Quibus ingenium in animo utibilest, modicum et sine uernilitate
Vincla, uirgae, molae: saeuitudo mala
Fit peior
Conuerrite * scopis, agite strenue
5
* * ecquis euocat
Cum nassiterna et cum aqua istum inpurissumum?
Sicut lacte lactis similest
Illa mea cognominis fuit
(Latro) suam qui auro uitam uenditat
10
Scio spiritum eiius maiorem esse multo
Quam folles taurini habent, quom liquescunt
Petrae, ferrum ubi fit. <Quoiatis tibi uisust?>
Praenestinum opino esse, ita erat gloriosus.
Neque <id> hau subditiua gloria oppidum arbitror.
15
Nec a quoquam acciperes alio mercedem annuam,
Nisi ab sese, nec cum quiquam limares caput.
Limaces uiri
Cor meum, spes mea,
Mel meum, suauitudo, cibus, gaudium.
20
Sine te amem
Cupidon tecum saeuit anne Amor?
Vlixem audiui fuisse aerumnosissumum,
Quia annos uiginti errans a patria afuit;
Verum hic adulescens multo Vlixem anteit <fide>,
25
Qui ilico errat intra muros ciuicos.
Quidquid est nomen sibi
Quae sodalem atque me exercitos habet
Nam credo quoiuis excantare cor potes.
Sin lenocinium forte conlibitum est tibi,
30
Videas mercedis quid tibi est aequom dari,
Ne istac aetate me sectere gratiis.
Arabus
* * *
35
Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar? Lepide, licet.
Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subuenias, soror.
Pol magi, metuo ne defuerit mihi in monendo oratio.
Pol quoque metuo lusciniolae ne defuerit cantio.
Sequere hac. Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
40
Quid in consilio consuluistis? Bene. Pol hau meretriciumst.
Miserius nihil est quam mulier. Quid esse dicis dignius?
Haec ita me orat sibi qui caueat aliquem ut hominem reperiam,
Vt istunc militem - ut, ubi emeritum sibi sit, se reuehat domum.
Id, amabo te, huic caueas. Quid isti caueam? Vt reuehatur domum,
45
Vbi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
Nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
Vbi nunc is homost? Iam hic credo aderit. Sed hoc idem apud nos rectius
Poteris agere; atque is dum ueniat sedens ibi opperibere.
Eadem biberis, eadem dedero tibi ubi biberis sauium.
50
Viscus merus uostrast blanditia. Quid iam? Quia enim intellego,
Duae unum expetitis palumbem, perii, harundo alas uerberat.
Non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Qui, amabo? Quia, Bacchis, Bacchas metuo et bacchanal tuom.
Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
55
Magis inlectum tuom quam lectum metuo. Mala tu es bestia.
Nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
Sed ego apud me te esse ob eam rem, miles quom ueniat, uolo,
Quia, quom tu aderis, huic mihique hau faciet quisquam iniuriam:
60
Tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
Et ille adueniens tuam med esse amicam suspicabitur.
Quid, amabo, opticuisti? Quia istaec lepida sunt memoratui.
Eadem in usu atque ubi periculum facias aculeata sunt,
Animum fodicant, bona destimulant, facta et famam sauciant.
65
Quid ab hac metuis? Quid ego metuam, rogitas, adulescens homo?
Penetrare huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
Vbi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
Lepide memoras. Vbi ego capiam pro machaera turturem,
Vbique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum,
70
Pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
Pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
Vbi mi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
Apage a me, apage. Ah, nimium ferus es. Mihi sum. Malacissandus es.
Equidem tibi do hanc operam. Ah, nimium pretiosa es operaria.
75
Simulato me amare. Vtrum ego istuc iocon adsimulem an serio?
Heia, hoc agere meliust. Miles quom huc adueniat, te uolo
Me amplexari. Quid eo mihi opust? Vt ille te uideat uolo.
Scio quid ago. Et pol ego scio quid metuo. Sed quid ais? Quid est?
Quid si apud te eueniat desubito prandium aut potatio
80
Forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
Vbi ego tum accumbam? apud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
Locus hic apud nos, quamuis subito uenias, semper liber est.
Vbi tu lepide uoles esse tibi, "mea rosa", mihi dicito
"Dato qui bene sit": ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
85
Rapidus fluuius est hic, non hac temere transiri potest.
Atque ecastor apud hunc fluuium aliquid perdundumst tibi.
Manum da et sequere. Aha, minime. Quid ita? Quia istoc inlecebrosius
Fieri nil potest: nox, mulier, uinum homini adulescentulo.
Age igitur, equidem pol nihili facio nisi caussa tua.
90
Ille quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet.
Sumne autem nihili qui nequeam ingenio moderari meo?
Quid est quod metuas? Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
Tuos sum, tibi dedo operam. Lepidus. Nunc ego te facere hoc uolo.
Ego sorori meae cenam hodie dare uolo uiaticam:
95
Eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
Tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
Et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.
At ego nolo dare te quicquam. Sine. Sino equidem, si lubet.
100
Propera, amabo. Prius hic adero quam te amare desinam.
Bene me accipies aduenientem, mea soror. Quid ita, opsecro?
Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie euenit bonus.
Meus ille quidemst. Tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,
Vt hic accipias potius aurum quam hinc eas cum milite.
105
Cupio. Dabitur opera. Aqua calet: eamus hinc intro ut laues.
Simul huic nescioquoi, turbare qui huc it, decedamus hinc.
Nam uti naui uecta es, credo, timida es. Aliquantum, soror.
Sequere hac igitur me intro in lectum ut sedes lassitudinem.
Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,
110
Exspectans quas tu res hoc ornatu geras.
Namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem
Videtur posse hic ad nequitiam adducier.
Quo nunc capessis ted hinc aduorsa uia
Cum tanta pompa? Huc. Quid "huc"? quis istic habet?
115
Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
Iocus, Ludus, Sermo, Suauisauiatio.
Quid tibi commercist cum dis damnosissumis?
Mali sunt homines qui bonis dicunt male;
Tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
120
An deus est ullus Suauisauiatio?
An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
Quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
Is stultior es barbaro poticio,
Qui tantus natu deorum nescis nomina.
125
Non hic placet mi ornatus. Nemo ergo tibi
Haec apparauit: mihi paratum est quoi placet.
Etiam me aduorsus exordire argutias?
Qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
Non omnis aetas, Lyde, ludo conuenit.
130
Magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
Pro dignitate opsoni haec concuret coquos.
Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
Qui tibi nequiquam saepe monstraui bene.
Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam:
135
Tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
O praeligatum pectus! Odiosus mihi es.
Tace atque sequere, Lyde, me. Illuc sis uide,
Non paedagogum iam me, sed Lydum uocat.
Non par uidetur neque sit consentaneum,
140
Quom †haec intus† intus sit et cum amica accubet
Quomque osculetur et conuiuae alii accubent,
Praesentibus illis paedagogus ut siet.
An hoc ad eas res opsonatumst, opsecro?
Sperat quidem animus: quo eueniat dis in manust.
145
Tu amicam habebis? Quom uidebis, tum scies.
Immo neque habebis neque sinam. Iturus domum?
Omitte, Lyde, ac caue malo. Quid? "caue malo"?
Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens!
150
Video nimio iam multo plus quam uolueram;
Vixisse nimio satiust iam quam uiuere.
Magistron quemquam discipulum minitarier?
Nil moror discipulos mi esse iam plenos sanguinis:
Valens adflictat me uaciuom uirium.
155
Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
Pol metuo magis ne Phoenix tuis factis fuam
Teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
Satis historiarumst. Hic uereri perdidit.
Compendium edepol haud aetati optabile
160
Fecisti quom istanc nactus inpudentiam.
Occisus hic homo est. Ecquid in mentem est tibi
Patrem tibi esse? Tibi ego an tu mihi seruos es?
Peior magister te istaec docuit, non ego.
Nimio es tu ad istas res discipulus docilior.
165
Quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
Edepol fecisti furtum in aetatem malum
Quom istaec flagitia me celauisti et patrem.
Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
Orationis. Satis est. Sequere hac me ac tace.
170
Erilis patria, salue, quam ego biennio,
Postquam hinc in Ephesum abiui, conspicio lubens.
Saluto te, uicine Apollo, qui aedibus
Propinquos nostris accolis, ueneroque te
Ne Nicobulum me sinas nostrum senem
175
Prius conuenire quam sodalem uiderim
Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam
Mnesilochus misit super amica Bacchide.
Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,
180
Qui abire hinc nullo pacto possim, si uelim:
Ita me uadatum amore uinctumque attines.
Pro di inmortales, Pistoclerum conspicor.
O Pistoclere, salue. Salue, Chrysale.
Compendi uerba multa iam faciam tibi.
185
Venire tu me gaudes: ego credo tibi;
Hospitium et cenam pollicere, ut conuenit
Peregre aduenienti: ego autem uenturum adnuo.
Salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
Rogabis me ubi sit: uiuit. Nempe recte ualet?
190
Istuc uolebam ego ex te percontarier.
Qui scire possum? Nullus plus. Quemnam ad modum?
Quia si illa inuenta est quam ille amat, recte ualet;
Si non inuenta est, minus ualet moribunduque est.
Animast amica amanti: si abest, nullus est;
195
Si adest, res nullast: ipsus est - nequam et miser.
Sed tu quid factitasti mandatis super?
Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
Non impetratum id aduenienti ei redderem?
Regiones colere mauellem Accherunticas.
200
Eho, an inuenisti Bacchidem? Samiam quidem.
Vide quaeso ne quis tractet illam indiligens;
Scis tu ut confringi uas cito Samium solet.
Iamne ut soles? Dic ubi ea nunc est, opsecro.
Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.
205
Vt istuc est lepidum! proxumae uiciniae
Habitat. Ecquidnam meminit Mnesilochi? Rogas?
Immo unice unum plurumi pendit. Papae!
Immo ut eam credis? misera amans desiderat.
Scitum istuc. Immo, Chrysale, em, non tantulum
210
Vmquam intermittit tempus quin eum nominet.
Tanto hercle melior. Immo - Immo hercle abiero
Potius. Num inuitus rem bene gestam audis eri?
Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
Etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,
215
Nullam aeque inuitus specto, si agit Pellio.
Sed Bacchis etiam fortis tibi uisast? Rogas?
Ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,
Quod ames paratumst: quod des inuentost opus.
220
Nam istoc fortasse aurost opus. Philippeo quidem.
Atque eo fortasse iam opust. Immo etiam prius:
Nam iam huc adueniet miles - Et miles quidem?
Qui de amittenda Bacchide aurum hic exigit.
Veniat quando uolt, atque ita ne mihi sit morae.
225
Domist: non metuo nec quoiiquam supplico,
Dum quidem hoc ualebit pectus perfidia meum.
Abi intro, ego hic curabo. Tu intus dicito
Mnesilochum adesse Bacchidi. Faciam ut iubes.
Negotium hoc ad me attinet aurarium.
230
Mille et ducentos Philippum attulimus aureos
Epheso, quos hospes debuit nostro seni.
Inde ego hodie aliquam machinabor machinam,
Vnde aurum ecficiam amanti erili filio.
Sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?
235
Ibo in Piraeum, uisam ecquaen aduenerit
In portum ex Epheso nauis mercatoria.
Nam meus formidat animus, nostrum tam diu
Ibi desidere neque redire filium.
Extexam ego illum pulchre iam, si di uolunt.
240
Hau dormitandumst: opus est chryso Chrysalo.
Adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem
Phrixi, itaque tondebo auro usque ad uiuam cutem.
Seruos salutat Nicobulum Chrysalus.
Pro di inmortales, Chrysale, ubi mist filius?
245
Quin tu salutem primum reddis quam dedi?
Salue. Sed ubinamst Mnesilochus? Viuit, ualet.
Venitne? Venit. Euax, aspersisti aquam.
Benene usque ualuit? Pancratice atque athletice.
Quid hoc? qua caussa eum hinc in Ephesum miseram,
250
Accepitne aurum ab hospite Archidemide?
Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,
Istius hominis ubi fit quaque mentio.
Tun hospitem illum nominas hostem tuom?
Quid ita, opsecro hercle? Quia edepol certo scio,
255
Volcanus, Luna, Sol, Dies, di quattuor,
Scelestiorem nullum inluxere alterum.
Quamne Archidemidem? Quam, inquam, Archidemidem.
Quid fecit? Quid non fecit? quin tu id me rogas?
Primumdum infitias ire coepit filio,
260
Negare se debere tibi triobulum.
Continuo antiquom hospitem nostrum sibi
Mnesilochus aduocauit, Pelagonem senem;
Eo praesente homini extemplo ostendit symbolum,
Quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
265
Quid ubi ei ostendit symbolum? Infit dicere
Adulterinum et non cum esse symbolum.
Quotque innocenti ei dixit contumelias!
Adulterare eum aibat rebus ceteris.
Habetin aurum? id mihi dici uolo.
270
Postquam quidem praetor recuperatores dedit,
Damnatus demum, ui coactus reddidit
Ducentos et mille Philippum. Tantum debuit.
Porro etiam ausculta pugnam quam uoluit dare.
Etiamnest quid porro? Em, accipitrina haec nunc erit.
275
Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.
Quin tu audi. Immo ingenium auidi haud pernoram hospitis.
Postquam aurum apstulimus, in nauem conscendimus
Domum cupientes. Forte ut adsedi in stega,
Dum circumspecto, atque ego lembum conspicor
280
Longum, strigorem maleficum exornarier.
Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.
Is erat communis cum hospite et praedonibus.
Adeon me fuisse fungum ut qui illi crederem,
Quom mi ipsum nomen eiius Archidemides
285
Clamaret dempturum esse, si quid crederem?
Is nostrae naui lembus insidias dabat.
Occepi ego opseruare eos quam rem gerant.
Interea e portu nostra nauis soluitur.
Vbi portu eximus, homines remigio sequi,
290
Neque aues neque uenti citius. Quoniam sentio
Quae res gereretur, nauem extemplo statuimus.
Quoniam uident nos stare, occeperunt ratem
Tardare in portu. Edepol mortalis malos!
Quid denique agitis? Rusum in portum recipimus.
295
Sapienter factum a uobis. quid illi postea?
Reuorsionem ad terram faciunt uesperi.
Aurum hercle auferre uoluere: ei rei operam dabant.
Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
Quoniam uidemus auro insidias fieri,
300
Capimus consilium continuo; postridie
Auferimus aurum omne <illim> illis praesentibus,
Palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
Scite hercle. Cedo quid illi? Tristes ilico,
Quom extemplo a portu ire nos cum auro uident,
305
Subducunt lembum capitibus quassantibus.
Nos apud Theotimum omne aurum deposiuimus,
Qui illic sacerdos est Dianai Ephesiae.
Quis istic Theotimust? Megalobuli filius,
Qui nunc in Ephesost Ephesiis carissumus.
310
Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior,
Si me illoc auro tanto circumduxerit.
Quin in eapse aede Dianai conditumst;
Ibidem publicitus seruant. Occidistis me;
Nimio hic priuatim seruaretur rectius.
315
Sed nilne huc attulistis inde auri domum?
Immo etiam. Verum quantum attulerit nescio.
Quid? nescis? Quia Mnesilochus noctu clanculum
Deuenit ad Theotimum, nec mihi credere
Nec quoiquam in naui uoluit: eo ego nescio
320
Quantillum attulerit; uerum hau permultum attulit.
Etiam dimidium censes? Non edepol scio;
Verum haud opinor. Fertne partem tertiam?
Non hercle opinor; uerum uerum nescio.
Profecto de auro nil scio nisi nescio.
325
Nunc tibimet illuc naui capiundumst iter,
Vt illud reportes aurum ab Theotimo domum.
Atque heus tu. Quid uis? Anulum gnati tui
Facito ut memineris ferre. Quid opust anulo?
Quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet,
330
Ei aurum ut reddat. Meminero, et recte mones.
Sed istic Theotimus diuesne est? Etiam rogas?
Qui habeat auro soccis subpactum solum?
Qur ita fastidit? Tantas diuitias habet;
Nescit quid faciat auro. Mihi dederit uelim.
335
Sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?
Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.
Istuc sapienter saltem fecit filius,
Quom diuiti homini id aurum seruandum dedit;
Ab eo licebit quamuis subito sumere.
340
Immo em tantisper numquam te morabitur
Quin habeas illud quo die illuc ueneris.
Censebam me ecfugisse a uita marituma,
Ne nauigarem tandem hoc aetatis senex;
Id mi haud utrum uelim licere intellego:
345
Ita bellus hospes fecit Archidemides.
Vbi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
Deos atque amicos iit salutatum ad forum.
At ego hinc ad illum, ut conueniam quantum potest.
Ille est oneratus recte et plus iusto uehit.
350
Exorsa haec tela non male omnino mihi est:
Vt amantem erilem copem facerem filium,
Ita feci ut auri quantum uellet sumeret,
Quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.
Senex in Ephesum <hinc> ibit aurum arcessere,
355
Hic nostra agetur aetas in malacum modum,
Siquidem hic relinquet neque secum abducet senex
Med et Mnesilochum. Quas ego hic turbas dabo!
Sed quid futurumst, quom hoc senex resciuerit,
Quom se excucurrisse illuc frustra sciuerit
360
Nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea?
Credo hercle adueniens nomen mutabit mihi
Facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
Aufugero hercle, si magis usus uenerit.
Si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:
365
Si illi sunt uirgae ruri, at mihi tergum domist.
Nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo
Super auro amicaque eius inuenta Bacchide.
Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, opsecro.
Nam equidem haud aliter esse duco, quippe qui nemo aduenit,
370
Nisi quem spes reliquere omnes esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed Bacchae sunt acerrumae.
Apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
Omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare.
Quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
375
Egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
[Quibus patrem et me teque amicosque omnis adfectas tuos
Ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]
Neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
380
Quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
Tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.
Nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri,
De me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
Vti eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.
385
Multimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:
Homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,
Nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.
Nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)
Ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras
390
Misi, amicam ut mi inueniret Bacchidem. Illum intellego
Inuenisse, ut seruos meus mi nuntiauit Chrysalus.
Condigne is quam techinam de auro aduorsum meum fecit patrem,
Vt mi amanti copia esset. [Sed eccum uideo incedere.]
Nam pol quidem meo animo ingrato homine nihil impensiust;
395
Malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
Nimio impendiosum praestat te quam ingratum dicier:
Illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
Qua me caussa magis cum cura esse aequom, obuigilatost opus.
Nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur
400
Sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoiuis modi,
Iustus iniustus, malignus largus, comincommodus.
Caue sis te superare seruom siris faciundo bene.
Vtut eris, moneo, hau celabis. Sed eccos uideo incedere
Patrem sodalis et magistrum. Hinc auscultabo quam rem agant.
405
Nunc experiar sitne aceto tibi cor acre in pectore.
Sequere. Quo sequar? quo ducis nunc me? Ad illam quae tuom
Perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
Heia, Lyde, leniter qui saeuiunt sapiunt magis.
Minus mirandumst illaec aetas si quid illorum facit
410
Quam si non faciat. Feci ego istaec itidem in adulescentia.
Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit adsentatio.
Nam apsque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium bonum:
Nunc propter te tuamque prauos factus est fiduciam
Pistoclerus. Di inmortales, meum sodalem hic nominat.
415
Quid hoc negoti est Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?
Paullisper, Lyde, est lubido homini suo animo opsequi;
Iam aderit tempus quom sese etiam ipse oderit. Morem geras;
Dum caueatur praeter aequom ne quid delinquat, sine.
Non sino, neque equidem illum me uiuo corrumpi sinam.
420
Sed tu, qui pro tam corrupto dicis caussam filio,
Eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?
Nego tibi hoc annis uiginti fuisse primis copiae,
Digitum longe a paedagogo pedem ut ecferres aedibus.
Ante solem exorientem nisi in palaestram ueneras,
425
Gymnasi praefecto hau mediocris poenas penderes.
Id quoi optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
Et discipulus et magister perhibebantur inprobi.
Ibi cursu, luctando, hasta, disco, pugilatu, pila,
Saliendo sese exercebant magis quam scorto aut sauiis:
430
Ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
Inde de hippodromo et palaestra ubi reuenisses domum,
Cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres:
Quom librum legeres, si unam peccauisses syllabam,
Fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
435
Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
Innocens suspicionem hanc sustinet caussa mea.
Alii, Lyde, nunc sunt mores. Id equidem ego certo scio.
Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio
Quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
440
At nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,
Extemplo puer paedagogo tabula dirrumpit caput.
Quom patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
"Noster esto, dum te poteris defensare iniuria".
Prouocatur paedagogus: "eho senex minimi preti,
445
Ne attigas puerum istac caussa, quando fecit strenue".
It magister quasi lucerna uncto expretus linteo.
Itur illinc iure dicto. Hocine hic pacto potest
Inhibere imperium magister, si ipsus primus uapulet?
Acris postulatio haec est. Quom huius dicta intellego,
450
Mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
Sed quis hic est quem astantem uideo ante ostium? o Philoxene,
Deos propitios me uidere quam illum <hau> mauellem mihi.
Quis illic est? Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.
Hau consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
455
Fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi!
Saluos sis, Mnesiloche, saluom te aduenire gaudeo.
Di te ament, Philoxene. Hic enim rite productust patri:
In mare it, rem familiarem curat, custodit domum,
Opsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
460
Hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
Triduom non interest aetatis uter maior siet:
Verum ingenium plus triginta annis maiust quam alteri.
Caue malum et compesce in illum dicere iniuste. Tace,
Stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
465
Nam illum meum malum promptare malim quam peculium.
Quidum? Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.
Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
Periit tibi sodalis. Ne di sirint. Sic est ut loquor.
Quin ego quom peribat uidi, non ex audito arguo.
470
Quid factum est? Meretricem indigne deperit. Non tu taces?
Atque acerrume aestuosam: apsorbet ubi quemque attigit.
Vbi ea mulier habitat? Hic. Vnde eam esse aiunt? Ex Samo.
Quae uocatur? Bacchis. Erras, Lyde: ego omnem rem scio
Quem ad modumst. Tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
475
Nam ille amico et beneuolenti suo sodali sedulo
Rem mandatam exsequitur. Ipsus neque amat nec tu creduas.
Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,
Vt ipsus osculantem in gremio mulierem teneat sedens?
Nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem
480
Manus ferat †ad papillas†, labra a labris nusquam auferat?
Nam alia memorare quae illum facere uidi dispudet:
Quom manum sub uestimenta ad corpus tetulit Bacchidi
Me praesente, neque pudere quicquam. Quid uerbis opust?
Mihi discipulus, tibi sodalis periit, huic filius;
485
Nam ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.
Quid opust uerbis? si opperiri uellem paullisper modo,
Vt opino, illius inspectandi mi esset maior copia,
Plus uiderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.
Perdidisti me, sodalis. Egone ut illam mulierem
490
Capitis non perdam? perire me malis malim modis.
Satin ut quem tu habeas fidelem tibi aut quoi credas nescias?
Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom,
Suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
Mnesiloche, hoc tecum oro ut illius animum atque ingenium regas;
495
Serua tibi sodalem et mihi filium. Factum uolo.
Melius multo, me quoque una si cum illoc reliqueris.
Adfatim est. Mnesiloche, cura, i, concastiga hominem probe,
Qui dedecorat te, me, amicum atque alios flagitiis suis.
In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. Sequor.
500
Inimiciorem nunc utrum credam magis
Sodalemne esse an Bacchidem incertum admodumst.
Illum exoptauit potius? habeat. Optumest.
Ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
Nam mihi diuini numquam quisquam creduat,
505
Ni ego illam exemplis plurumis planeque - amo.
Ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
Nam iam domum ibo atque - aliquid surrupiam patri.
507a
Id isti dabo. Ego istanc multis ulciscar modis.
Adeo ego illam cogam usque ut mendicet - meus pater.
Sed satine ego animum mente sincera gero,
510
Qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
Amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
Verum quam illa umquam de mea pecunia
Ramenta fiat plumea propensior,
Mendicum malim mendicando uincere.
515
Numquam edepol uiua me inridebit. Nam mihi
Decretumst renumerare iam omne aurum patri.
Igitur mi inani atque inopi subblandibitur
Tum quom mihi nihilo pluris referet,
Quam si ad sepulcrum mortuo narret logos.
519a
Sed autem quam illa umquam meis opulentiis
519b
Ramenta fiat grauior aut propensior,
519c
Mori me malim excruciatum inopia.
520
Profecto stabilest me patri aurum reddere.
Eadem exorabo Chrysalo caussa mea
Pater ne noceat neu quid ei suscenseat
Mea caussa de auro quod eum ludificatus est;
Nam illi aequomst me consulere, qui caussa mea
525
Mendacium ei dixit. Vos me sequimini.
Rebus aliis anteuortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
Nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,
Quid remoretur. Ibo ut uisam huc ad eum, si forte est domi.
530
Reddidi patri omne aurum. Nunc ego illam me uelim
Conuenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
Sed ueniam mi quam grauate pater dedit de Chrysalo!
Verum postremo impetraui ut ne quid ei suscenseat.
Estne hic meus sodalis? Estne hic hostis quem aspicio meus?
535
Certe is est. Is est. Adibo contra et contollam gradum.
Saluos sis, Mnesiloche. Salue. Saluos quom peregre aduenis,
Cena detur. Non placet mi cena quae bilem mouet.
Numquae aduenienti aegritudo obiecta est? Atque acerruma.
Vnde? Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
540
Multi more isto atque exemplo uiuont, quos quom censeas
Esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
Lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
Nullus est quoi non inuideant rem secundam optingere;
Sibi ne inuideatur, ipsi ignaui recte cauent.
545
Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
Sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inueniunt suo:
Nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
Atque i se quom frustrant, frustrari alios stolidi existumant.
Sicut est hic quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
550
Ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
Faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Inprobum istunc esse oportet hominem. Ego ita esse arbitror.
Opsecro hercle loquere, quis is est. Beneuolens uiuit tibi.
Nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali
555
Facere faceres. Dic modo hominem qui sit: si non fecero
Ei male aliquo pacto, me esse dicito ignauissumum.
Nequam homost, uerum hercle amicus est tibi. Tanto magis
Dic quis est; nequam hominis ego parui pendo gratiam.
Video non potesse quin tibi eiius nomen eloquar.
560
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Quid istuc est? Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
Super amica, ut mi inuenires? Fateor factum, et repperi.
Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
Quibucum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi,
565
Occiperes tute <eam> amare et mi ires consultum male?
Sanun es? Rem repperi omnem ex tuo magistro. Ne nega.
Perdidisti me. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Quid amas Bacchidem? Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
Quid? duae - Atque ambas sorores. Loqueris nunc nugas sciens.
570
Postremo, si pergis paruom mihi fidem arbitrarier,
Tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. Immo ibo, mane.
Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. Sequor.
Parasitus ego sum hominis nequam atque inprobi,
Militis qui amicam secum auexit ex Samo.
575
Nunc me ire iussit ad eam et percontarier
Vtrum aurum reddat anne eat secum semul.
Tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
Quae harum sunt aedes, pulta. Adi actutum ad fores.
Recede hinc dierecte. Vt pulsat propudium!
580
Comesse panem tris pedes latum potes,
Fores pultare nescis. Ecquis in aedibust?
Heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Ecquis exit? Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
Quae te <male> mala crux agitat, qui ad istunc modum
585
Alieno uiris tuas extentes ostio?
Fores paene ecfregisti. Quid nunc uis tibi?
Adulescens, salue. Salue. Sed quem quaeritas?
Bacchidem. Vtram ergo? Nil scio nisi Bacchidem.
Paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
590
Vel ut ducentos Philippos reddat aureos
Vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
Non it. †Negato esse† ituram. Abi et renuntia.
Alium illa amat, non illum. Duc te ab aedibus.
Nimis iracunde. At scin quam iracundus siem?
595
Ne tibi hercle hau longe est os ab infortunio,
Ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
Quom ego huius uerba interpretor, mihi cautiost
Ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
Tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
600
Quid ais tu? Ego istuc illi dicam. Dic mihi,
Quis tu es? Illius sum integumentum corporis.
Nequam esse oportet cui tu integumentum inprobus.
Sufflatus ille huc ueniet. Dirrumptum uelim.
Numquid uis? Abeas. Celeriter factost opus.
605
Vale, dentifrangibule. - Et tu, integumentum, uale.
In eum haec reuenit res locum, ut quid consili
Dem meo sodali super amica nesciam,
Qui iratus renumerauit omne aurum patri,
Neque nummus ullust qui reddatur militi.
610
Sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
Petulans, proteruo, iracundo animo, indomito, incogitato,
Sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
615
Incredibilis inposque animi, inamabilis, inlepidus uiuo,
615a
Maleuolente ingenio natus. Postremo id mihi est quod uolo
Ego esse aliis. Credibile hoc est?
616a
Nequior nemost neque indignior quoi
Di bene faciant neque quem quisquam
Homo aut amet aut adeat.
Inimicos quam amicos aequomst med habere,
620
Malos quam bonos par magis me iuuare.
Omnibus probris, quae inprobis uiris digna sunt, dignior nullus est homo;
Qui patri reddidi omne aurum amans,
Quod fuit prae manu. Sumne ego homo miser?
Perdidi me atque operam Chrysali.
625
Consolandus hic mist, ibo ad eum.
Mnesiloche, quid fit? Perii.
626a
Di melius faciant. Perii.
Non taces, insipiens? Taceam?
627a
Sanus satis non es. Perii.
Multa mala mi in pectori nunc acria atque acerba eueniunt,
Criminin me habuisse fidem? inmerito tibi iratus fui.
