Acontizomenos fabula est prime proba.
Huius autem gnatus dicitur geminum alterum
Falso occidisse.
Sublustri noctu interfecit
5
age, ne tibi
Med aduorsari dicas, hunc unum diem
De meod equos sinam esse. - Tux pax. - Postea
Currenteis ego illos uendam, nisi tu uiceris.
Quasi dedita opera quae ego uolo ea tu non uis, quae ego nolo ea cupis.
10
ego semper pluris feci
10
Potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
eho an uicimus? -
Vicistis. - Volop <est>. quo modo? - Dicam tibi.
Nimium o, <nimium> arte colligor. cur re inquaesita colligor?
Secus si umquam quicquam feci, carnificem cedo.
15
si quidem uis loqui,
Non perdocere, <hau> multa longe promicanda oratiost.
Nam in scena uos nocturnos coepit praemiatores tollere.
Cui caepe edundod oculus alter profluit.
Vt illum di perdant, qui primus holitor caepam protulit!
20
Deprandi item leoni <si> obdas oreas
Quis heri apud te? - Praenestini et Lanuini hospites. -
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
Altris inanem uoluulam madidam dari,
Altris nuces in procliui profundier.
25
Hac sibi prospica, hac despica
Tibi serui multi apud mensam astant: ille ipse astat, quando edit.
26a
Neque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.
Qui decumas partes? quantum <mi> alieni fuit,
Polluxi tibi iam publicando epulo Herculis
Decumas.
30
et uolo
Et uereor et facere in prolubio est ...
et asseri
Laudes ago, cum uotis me multat meis,
Quod praeter quam mihi uellem audibam hoc eminus.
35
Vbi uidi, exanimabiliter timedus pedibus protinam me dedi.
nolo ego
Hanc adeo efflictim amare: diu uiuat uolo,
Vt mihi prodesse possit.
Vltro meretur, quam obrem ametur: ita dapsiliter suos amicos
40
Alit.
Riualis, salue. - Quid "salue"? attat attatae! -
Quid istuc uero <"attat"> te aduertisti tam cito?
utinam nasum abstulisset mordicus!
Num <tu non uis moneam te unum, si uidetur,> quippiam?
45
Nimis homo formidulosust.
"st", tace,
Caue uerbum faxis!
Haec demolite!
Animae pauxillulum in me habet.
50-51
<Venibam> quom de opsonio, stilo me pupugit in manum.
52
In alto nauem iubet <is> destitui anchoris.
<Dic> utrum est melius: uirginemne an uiduam uxorem ducere? -
Virginem, si musta est.
55
Edepol, Cupido, cum <tu> tam pausillus, nimis multum uales.
Homines, pecua beluasque
Saxa siluas lapides montes disicis, dispulueras.
Atque meis bonis omnibus ego te herem faciam ....
At enim tu nimis spisse ac tarde incedis .....
60
Pol haut parasitorum aliorum <hic> similest ..
Protinam
Clucidatus
Supparus
praecisum omasum pernam callus glisis glandia
65
Desine socri tuo, fratri patrueli meo
populus patitur, tu patias ..
quid moras? - Quid <iam> imperas?
suo labori nullus parcuit.
Visam: deo meo propitio meus homo est.
70
Praebia
Quae ego in theatro hic meis probaui plausibus,
Ea non audere quemquam regem rumpere:
Quanto libertatem hanc hic superat seruitus!
Quase in choro ludens datatim dat se et communem facit.
75
Alii adnutant, alii adnictat, alium amat, alium tenet.
Alibi manus est occupata, alii percellit pedem,
Anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat,
Cum alio cantat, at tamen alii suo dat digito litteras.
Facete et defricate
80
utrubi cenaturi estis, hicine an in triclinio?
attattatae! caue <ne> cadas amabo.
ibi isti duo adulescentes habent,
Qui hic ante parta patria peregre prodigunt?
uereor serio
85
Salui et fortunati sitis duo duum nostrum patres!
Ei ei: etiamne audent mecum una apparere? ...
Qua pro confidentia ausus uerbum cum eo fuerim
Facere rusus
Numquam quisquam amico amanti amica nimis fiet fidelis,
90
Nec nimis morigera et deuota quisquam erit ....
Primum ad uirtutem ut redeatis, abeatis ab ignauia,
Domi patres patriam ut colatis potius quam peregri probra.
Immo quos scicidi in ius conscindam atque abiciam.
Deos quaeso ut adimant et patrem et matrem meos.
95
Si cumquam quicquam filium resciuero
Argentum amoris causa sumpse mutuum:
Extemplo illo te ducam, ubi non despuas.
Theodotum
Compeiles .. qui aras Compitalibus
100
Sedens in cella circumtectus tegetibus
Lares ludentis peni pinxit bubulo.
exbolas
Quassant aulas.
eius noctem nauco ducere
105
Pati necesse est multa mortales mala.
Dictator ubi currum insidit, peruehitur usque ad oppidum.
Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
Cuius facta uiua nunc uigent, qui apud gentes solus praestat,
Eum suus pater cum pallio unod ab amica abduxit.
110
regum filiis
Linguis faueant atque adnutent, nec <animis> subseruiant.
Libera lingua loquemur ludis Liberalibus.
Tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes.
utrum scapulae plus an collus calli <mi> habeat, nescio.
115
Ecqui fuerit persibus, cum argenti adest oratio?
Non hercle apluda est hodie quam tu nequior.
Pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro aleo!
Vagus est et lustro.
Risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.
120a
Cocus edit Neptunum Cererem
120b
Et Venerem expertam Volcanum, Liberumque obsorbuit
120c
Pariter.
120
petimine pocino qui meruerat
Penita offa
123
Merula <mea> sanderacino ore!
bilbit amphora
125
An nata est sponsa praegnas? uel ai uel nega.
Vel quae sperat se nupturam uiridulo adulescentulo,
Ea licet senile tractet detritum rutabulum.
Sonticam esse oportet causam, quam obrem perdas mulierem.
Haec quidem hercle, opinor, praefica est: nam mortuum collaudat.
130-131
Quid si taceas? dum <modo> uideat, tam sciat quid scriptum siet.
132
Butubatta
Concipilauisti
Consponsi
135
depuit me miseram ad necem.
Ingurgitauit usque ad imum gutturem.
animum amore capitali compleuerint
nunc primulum
Amasco.