Publilius Syrus *sententiae Balbi


[Ab alio exspectes, alteri quod feceris.]

Aegrotis medicus magis est quam sanis opus.

Aliena uitia proferens tua audias.

Alienum agas ita ut tuum non neglegas.

5

Ames probatos, non amatos post probes.

[Amici famam gloriam imputes tuam.]

Amici uinclum arctissimum est sapientia.

Amicos esse nolim, qui sunt diuites.

Amicum laedit, etiam qui laedit ioco.

10

Amicum raro acquiras, amittas cito.

Amicus non est, nisi fortunae est particeps

Amittunt sua plerique, cum aliena appetunt.

Amoris unicum est coagulum fides

[Animo uirum pudicae, non oculo eligunt.]

15

Armare nescit, milites quem non amant.

Armarium caue pectore habeas doctius.

Artem sequare honestam, bene quam didiceris.

Audendo uirtus crescit, tardando timor.

Audendum est in periclo, ut possis uincere.

20

Aut poena est aurum aut decus aut parricidium.

Aut tibi ipse sis necesse est uilis aut pecunia.

[Auarus damnum, ubi non lucretur, ingemit.]

Auidissimus quisque est egeno proximus.

Barba tangenda te uirum esse memineris.

25

Bello homines gladius, pace luxus uulnerat.

Bene qui loquitur, esse amicus coepit, qui male, desinit.

Bene si egeris, tibi ipse personam dabis.

Beneficio saepe inimicos dando torqueas.

Beneficium acceptum aeternae infigas memoriae.

30

Beneficium ad homines consenescit celeriter.

Blandiloquum caue amicum: semper dulcedo in amarum abierit.

Blandum etiam in seruos esse oportet qui imperat.

Boni futuri spes malorum est remedium.

[Bonus animus laesus grauius multo irascitur.]

35

Bonus esse in alios non potest, qui in se est malus.

Breuis sit ratio amicis, longa oratio.

Caue amici inuidias inimici insidiis magis.

Caue, quod turpe est facere, credas esse honestum dicere.

Caue quicquam dicas, nisi quod scieris optime.

40

Caue uincat error te aut decipiat cupiditas.

Conscientia animi didicit maledictum contemnere.

Conscientiae quam famae potius est intendere.

Consilium luce, nocte agas conuiuium.

[Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.]

45

Cui quod dictum est non iuratum est, iuranti non creditur.

[Damnum nisi ex abundanti raro euenit.]

Damnum pudoris praestanti ingrate est lucrum.

Dat gratius beneficium, qui dat celerius.

[Datis beneficiis plus quam acceptis gaudeas.]

50

Decipias securitate grauius aduersarium.

De inimicis intra parietes quaerenda est uictoria.

Despicias melius uitam quam custodias.

Difficile amicos re probare est prospera.

[Difficilius cum dolore conuenit sapientiae.]

55

[Discordia fit carior concordia.]

[Diu deliberando amicos eligas.]

Diu deliberandum, faciendum est cito.

[Diu quod tractas habeas pro rectissimo.]

Dubitare noli facere, quod promiseris.

60

Edas ut uiuas; ut edas, noli uiuere.

Erubescere est utilius iuuenem quam pallescere.

[Et non pollicitam uir bonus seruat fidem.]

Et oculi et aures uulgi testes sunt mali.

Excutias quicquid audias: credas proba.

65

Exstructum super cloacam templum forma est mulieris.

Facile crimen ut sagitta figitur, aegre expellitur.

Feminae uno oculo dolorem flent, insidias altero.

[Filio modesto nunquam est graue, quod pietas imperat.]

Firmo est in regno, qui agnoscit, quod imperat.

70

Foris saepe aliis seruit, qui saeuit domi.

Fortuna ut medicus caecat multos inscius.

Fugias parare sumptuosas nuptias.

Fulmen aduersum hostes ducis est in ciues humanitas.

[Geminat peccatum, quem delicti non pudet.]

75

Geminatur auctore indigno laesi dolor.

[Geminatur iracundia infelicitas.]

Geminatur ueniens dolor, a quo non merueris.

Gerunt cum timidis etiam bellum insomnia.

Gloriam minuis, fortunae ubi auxeris licentiam.

80

Grauissima ira est, diis quae tradit, quod dolet.

Grauius est binis amicis, quam inimicis esse arbitrum.

Homo commendatus nemo natura est nouus.

Idem amico praestes, tibi quod praestari uelis.

Ignoscas semper alteri, nunquam tibi.

85

Immensa uerbi mensura est non proditi.

Imperium qui nimis adstringit, soluit nimis.

Imputes conuicium tibi cum malis conuiuium.

In quem plus potes peccare, plus peccare desinas.

In tuo potius suscipias, quam alieno opere sarcinam.

90

[Iniuriarum remedium est obliuio.]

Iniustae uites causae confidentiam.

[Inopia est turpis, quae uenit de copia.]

Inuidia semper aduersa est felicibus.

Ira premetur, qui non iram presserit.

95

Irae exitus fit paenitentiae initium.

[Iratus cum ad se rediit, sibi tum irascitur.]

[Iratus filio ipse te coerceas.]

Is minimum eget mortalis, qui minimum cupit.

Ita agas alienum, ut tuum non neglegas negotium.

100

[Ita amico prosis, ut ne quid noceas tibi.]