630
Heiia, bonum habe animum. Vnde habeam?
630a
Mortuos pluris pretist quam ego sum.
Militis parasitus modo
631a
Venerat aurum petere hinc,
Eum ego meis dictis malis
632a
His foribus atque hac <muliere>
Reppuli, reieci hominem. Quid mihi id prodest?
Quod faciam nil habeo miser. Ille quidem hanc abducet, scio.
635
Si mihi sit, non pollicear?
635a
Scio, dares, noui.
Sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam;
Nunc agitas sat tute tuarum rerum;
Egone ut opem ferre putem posse inopem te mi?
638a
Tace modo: deus respiciet
Nos aliquis. Nugae!
639a
Mane. Quid est? Tuam copiam eccam
639b
Chrysalum uideo.
640
Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex auro;
Nam duplex facinus feci hodie, duplicibus spoliis sum adfectus.
Erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust!
Callidum senem callidis dolis
Compuli et perpuli mi omnia ut crederet.
645
Nunc amanti ero filio senis,
Quicum ego bibo, quicum edo et amo,
Regias copias aureasque optuli,
Vt domo sumeret neu foris quaereret.
Non mihi isti placent Parmenones, Syri,
650
Qui duas aut tris minas auferunt eris.
Nequius nil est quam egens consili seruos, nisi habet
Multipotens pectus
Vbi quomque usus siet, pectore expromat suo.
Nullus frugi esse potest homo,
655
Nisi qui et bene facere et male tenet.
657
Inprobis cum inprobus harpaget furibus
Quod queat; uorsipellem frugi conuenit
Esse hominem, pectus quoi sapit
661
Bonus sit bonis, malus sit malis;
Vtquomque res sit, ita animum habeat.
Sed lubet scire quantum aurum erus sibi
Dempsit et quid suo reddidit patri.
665
Si frugi est, Herculem fecit ex patre:
Decumam partem ei dedit, sibi nouem apstulit.
Sed quem quaero optume eccum obuiam mihi est.
Num qui nummi exciderunt, ere, tibi,
668a
Quod sic terram optuere?
Quid uos maestos tam tristisque esse conspicor?
670
Non placet nec temere est etiam. Quin mihi respondetis?
Chrysale, occidi. Fortassis tu auri dempsisti parum?
Quam, malum, parum? immo uero nimio minus multo quam parum.
Quid igitur stulte, quoniam occasio ad eam rem fuit
Mea uirtute parta ut quantum uelles tantum sumeres,
675
Sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
An nescibas quam eius modi homini raro tempus se daret?
Erras. At quidem tute errasti, quom parum immersti ampliter.
Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noueris.
Occidi. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
680
Perii. Quid ita? Quia patri omne cum ramento reddidi.
Reddidisti? Reddidi. Omnene? Oppido. Occisi sumus.
Qui in mentem uenit tibi istuc facinus facere tam malum?
Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,
Mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi
685
Meo patri. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?
Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. Em,
Istoc dicto †dedisti† hodie in cruciatum Chrysalum;
Nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
Ego patrem exoraui. Nempe ergo, hoc ut faceret quod loquor?
690
Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
Atque aegre impetraui. Nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
Quid uis curem? Vt ad senem etiam alteram facias uiam.
Compara, fabricare, finge quod lubet, conglutina,
Vt senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
695
Vix uidetur fieri posse. Perge, ac facile ecfeceris.
Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo?
Quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
Immo si audias quae dicta dixit me aduorsum tibi.
Quid dixit? Si tu illum solem sibi solem esse diceres,
700
Se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.
Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
Nunc quid nos uis facere? Enim nil est, nisi ut ametis impero.
Ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
Quid mi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
705
Sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.
Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
Ego dabo. Tum nobis opus est sumptu. Ah, placide uolo
Vnumquidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
De ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
710
Ea ballista si peruortam turrim et propugnacula,
Recta porta inuadam extemplo in oppidum antiquom et uetus:
Si id capso, geritote amicis uostris aurum corbibus,
Sicut animus sperat. Apud test animus noster, Chrysale.
Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
715
Quid? Stilum, ceram et tabellas, linum. Iam faxo hic erunt.
Quid nunc es facturus? id mihi dice. Coctumst prandium?
Vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
Sicut dicis. Pistoclero nulla amica est? Immo adest.
Alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
720
Quid tu loquere? Hoc, ut futuri sumus. Vbist biclinium
Vobis stratum? Quid id exquaeris? Res itast, dici uolo.
Nescis quid ego acturus sim neque facinus quantum exordiar.
Cedo manum ac supsequere propius me ad fores. Intro inspice.
725
Euax, nimis bellus atque ut esse maxume optabam locus.
Quae imperauisti. Imperatum bene bonis factum ilicost.
Quid parasti? Quae parari tu iussisti omnia.
Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Quid postea?
Quod iubebo scribito istic. Nam propterea <te> uolo
730
Scribere ut pater cognoscat litteras quando legat.
Scribe. Quid scribam? Salutem tuo patri uerbis tuis.
Quid si potius morbum, mortem scribat? id erit rectius.
Ne interturba. Iam imperatum in cera inest. Dic quem ad modum.
"Mnesilochus salutem dicit suo patri". Adscribe hoc cito:
735
"Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,
Quia tibi aurum reddidi et quia non te defrudauerim".
Mane dum scribit. Celerem oportet esse amatoris manum.
At quidem hercle †em† perdundum magis quam ad scribundum cito.
Loquere. Hoc scriptumst. "Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caueas tibi:
740
Sycophantias componit, aurum ut aps ted auferat;
Et profecto se ablaturum dixit". Plane adscribito.
Dic modo. "Atque id pollicetur se daturum aurum mihi
Quod dem scortis quodque in lustris comedim, congraecem, pater.
Sed, pater, uide ne tibi hodie uerba det: quaeso caue".
745
Loquere porro. Adscribedum etiam. Loquere quid scribam modo.
"Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
Ne illum uerberes; uerum apud te uinctum adseruato domi".
Cedo tu ceram ac linum actutum. Age obliga, opsigna cito.
Opsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum,
750
Vt tibi ne quid credat atque ut uinctum te adseruet domi?
Quia mi ita lubet. Potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
Mea fiducia opus conduxi et meo periclo rem gero.
Aequom dicis. Cedo tabellas. Accipe. Animum aduortite.
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio
755
Cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,
Atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
Numquid aliud? Hoc atque etiam: ubi erit accubitum semel,
Ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
O imperatorem probum! Iam bis bibisse oportuit.
760
Fugimus. - Vos uostrum curate officium, ego ecficiam meum.
Insanum magnum molior negotium,
Metuoque ut hodie possiem emolirier.
Sed nunc truculento mi atque saeuo usus senest;
Nam non conducit huic sycophantiae
765
Senem tranquillum <mi> esse ubi me aspexerit.
Vorsabo ego illunc hodie, si uiuo, probe.
Tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
Adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,
Extemplo aduenienti ei tabellas dem in manum.
770
Nimio illaec res est magnae diuidiae mihi,
Supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
Saluos sum, iratus est senex. Nunc est mihi
Adeundi ad hominem tempus. Quis loquitur prope?
Atque hicquidem, opinor, Chrysalust. Accessero.
775
Bone serue, salue. Quid fit? quam mox nauigo
In Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
Taces? per omnis deos adiuro ut, ni meum
Gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is uelit,
780
Vt tua iam uirgis latera lacerentur probe
Ferratusque in pistrino aetatem conteras.
Omnia resciui scelera ex Mnesilocho tua.
