Quo tua, Romanae uindex clarissime linguae,
Silua loco melius surgere iussa uiret
Atque Academiae celebratam nomine uillam
Nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
5
Hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
Languida quae infuso lumina rore leuant.
Nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
Hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
Vt, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
10
Sint plures oculis quae medeantur aquae.
Plin. nat. 31, 7: huius (scil. uillae Ciceronis apud Puteolos sitae) in parte prima exiguo post obitum ipsius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen