E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti illustrans commoda uitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
Ficta pedum pono pressis uestigia signis,
5
Non ita certandi cupidus quam propter amorem
Quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo
Cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
Consimile in cursu possint et fortis equi uis?
Tu pater es, rerum inuentor, tu patria nobis
10
Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea, perpetua semper dignissima uita.
Nam simul ac ratio tua coepit uociferari
15
Naturam rerum, diuina mente coorta,
Diffugiunt animi terrores, moenia mundi
Discedunt, totum uideo per inane geri res.
Apparet diuum numen sedesque quietae
Quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis
20
Aspergunt neque nix acri concreta pruina
Cana cadens uiolat semperque innubilus aether
Integit, et large diffuso lumine ridet.
Omnia suppeditat porro natura neque ulla
Res animi pacem delibat tempore in ullo.
25
At contra nusquam apparent Acherusia templa
Nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam diuina uoluptas
Percipit atque horror, quod sic natura tua ui
30
Tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
Qualia sint et quam uariis distantia formis
Sponte sua uolitent aeterno percita motu
Quoue modo possint res ex his quaeque creari,
35
Hasce secundum res animi natura uidetur
Atque animae claranda meis iam uersibus esse
Et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
Funditus humanam qui uitam turbat ab imo
Omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
40
Esse uoluptatem liquidam puramque relinquit.
Nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
Infamemque ferunt uitam quam Tartara leti
Et se scire animi naturam sanguinis esse
Aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas,
45
Nec prorsum quicquam nostrae rationis egere,
Hinc licet aduertas animum magis omnia laudis
Iactari causa quam quod res ipsa probetur
Extorres idem patria longeque fugati
Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
50
Omnibus aerumnis affecti denique uiuunt,
Et quocumque tamen miseri uenere parentant
Et nigras mactant pecudes et manibu' diuis
Inferias mittunt multoque in rebus acerbis
Acrius aduertunt animos ad religionem.
55
Quo magis in dubiis hominem spectare periclis
Conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit;
Nam uerae uoces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur et eripitur persona, manet res.
Denique auarities et honorum caeca cupido
60
Quae miseros homines cogunt transcendere finis
Iuris et interdum socios scelerum atque ministros
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes, haec uulnera uitae
Non minimam partem mortis formidine aluntur.
65
Turpis enim ferme contemptus et acris egestas
Semota ab dulci uita stabilique uidetur
Et quasi iam leti portas cunctarier ante;
Vnde homines dum se falso terrore coacti
Effugisse uolunt longe longeque remosse,
70
Sanguine ciuili rem conflant diuitiasque
Conduplicant auidi, caedem caede accumulantes;
Crudeles gaudent in tristi funere fratris
Et consanguineum mensas odere timentque.
Consimili ratione ab eodem saepe timore
75
Macerat inuidia ante oculos illum esse potentem,
Illum aspectari, claro qui incedit honore,
Ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur
Intereunt partim statuarum et nominis ergo
Et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae
80
Percipit humanos odium lucisque uidendae,
Vt sibi consciscant maerenti pectore letum
Obliti fontem curarum hunc esse timorem,
Hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai
Rumpere et in summa pietatem euertere suadet.
85
Nam iam saepe homines patriam carosque parentis
Prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes.
Nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
90
Quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radii solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.
Primum animum dico, mentem quam saepe uocamus,
95
In quo consilium uitae regimenque locatum est,
Esse hominis partem nilo minus ac manus et pes
Atque oculi partes animantis totius exstant.
Sensum animi certa non esse in parte locatum,
Verum habitum quendam uitalem corporis esse,
100
Harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
Viuere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
Vt bona saepe ualetudo cum dicitur esse
Corporis, et non est tamen haec pars ulla ualentis.
Sic animi sensum non certa parte reponunt;
105
Magno opere in quo mi diuersi errare uidentur.
Saepe itaque in promptu corpus quod cernitur aegret,
Cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
Et retro fit uti contra sit saepe uicissim,
Cum miser ex animo laetatur corpore toto;
110
Non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
In nullo caput interea sit forte dolore.
Praeterea molli cum somno dedita membra
Effusumque iacet sine sensu corpus onustum,
Est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
115
Multimodis agitatur et omnis accipit in se
Laetitiae motus et curas cordis inanis.
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
Esse neque harmonia corpus sentire solere,
Principio fit uti detracto corpore multo
120
Saepe tamen nobis in membris uita moretur;
Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
Diffugere forasque per os est editus aer,
Deserit extemplo uenas atque ossa relinquit;
Noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
125
Corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
Sed magis haec, uenti quae sunt calidique uaporis
Semina, curare in membris ut uita moretur.
Est igitur calor ac uentus uitalis in ipso
Corpore qui nobis moribundos deserit artus.
130
Quapropter quoniam est animi natura reperta
Atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
Nomen, ad organicos alto delatum Heliconi;
Siue aliunde ipsi porro traxere et in illam
Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
135
Quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
Inter se atque unam naturam conficere ex se,
Sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
Consilium quod nos animum mentemque uocamus.
140
Idque situm media regione in pectoris haeret.
Hic exsultat enim pauor ac metus, haec loca circum
Laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest.
Cetera pars animae per totum dissita corpus
Paret et ad numen mentis momenque mouetur.
145
Idque sibi solum per se sapit, et sibi gaudet,
Cum neque res animam neque corpus commouet una.
Et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
Laeditur in nobis, non omni concruciamur
Corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
150
Laetitiaque uiget, cum cetera pars animai
Per membra atque artus nulla nouitate cietur.
Verum ubi uementi magis est commota metu mens,
Consentire animam totam per membra uidemus
Sudoresque ita palloremque exsistere toto
155
Corpore et infringi linguam uocemque aboriri,
Caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
Denique concidere ex animi terrore uidemus
Saepe homines; facile ut quiuis hinc noscere possit
Esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi ui
160
Percussast, exim corpus propellit et icit.
Haec eadem ratio naturam animi atque animai
Corpoream docet esse. ubi enim propellere membra,
Corripere ex somno corpus mutareque uultum
Atque hominem totum regere ac uersare uidetur,
165
Quorum nil fieri sine tactu posse uidemus
Nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
Corporea natura animum constare animamque?
Praeterea pariter fungi cum corpore et una
Consentire animum nobis in corpore cernis.
170
Si minus offendit uitam uis horrida teli
Ossibus ac neruis disclusis intus adacta,
At tamen insequitur languor terraeque petitus
Suauis et in terra mentis qui gignitur aestus,
Interdumque quasi exsurgendi incerta uoluntas.
175
Ergo corpoream naturam animi esse necessest,
Corporeis quoniam telis ictuque laborat.
Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
Constiterit pergam rationem reddere dictis.
Principio esse aio persubtilem atque minutis
180
Perquam corporibus factum constare. id ita esse
Hinc licet aduertas animum ut pernoscere possis.
Nil adeo fieri celeri ratione uidetur,
Quam sibi mens fieri proponit et incohat ipsa.
Ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
185
Ante oculos quorum in promptu natura uidetur.
At quod mobile tanto operest, constare rotundis
Perquam seminibus debet perquamque minutis,
Momine uti paruo possint impulsa moueri.
Namque mouetur aqua et tantillo momine flutat
190
Quippe uolubilibus paruisque creata figuris.
At contra mellis constantior est natura
Et pigri latices magis et cunctantior actus;
Haeret enim inter se magis omnis materiai
Copia, nimirum quia non tam leuibus exstat
195
Corporibus neque tam subtilibus atque rotundis.
Namque papaueris aura potest suspensa leuisque
Cogere ut ab summo tibi diffluat altus aceruus:
At contra lapidum collectum spicarumque
Noenu potest. igitur paruissima corpora proquam
200
Et leuissima sunt, ita mobilitate fruuntur.
At contra quaecumque magis cum pondere magno
Asperaque inueniuntur, eo stabilita magis sunt.
Nunc igitur quoniam est animi natura reperta
Mobilis egregie, perquam constare necessest
205
Corporibus paruis et leuibus atque rotundis.
Quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
Vtilis inuenietur et opportuna cluebit.
Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
Quam tenui constet textura quamque loco se
210
Contineat paruo, si possit conglomerari,
Quod simul atque hominem leti secura quies est
Indepta atque animi natura animaeque recessit,
Nil ibi libatum de toto corpore cernas
Ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat
215
Vitalem praeter sensum calidumque uaporem.
Ergo animam totam perparuis esse necessest
Seminibus, nexam per uenas uiscera neruos;
Quatenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
Extima membrorum circumcaesura tamen se
220
Incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
Quod genus est Bacchi cum flos euanuit aut cum
Spiritus unguenti suauis diffugit in auras
Aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
Nil oculis tamen esse minor res ipsa uidetur
225
Propterea neque detractum de pondere quicquam,
Nimirum quia multa minutaque semina sucos
Efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
Quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
Scire licet perquam pauxillis esse creatam
230
Seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura
Mixta uapore, uapor porro trahit aera secum.
Nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer.
235
Rara quod eius enim constat natura, necessest
Aeris inter eum primordia multa moueri.
Iam triplex animi est igitur natura reperta;
Nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
Nil horum quoniam recipit mens posse creare
240
Sensiferos motus, qui dant quae mente uolutant.
Quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
Attribuatur. east omnino nominis expers;
Qua neque mobilius quicquam neque tenuius exstat,
Nec magis e paruis et leuibus ex elementis;
245
Sensiferos motus quae didit prima per artus.
Prima cietur enim, paruis perfecta figuris;
Inde calor motus et uenti caeca potestas
Accipit, inde aer; inde omnia mobilitantur,
Concutitur sanguis, tum uiscera persentiscunt
250
Omnia, postremis datur ossibus atque medullis
Siue uoluptas est siue est contrarius ardor.
Nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
Permanare malum, quin omnia perturbentur
Vsque adeo <ut> uitae desit locus atque animai
255
Diffugiant partes per caulas corporis omnis.
Sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
Motibus: hanc ob rem uitam retinere ualemus.
Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
Compta modis uigeant rationem reddere auentem
260
Abstrahit inuitum patrii sermonis egestas;
Sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
Inter enim cursant primordia principiorum
Motibus inter se, nil ut secernier unum
Possit nec spatio fieri diuisa potestas,
265
Sed quasi multae uis unius corporis exstant.
Quod genus in quouis animantum uiscere uulgo
Est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his
Omnibus est unum perfectum corporis augmen.
Sic calor atque aer et uenti caeca potestas
270
Mixta creant unam naturam et mobilis illa
Vis, initum motus ab se quae diuidit ollis,
Sensifer unde oritur primum per uiscera motus.
Nam penitus prorsum latet haec natura subestque
Nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
275
Atque anima est animae proporro totius ipsa.
Quod genus in nostris membris et corpore toto
Mixta latens animi uis est animaeque potestas,
Corporibus quia de paruis paucisque creatast.
Sic tibi nominis haec expers uis facta minutis
280
Corporibus latet atque animae quasi totius ipsa
Proporrost anima et dominatur corpore toto.
Consimili ratione necessest uentus et aer
Et calor inter se uigeant commixta per artus
Atque aliis aliud subsit magis emineatque
285
Vt quiddam fieri uideatur ab omnibus unum,
Ni calor ac uentus sorsum sorsumque potestas
Aeris interimant sensum diductaque soluant.
Est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
Cum feruescit et ex oculis micat acrius ardor.
290
Est et frigida multa comes formidinis aura
Quae ciet horrorem membris et concitat artus.
Est etiam quoque pacati status aeris ille,
Pectore tranquillo qui fit uultuque sereno.
Sed calidi plus est illis quibus acria corda
295
Iracundaque mens facile efferuescit in ira.
Quo genere in primis uis est uiolenta leonum,
Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
At uentosa magis ceruorum frigida mens est
300
Et gelidas citius per uiscera concitat auras
Quae tremulum faciunt membris exsistere motum.
At natura boum placido magis aere uiuit,
Nec nimis irai fax umquam subdita percit
Fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
305
Nec gelidis torpet telis perfixa pauoris:
Interutrasque sitast, ceruos saeuosque leones.
Sic hominum genus est. quamuis doctrina politos
Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
Naturae cuiusque animi uestigia prima.
310
Nec radicitus euelli mala posse putandumst,
Quin procliuius hic iras decurrat ad acris,
Ille metu citius paulo temptetur, at ille
Tertius accipiat quaedam clementius aequo.
Inque aliis rebus multis differre necessest
315
Naturas hominum uarias moresque sequaces;
Quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
Nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
Principiis, unde haec oritur uariantia rerum.
Illud in his rebus uideo firmare potesse,
320
Vsque adeo naturarum uestigia linqui
Paruula quae nequeat ratio depellere nobis,
Vt nil impediat dignam dis degere uitam.
Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
Ipsaque corporis est custos et causa salutis;
325
Nam communibus inter se radicibus haerent
Nec sine pernicie diuelli posse uidentur.
Quod genus e thuris glebis euellere odorem
Haud facile est quin intereat natura quoque eius.
Sic animi atque animae naturam corpore toto
330
Extrahere haud facile est quin omnia dissoluantur.
Implexis ita principiis ab origine prima
Inter se fiunt consorti praedita uita
Nec sibi quaeque sine alterius ui posse uidetur
Corporis atque animi sorsum sentire potestas,
335
Sed communibus inter eas conflatur utrimque
Motibus accensus nobis per uiscera sensus.
Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
Nec crescit neque post mortem durare uidetur.
Non enim, ut umor aquae dimittit saepe uaporem
340
Qui datus est, neque ea causa conuellitur ipse,
Sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
Discidium possunt artus perferre relicti,
Sed penitus pereunt conuulsi conque putrescunt.
Ex ineunte aeuo sic corporis atque animai
345
Mutua uitalis discunt contagia motus
Maternis etiam membris aluoque reposta,
Discidium <ut> nequeat fieri sine peste maloque;
Vt uideas, quoniam coniunctast causa salutis,
Coniunctam quoque naturam consistere eorum.
350
Quod superest, siquis corpus sentire refutat
Atque animam credit permixtam corpore toto
Suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
Vel manifestas res contra uerasque repugnat.
Quid sit enim corpus sentire quis afferet umquam,
355
Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
At dimissa anima corpus caret undique sensu;
Perdit enim quod non proprium fuit eius in aeuo,
Multaque praeterea perdit cum expellitur aeuo.
Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
360
Sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
Difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
Sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas;
Fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
Lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
365
Quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
Ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
Praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
Iam magis exemptis oculis debere uidetur
Cernere res animus sublatis postibus ipsis.
370
Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
Democriti quod sancta uiri sententia ponit,
Corporis atque animi primordia singula priuis
Apposita alternis uariare, ac nectere membra.
Nam cum multo sunt animae elementa minora
375
Quam quibus e corpus nobis et uiscera constant,
Tum numero quoque concedunt et rara per artus
Dissita sunt dumtaxat; ut hoc promittere possis,
Quantula prima queant nobis iniecta ciere
Corpora sensiferos motus in corpore, tanta
380
Interualla tenere exordia prima animai.
Nam neque pulueris interdum sentimus adhaesum
Corpore nec membris incussam sidere cretam,
Nec nebulam noctu neque aranei tenuia fila
Obuia sentimus, quando obretimur euntes,
385
Nec supera caput eiusdem cecidisse uietam
Vestem nec plumas auium papposque uolantis
Qui nimia leuitate cadunt plerumque grauatim,
Nec repentis itum cuiusuiscumque animantis
Sentimus nec priua pedum uestigia quaeque,
390
Corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
Vsque adeo prius est in nobis multa ciendum,
Quam primordia sentiscant concussa animai
Semina corporibus nostris immixta per artus,
Et quam in his interuallis tuditantia possint
395
Concursare coire et dissultare uicissim.
Et magis est animus uitai claustra coercens
Et dominantior ad uitam quam uis animai.