Men criminatust? optumest: ego sum malus,
Ego sum sacer, scelestus. Specta rem modo;
785
Ego uerbum faciam <nullum>. Etiam, carnufex,
Minitare? Nosces tu illum actutum qualis sit.
Nunc hasce tabellas ferre me iussit tibi.
Orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
Cedo. Nosce signum. Noui. Vbi ipse est? Nescio.
790
Nil iam me oportet scire. Oblitus sum omnia.
Scio me esse seruom. Nescio etiam id quod scio.
Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit;
Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.
Manedum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.
795
Vt uerba mihi dat, ut nescio quam rem gerat!
Seruos arcessit intus qui me uinciant.
Bene nauis agitur, pulchre haec confertur ratis.
Sed conticiscam, nam audio aperiri fores.
Constringe tu illic, Artamo, actutum manus.
800
Quid feci? Impinge pugnum, si muttiuerit.
Quid hae loquontur litterae? Quid me rogas?
Vt ab illo accepi, ad te opsignatas attuli.
Eho tu, †loquitatusne es gnato meo†
Male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,
805
Et te dixisti id aurum ablaturum tamen
Per sycophantiam? Egone istuc dixi? Ita.
Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Tace,
Nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,
Quas tu attulisti. Em hae te uinciri iubent.
810
Aha, Bellorophantam tuos me fecit filius:
Egomet tabellas tetuli ut uincirer. Sine.
Propterea hoc facio ut suadeas gnato meo
Vt pergraecetur tecum, teruenefice.
O stulte, stulte, nescis nunc uenire te;
815
Atque in eopse astas lapide, ut praeco praedicat.
Responde: quis me uendit? quem di diligunt
Adulescens moritur, dum ualet, sentit, sapit.
Hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,
Plus iam uiginti mortuom esse oportuit:
820
Terrai <iam> odium ambulat, iam nil sapit
Nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc
Intro atque astringite ad columnam fortiter.
Numquam auferes hinc aurum. Atqui iam dabis.
825
Dabo? Atque orabis me quidem ultro ut auferam,
Quom illum rescisces criminatorem meum
Quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
Tum libertatem Chrysalo largibere;
Ego adeo numquam accipiam. Dic, scelerum caput,
830
Dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?
Sequere hac me, faxo iam scies. Quo gentium?
Tris unos passus. Vel decem. Agedum tu, Artamo,
Forem hanc pauxillulum aperi; placide, ne crepa;
Sat est. Accede huc tu. Viden conuiuium?
835
Video exaduorsum Pistoclerum et Bacchidem.
Qui sunt in lecto illo altero? Interii miser.
Nouistine hominem? Noui. Dic sodes mihi,
Bellan uidetur specie mulier? Admodum.
Quid illam, meretricemne esse censes? Quippini?
840
Frustra es. Quis igitur opsecrost? Inueneris.
Ex me quidem hodie numquam fies certior.
Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,
Per uim ut retineat mulierem? quae haec factiost?
Quis illest? Per tempus hic uenit miles mihi.
845
Non me arbitratur militem sed mulierem,
Qui me meosque non queam defendere.
Nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
Ni illum exanimalem faxo, si conuenero,
Niue exheredem fecero uitae suae.
850
Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?
Vir hic est illius mulieris quacum accubat.
Quid, uir? Vir, inquam. Nuptan est illa, opsecro?
Scies hau multo post. Oppido interii miser.
Quid nunc? scelestus tibi uidetur Chrysalus?
855
Age nunc uincito me, auscultato filio.
Dixin tibi ego illum inuenturum te qualis sit?
Quid nunc ego faciam? Iube sis me exsolui cito;
Nam ni ego exsoluor, iam manufesto hominem opprimet.
Nihil est lucri quod me hodie facere mauelim,
860
Quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Audin quae loquitur? quin tu me exsolui iubes?
Exsoluite istum. Perii, pertimui miser.
Tum illam, quae corpus publicat uolgo suom,
Faxo se hau dicat nactam quem derideat.
865
Pacisci cum illo paullula pecunia
Potes. Pacisce ergo, opsecro, quid tibi lubet,
Dum ne manufesto hominem opprimat niue enicet.
Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
Iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
870
Em illoc pacisce, si potest; perge, opsecro,
Pacisce quiduis. Ibo et faciam sedulo.
Quid clamas? Vbi erus tuos est? Nusquam. Nescio.
Vis tibi ducentos nummos iam promittier,
Vt ne clamorem hic facias neu conuicium?
875
Nihil est quod malim. Atque ut tibi mala multa ingeram?
Tuo arbitratu. Vt subblanditur carnufex!
Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
Tu aurum rogato; ceterum uerbum sat est.
Quid fit? Ducentis Philippis rem pepigi. Ah, salus
880
Mea, seruauisti me. Quam mox dico "dabo"?
Roga hunc tu, tu promitte huic. Promitto, roga.
Ducentos nummos aureos Philippos probos
Dabin? "Dabuntur" inque. Responde. Dabo.
Quid nunc, inpure? numquid debetur tibi?
885
Quid illi molestus? quid illum morte territas?
Et ego te et ille mactamus infortunio.
Si tibi est machaera, at nobis ueruinast domi:
Qua quidem te faciam, si tu me inritaueris,
Confossiorem soricina nenia.
890
Iam dudum hercle equidem sentio suspicio
Quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
Immo est quoque. Ita me Iuppiter, Iuno, Ceres,
Minerua, Lato, Spes, Opis, Virtus, Venus,
Castor, Polluces, Mars, Mercurius, Hercules,
895
Summanus, Sol, Saturnus dique omnes ament,
Vt ille cum illa neque cubat neque ambulat
Neque osculatur neque illud quod dici solet.
Vt iurat! seruat me ille suis periuriis.
Vbi nunc Mnesilochus ergost? Rus misit pater.
900
Illa autem in arcem abiuit aedem uisere
Mineruae. Nunc apertast. I, uise estne ibi.
Abeo ad forum igitur. Vel hercle in malam crucem.
Hodie exigam aurum hoc? Exige, ac suspende te:
Ne supplicare censeas, nihili homo.
905
Ille est amotus. Sine me (per te, ere, opsecro
Deos inmortalis) ire huc intro ad filium.
Quid eo introibis? Vt eum dictis plurumis
Castigem, quom haec sic facta ad hunc faciat modum.
Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
910
Caue parsis in eum dicere. Etiam me mones?
Satin est si plura ex me audiet hodie mala
Quam audiuit umquam Clinia ex Demetrio?
Lippi illic oculi seruos est simillimus:
Si non est, nolis esse neque desideres;
915
Si est, apstinere quin attingas non queas.
Nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
Miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
Atque optruncaret moechum manufestarium.
Nunc quasi ducentis Philippis emi filium,
920
Quos dare promisi militi: quos non dabo
Temere etiam prius quam filium conuenero.
Numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
Verum lubet etiam mi has pellegere denuo:
Aequomst tabellis consignatis credere.
925
Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum,
Quom Priami patriam Pergamum diuina moenitum manu
Armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
Milli cum numero nauium decumo anno post subegerunt.
Non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum
930
Sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
Cepi, expugnaui amanti erili filio aurum ab suo patre.
Nunc prius quam huc senex uenit, lubet lamentari dum exeat.
O Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
Qui misere male mulcabere quadrigentis Philippis aureis.
935
Nam ego has tabellas opsignatas, consignatas quas fero
Non sunt tabellae, sed equos quem misere Achiui ligneum.
Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
Relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret,
940
Hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, quoiius consilio haec gerunt.
Tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites
Armati atque animati probe. Ita res successit mi usque adhuc.
