Catullus carmina 4

Reference basis text: W. Eisenhut, 1983

Editing of the digital edition: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Other sections


Phaselus ille, quem uidetis, hospites,

Ait fuisse nauium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis

Nequisse praeterire, siue palmulis

5

Opus foret uolare siue linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus insulasue Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Traciam

Propontida trucemue Ponticum sinum,

10

Vbi iste post phaselus antea fuit

Comata silua: nam Cytorio in iugo

Loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,

Tibi haec fuisse et esse cognitissima

15

Ait phaselus; ultima ex origine

Tuo stetisse dicit in cacumine,

Tuo imbuisse palmulas in aequore

Et inde tot per impotentia freta

Erum tulisse, laeua siue dextera

20

Vocaret aura, siue utrumque Iuppiter

Simul secundus incidisset in pedem;

Neque ulla uota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum ueniret a marei

Nouissime hunc ad usque limpidum lacum.

25

Sed haec prius fuere: nunc recondita

Senet quiete seque dedicat tibi,

Gemelle Castor et gemelle Castoris.

1

Imitatur Verg. catal. 10; v. etiam Ou. trist. 1,10. Citant Mar. Victorin. gramm. 6,134 K. (cf. 63. 84. 136. 138. 162 K.); Ter. Maur. 2277; Ps. Cens. gramm. 6,612 K.; Aug. mus. 5,5,11; cf. Schol. Bern. georg. 4,289; Schol. Lucan. 6,518. vv. 25-27: Char. gramm. 1,252 K.=330 Barwick; Diom. gramm. 1,344 K.; Prisc. gramm. 3,9,49 K.