Ita amicus sis, inimicus ut ne esse horreas.

Iustitia erga inferiores est uerissima.

Labor imperantis militum est securitas.

Liberi et serui personam confundit mendacium.

105

Loquare quod delectat, facias quod iuuat.

Lucrum omne turpe fugias ut dispendium.

Magni minores saepe fures puniunt.

Male iudicat qui de se nescit alterum.

Malis exhibeas fortiter patientiam.

110

[Malum alienum caue gaudium facias tuum.]

[Malum est solamen aduersantis dignitas.]

[Malus auctor etiam rem bonam turpem facit.]

Maxime consilio officiunt ira et festinatio.

Meliorem mala quem carpit lingua iudicat.

115

Melius cauere est quam pauere instantia.

Miserarum rerum portus est patientia.

Moribus multo quam rebus te praestat splendescere.

Multo turpius damnatur, cui delictum ignoscitur.

Mutuum si amico dederis, des utrumque perditum.

120

Nec morbum noli nec pauperiem obtexere.

[Necessitatum parcitas est remedium.]

[Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit.]

Nemo putari fortis nisi sapiens potest.

Nemo unquam sapiens proditori credidit.

125

Nil est quod renuat, qui perfecte diligit.

Nil nemo amittit unquam, nisi qui nil habet.

Nil pensi habere insanientem est uiuere.

Nil posse est esse mortuum, non uiuere.

Nil tam pestiferum, quam luxuria est hominibus.

130

Nocens fit, hominis ubi succubuerit fides.

[Nocere nescit! qui se uelle prodidit.]

Nolle peccare, ubi potueris, pretium est innocentiae.

Non debet potens admittere quae delicta corrigit.

[Non est ulla tam bona uxor, de qua non possis queri.]

135

Non liber animi est, quem inflammat superbia.

Non posse adiuuare egenos pauperum una est calamitas.

Non tristem a sermone oportet principis discedere.

Non uiuit, qui nil cogitat nisi uiuere.

[Nulli imponas, quod ipse non possis pati.]

140

Nunquam mortales esse amicitias decet.

O beatam ciuitatem, pace quae bellum timet!

Omnia consulenda, sed non omnia sunt ab omnibus.

[Parere scire par imperio est gloria.]

Patientibus sis ipse pro solacio.

145

Paucis qui plurima dicit, dicit optime.

Pessima ars perfidia in damnum crescit augmentis suis.

[Perpetuo uincit, qui utitur clementia.]

Plus prodest cum amico occidi, quam cum inimico uiuere.

Poenam a quo mereas, frustra praesidium petas.

150

[Populi domat licentiam aut bellum aut fames.]

Praesentem decet laudare, premere absentem non docet.

Praeteritae aetatis actus in famam migrat.

Pupillus est auarus aetatis breuis.

Quaerendae et tuendae habendus est modus pecuniae.

155

[Quanti corpus est sine anima, tanti est sine amicis homo.]

Qui damnat innocentem, semper est reus.

Qui dolorem fert patienter, inimicos ulciscitur.

Qui in suos tulit arma, inimicus est communis omnium.

Qui iacit, non cui irrogata est iniuste, habet infamiam.

160

Qui unum imitatus fuerit, illi nunquam auctori par erit.

[Qui metuit contumeliam, raro accipit.]

[Qui non corripit peccantem gnatum, peccare imperat.]

Qui non dolendo uincitur, uincit dolor.

Quod dubitas, animo uetitum noli admittere.

165

Quod habes, sic utaris, ut non alienum desideres.

Rapienda, non capienda agendi occasio est.

Rectum capere scit consilium, qui dignoscit, quod nocet.

[Respicere nil consueuit iracundia.]

Rixa amicorum animos soluit, confirmat sapientia.

170

Saepe fortuna innocentem, nunquam spes bona deserit.

[Sapienti praestat tacere pro se quam contra loqui.]

Sapientia est ferienda ab insipientibus.

Semper sit, quem audieris solus, sermo apud te conditus.

Sequare amicum, optasse quem non sit pudor.

175

Seruilem fugit stultitia cultum, mores non fugit.

Seueritatem prodas caue libidini.

[Sine aduersante breuis est laus uictoriae.]

Socia est et consors mortis uita ingloria.

Stultum est aliis imperare uelle, qui nescit sibi.

180

Superat conscientia, quicquid lingua mala confinxerit.

Tacere nemo stultus in uino potest.

Tacere nunquam, saepe paenituit loqui.

[Tarda etiam est ipsa cupiditati celeritas.]

Telum fuit grauissimum patribus fides.

185

Temperat ius, quod fortuna dat, quod ius, sapientia.

Tibi putes recte perisse, quo nil praestiteris, diem.

Vbi ipse metuas, consultores praeuenis.

Vbi noueris, adulator nil proficit.

[Vbi nullus est effectus, grauior est labor.]

190

Vbi pax placuerit, absit belli mentio.

Vt laqueus innocentum est blandiloquus malus.

Vt sis, qui uelis uideri, ad gloriam uia proxima est.

[Velox consilium sequitur paenitentia.]

Verbosa lingua est argumentum malitiae.

195

Veritatis breuis est sermo, longa uox mendacii.

Vindicta ex inimico periit, si te inimicum senserit.

[Viri boni est nescire facere iniuriam.]

Vulgus imperitum ad iustum una adstringit necessitas.