Atque hic equos non in arcem, uerum in aream faciet impetum:
Exitium, excidium, exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
945
Nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
Miles Menelaust, ego Agamemno, idem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
Is Helenam auexit, quoia caussa nunc facio opsidium Ilio.
Nam illi itidem Vlixem audiui, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
950
Dolis ego deprensus sum, ille mendicans paene inuentus interit,
Dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit.
Vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille seruauit dolis.
Ilio tria fuisse audiui fata quae illi forent exitio:
Signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
955
Tertium, quom portae Phrygiae limen superum scinderetur:
Paria item tria is tribus sunt fata nostro huic Ilio.
Nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium
Et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam apstuli.
Iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum.
960
Post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,
Quom censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
Ibi uix me exsolui: atque id periclum adsimilo, Vlixem ut praedicant
Cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se
Blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret,
965
Item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.
Poste cum magnufico milite, urbis uerbis qui inermus capit,
Conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
Eum ego adeo uno mendacio deuici, uno ictu extempulo
Cepi spolia. Is nunc ducentos
969a
Nummos Philippos militi, quos
970
Dare se promisit, dabit. Nunc
Alteris etiam ducentis
971a
Vsus est, qui dispensentur
Ilio capto, ut sit mulsum
972a
Qui triumphent milites.
Sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,
Quadrigentos filios habet atque equidem omnis lectos sine probro:
975
Eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus.
Nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem
Vendam ego, uenalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnauero.
Sed Priamum astantem eccum ante portam uideo. Adibo atque adloquar.
Quoianam uox prope me sonat? O Nicobule. Quid fit?
980
Quid quod te misi, ecquid egisti? Rogas? congredere. Gradior.
Optumus sum orator. Ad lacrumas hominem coegi castigando
Maleque dictis, quae quidem quiui comminisci. Quid ait? Verbum
Nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
Tacitus conscripsit tabellas, opsignatas mi has dedit.
985
Tibi me iussit dare, sed metuo ne idem cantent quod priores.
Nosce signum. Estne eiius? Noui. Lubet pellegere has. Pellege.
Nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium <illi> Ilio,
Turbat equos lepide ligneus. Chrysale, ades dum ego has pellego.
988a
Quid me tibi adesse opus est? Volo ut quod iubeo facias,
Vt scias quae hic scripta sient.
989a
Nil moror neque scire uolo.
990
Tamen ades. Quid opust? Taceas:
990a
Quod iubeo id facias. Adero.
Eugae litteras minutas! Qui quidem uideat parum;
Verum qui satis uideat, grandes satis sunt. Animum aduortito igitur.
Nolo inquam. At uolo inquam. Quid opust? At enim id quod te iubeo facias.
Iustumst <ut> tuos tibi seruos tuo arbitratu seruiat.
995
Hoc age sis nunciam. Vbi lubet, recita: aurium operam tibi dico.
Cerae quidem hau parsit neque stilo;
996a
Sed quidquid est, pellegere certumst.
"Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo
Da, si esse saluom uis me aut uitalem tibi".
Malum quidem hercle magnum. Tibi dico. Quid est?
1000
Non prius salutem scripsit? Nusquam sentio.
Non dabis, si sapies; uerum si das maxume,
Ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
Nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
Sat sic suspectus sum, quom careo noxia.
1005
Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst pellego.
Inde a principio iam inpudens epistula est.
"Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
Tantum flagitium te scire audiui meum,
Quod cum peregrini cubui uxore militis".
1010
Pol hau derides; nam ducentis aureis
Philippis redemi uitam ex flagitio tuam.
Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
"Stulte fecisse fateor. Sed quaeso, pater,
Ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
1015
Ego animo cupido atque oculis indomitis fui;
Persuasumst facere quoius me nunc facti pudet".
Prius cauisse ergo quam pudere aequom fuit.
Eadem istaec uerba dudum illi dixi omnia.
"Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
1020
Me obiurigauit plurumis uerbis malis,
Et me meliorem fecit praeceptis suis,
Vt te ei habere gratiam aequom sit bonam".
Estne istuc istic scriptum? Em specta, tum scies.
Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus!
1025
"Nunc si me fas est opsecrare aps te, pater,
Da mihi ducentos nummos Philippos, te opsecro".
Ne unum quidem hercle, si sapis. Sine pellegam.
"Ego ius iurandum uerbis conceptis dedi,
Daturum id me hodie mulieri ante uesperum,
1030
Prius quam a me abiret. Nunc, pater, ne peiierem
Cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
Quam propter tantum damni feci et flagiti.
Caue tibi ducenti nummi diuidiae fuant;
Sescenta tanta reddam si uiuo tibi.
1035
Vale atque haec cura". Quid nunc censes, Chrysale?
Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
Neque ego hau committam ut, si quid peccatum siet,
Fecisse dicas de mea sententia.
Verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco,
1040
Dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
Duae condiciones sunt: utram tu accipias uide:
Vel ut aurum perdas uel ut amator peiieret.
Ego neque te iubeo neque uoto neque suadeo.
Miseret me illius. Tuos est, non mirum facis.
1045
Si plus perdundum sit, periisse suauiust
Quam illud flagitium uolgo dispalescere.
Ne ille edepol Ephesi multo mauellem foret,
Dum saluos esset, quam reuenisset domum.
Quid ego istic? quod perdundumst properem perdere,
1050
Binos ducentos Philippos iam intus ecferam,
Et militi quos dudum promisi miser
Et istos. Mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.
Fit uasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
Sciui ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
1055
Edepol qui me esse dicat cruciatu malo
Dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;
Tantas turbellas facio. Sed crepuit foris:
Ecfertur praeda ex Troia. Taceam nunciam.
Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
1060
Ego ad forum autem hinc ibo, ut soluam militi.
Non equidem accipiam. Proin tu quaeras qui ferat.
Nolo ego mihi credi. Cape uero, odiose facis.
Non equidem capiam. At quaeso. Dico ut res se habet.
Morare. Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
1065
Vel da aliquem qui seruet me. Ohe, odiose facis.
Cedo, si necesse est. Cura hoc. Iam ego huc reuenero.
Curatum est - esse te senem miserrumum.
Hoc est incepta efficere pulchre: ueluti mi
Euenit ut ouans praeda onustus cederem;
1070
Salute nostra atque urbe capta per dolum
Domum redduco <iam> integrum omnem exercitum.
Sed, spectatores, uos nunc ne miremini
Quod non triumpho: peruolgatum est, nil moror;
Verum tamen accipientur mulso milites.
1075
Nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.
Quam magis in pectore meo foueo quas meus filius turbas turbet,
Quam se ad uitam et quos ad mores praecipitem inscitus capessat,
Magis curae est magique adformido ne is pereat neu corrumpatur.
Scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;
1080
Duxi, habui scortum, potaui, dedi, donaui, et enim id raro.
Neque placitant mores quibus uideo uolgo <in> gnatos esse parentes:
Ego dare me meo gnato institui, ut animo opsequium sumere possit;
Aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
Nunc Mnesilochum, quod mandaui,
1084a
Viso ecquid eum ad uirtutem aut ad
1085
Frugem opera sua compulerit, sic ut eum, si conuenit, scio fe-
Cisse: eost ingenio natus.
Quiquomque ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac
Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,
Solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.
1090
Perii, pudet: hocine me aetatis ludos bis factum esse indigne?
Magis quam id reputo, tam magis uror quae meus filius turbauit.
Perditus sum atque eradicatus sum, omnibus exemplis excrucior.
Omnia me mala consectantur, omnibus exitiis interii.
Chrysalus med hodie lacerauit, Chrysalus me miserum spoliauit:
1095
Is me scelus auro usque attondit dolis doctis indoctum ut lubitumst.
Ita miles memorat meretricem esse eam quam ille uxorem esse aiebat,
Omniaque ut quidque actum est memorauit, eam sibi hunc annum conductam,
Relicuom id auri factum quod ego ei stultissumus homo promisissem:
Hoc, hoc est quod <cor> peracescit; hoc est demum quod percrucior,
1100
Me hoc aetatis ludificari, immo edepol sic ludos factum
Cano capite atque alba barba miserum me auro esse emunctum.
Perii, hoc seruom meum non nauci facere esse ausum! atque ego, si alibi
Plus perdiderim, minus aegre habeam minuque id mihi damno ducam.
Certo hic prope me mihi nescioquis loqui uisust; sed quem uideo?
1105
Hicquidemst pater Mnesilochi. Eugae, socium aerumnae et mei mali uideo.
Philoxene, salue. Et tu. Vnde agis? Vnde homo miser atque infortunatus.
At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque infortunatum.
Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur. Sic est. Sed tu,
Quid tibist? Pol mihi par, idem est quod tibi.
1110
Numquidnam ad filium haec aegritudo attinet?
Admodum. Idem mihi morbus in pectorest.
At mihi Chrysalus optumus homo
Perdidit filium, me atque rem omnem meam.
Quid tibi ex filio nam, opsecro, aegrest? Scies:
1115
Id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent.
Qui scis? Vidi. Ei mihi, disperii.
Quid dubitamus pultare atque huc euocare ambos foras?
Hau moror. Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,
Nisi mauoltis fores et postis comminui securibus.
1120
Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedis?
Ego atque hic. Quid hoc est negoti nam, amabo?
1121a
Quis has huc ouis adegit?
Ouis nos uocant pessumae. Pastor harum
Dormit, quom haec eunt a pecu balitantes.
At pol nitent, hau sordidae uidentur ambae.
1125
Attonsae hae quidem ambae usque sunt. Vt uidentur
Deridere nos! Sine suo usque arbitratu.
Rerin ter in anno tu has tonsitari?
Pol hodie altera iam bis detonsa certo est.
Vetulae sunt, †thimiamae†. At bonas fuisse credo.
1130
Viden limulis, opsecro, ut intuentur?
Ecastor sine omni arbitror malitia esse.
Merito hoc nobis fit, qui quidem huc uenerimus.
Cogantur quidem intro. Hau scio quid eo opus sit,
Quae nec lacte nec lanam ullam habent. Sic sine astent.
1135
Exsoluere quanti fuere, omnis fructus
Iam illis decidit. Non uides, ut palantes
Solae, liberae
Grassentur? quin aetate credo esse mutas:
1138a
Ne balant quidem, quom a pecu cetero apsunt.
Stultae atque hau malae uidentur.
1140
Reuortamur intro, soror. Ilico ambae
1140a
Manete: haec oues uolunt uos.
Prodigium hoc quidemst: humana nos uoce appellant oues.
Haec oues uobis malam rem magnam quam debent dabunt.
Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam aps te petam.
Sed quid est quapropter nobis uos malum minitamini?
1145
Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
Qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
Arietes truces nos erimus, iam in uos incursabimus.
Soror, est quod te uolo secreto. Eho, amabo. Quo illaec abeunt?
1150
Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas;
Ego ad hunc iratum adgrediar. Possumus nos hos intro inlicere huc.
Meum pensum ego lepide accurabo: quam odiosum est mortem amplexari!
Facito ut facias. Taceas. Tu tuom facito: ego quod dixi hau mutabo.
Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant?
1155
Quid ais tu, homo? Quid me uis?
1155a
Pudet dicere me tibi quiddam.
Quid est quod pudeat? Sed amico homini tibi quod uolo credere certumst.
Nihili sum. Istuc iam pridem scio. Sed qui nihilis? id memora.
Tactus sum uehementer uisco;
Cor stimulo foditur. Pol tibi multo aequius est coxendicem.
1160
Sed quid istuc est? etsi iam ego ipse quid sit prope scire puto me;
Verum audire etiam ex te studeo. Viden hanc? Video. Hau mala est mulier.
Pol uero ista mala et tu nihili. Quid multa? Ego amo. An amas? Ναὶ γάρ.
Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes? Qui non?
Quia flagitium est. Quid opust uerbis? meo filio non sum iratus,
1165
Neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt.
Sequere hac. Eunt eccas tandem
Probriperlecebrae et persuastrices. Quid nunc? etiam redditis nobis
Filios et seruom? an ego experior tecum uim maiorem? Abin hinc?
Non homo tuquidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.
1170
Senex optume quantumst in terra, sine <me> hoc exorare aps te,
Vt istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.
1171a
Ni abeas, quamquam tu bella es,
Malum tibi magnum dabo iam. Patiar, non metuo ne quid mihi doleat
Quod ferias. Vt blandiloquast! ei mihi, metuo. Hic magis tranquillust.
1175
I hac mecum intro atque ibi si quid uis filium concastigato.
Abin a me, scelus? Sine, mea Pietas, te exorem. Exores tu me?
Ego quidem ab hoc certe exorabo. Immo ego te oro ut me intro abducas.
Lepidum te! At scin quo pacto me ad te intro abducas? Mecum ut sis.
Omnia quae cupio commemoras.
1180
Vidi ego nequam homines, uerum te neminem deteriorem. Ita sum.
I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide uictibus, uino atque unguentis.
Satis, satis iam uostrist conuiui: me nil paenitet ut sim acceptus:
Quadrigentis Philippis filius me et Chrysalus circumduxerunt.
1183a
Quem quidem ego ut non excruciem
Alterum tantum auri non meream. Quid tandem si dimidium auri
1185
Redditur, in hac mecum intro? atque ut eis delicta ignoscas. Faciet.
Minime, nolo. Nil moror, sine sic. Malo illos ulcisci ambo.
Etiam tu, homo nihili? quod di dant boni caue culpa tua amissis:
Dimidium auri datur: accipias potesque et scortum accumbas.
1190
Egon ubi filius corrumpatur meus, ibi potem? Potandumst.
Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:
Egon quom haec cum illo accubet inspectem? Immo equidem pol tecum accumbam,
1192a
Te amabo et te amplexabor.
Caput prurit, perii, uix negito. Non tibi uenit in mentem, amabo,
Si dum uiuas tibi bene facias tam pol id quidem esse hau perlonginquom,
1195
Neque, si hoc hodie amiseris, post in morte id euenturum esse umquam?
Quid ago? Quid agas? rogitas etiam? Lubet et metuo. Quid metuis?
Ne obnoxius filio sim et seruo. Mel meum, amabo, istaec fiunt.
Tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis?
Hanc ueniam illis sine te exorem. Vt terebrat! satin offirmatum
1200
Quod mihi erat, id me exorat?
Tua sum opera et propter te inprobior? Ne †is† quam mea mauellem.
Satin ego istuc habeo offirmatum? Quod semel dixi hau mutabo.
It dies, ite intro accubitum,
Filii uos exspectant intus. Quam quidem actutum emoriamur.
1205
Vesper hic est, sequimini. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos.
Lepide ipsi hi sunt capti, suis qui filiis fecere insidias.
Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia,
Non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
Neque adeo haec faceremus, ni antehac uidissemus fieri
1210
Vt apud lenones riuales filiis fierent patres.
Spectatores, uos ualere uolumus, clare adplaudere.