Nam sine mente animoque nequit residere per artus
Temporis exiguam partem pars ulla animai,
400
Sed comes insequitur facile et discedit in auras
Et gelidos artus in leti frigore linquit.
At manet in uita cui mens animusque remansit.
Quamuis est circum caesis lacer undique membris
Truncus, adempta anima circum membrisque remota
405
Viuit et aetherias uitalis suscipit auras.
Si non omnimodis, at magna parte animai
Priuatus, tamen in uita cunctatur et haeret;
Vt, lacerato oculo circum si pupula mansit
Incolumis, stat cernundi uiuata potestas,
410
Dummodo ne totum corrumpas luminis orbem
Et circum caedas aciem solamque relinquas;
Id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
At si tantula pars oculi media illa peresa est,
Occidit extemplo lumen tenebraeque sequuntur,
415
Incolumis quamuis alioquist splendidus orbis.
Hoc anima atque animus uincti sunt foedere semper.
Nunc age, natiuos animantibus et mortalis
Esse animos animasque leuis ut noscere possis,
Conquisita diu dulcique reperta labore
420
Digna tua pergam disponere carmina uita.
Tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum,
Atque animam uerbi causa cum dicere pergam,
Mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
Quatenus est unum inter se coniunctaque res est.
425
Principio quoniam tenuem constare minutis
Corporibus docui multoque minoribus esse
Principiis factam quam liquidus umor aquai
Aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate
Praestat et a tenui causa magis icta mouetur;
430
Quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque mouetur.
Quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
Exhalare uaporem altaria ferreque fumum;
Nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur -
Nunc igitur quoniam quassatis undique uasis
435
Diffluere umorem et laticem discedere cernis
Et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
Crede animam quoque diffundi multoque perire
Ocius et citius dissolui in corpora prima,
Cum semel ex hominis membris ablata recessit.
440
Quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius,
Cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
Ac rarefactum detracto sanguine uenis,
Aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
Corpore qui nostro rarus magis incohibescit?
445
Praeterea gigni pariter cum corpore et una
Crescere sentimus pariterque senescere mentem.
Nam uelut infirmo pueri teneroque uagantur
Corpore, sic animi sequitur sententia tenuis.
Inde ubi robustis adoleuit uiribus aetas,
450
Consilium quoque maius et auctior est animi uis.
Post ubi iam ualidis quassatum est uiribus aeui
Corpus et obtusis ceciderunt uiribus artus,
Claudicat ingenium, delirat lingua, <labat> mens,
Omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
455
Ergo dissolui quoque conuenit omnem animai
Naturam, ceu fumus, in altas aeris auras;
Quandoquidem gigni pariter pariterque uidemus
Crescere et, ut docui, simul aeuo fessa fatisci.
Huc accedit uti uideamus, corpus ut ipsum
460
Suscipere immanis morbos durumque dolorem,
Sic animum curas acris luctumque metumque;
Quare participem leti quoque conuenit esse.
Quin etiam morbis in corporis auius errat
Saepe animus; dementit enim deliraque fatur
465
Interdumque graui lethargo fertur in altum
Aeternumque soporem oculis nutuque cadenti,
Vnde neque exaudit uoces nec noscere uultus
Illorum potis est, ad uitam qui reuocantes
Circumstant lacrimis rorantes ora genasque.
470
Quare animum quoque dissolui fateare necessest,
Quandoquidem penetrant in eum contagia morbi.
Nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
Multorum exitio perdocti quod sumus ante.
<>
475
<>
Denique cur, hominem cum uini uis penetrauit
Acris et in uenas discessit diditus ardor,
Consequitur grauitas membrorum, praepediuntur
Crura uacillanti, tardescit lingua, madet mens,
480
Nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
Et iam cetera de genere hoc quaecumque sequuntur,
Cur ea sunt, nisi quod uemens uiolentia uini
Conturbare animam consueuit corpore in ipso?
At quaecumque queunt conturbari inque pediri,
485
Significant, paulo si durior insinuarit
Causa, fore ut pereant aeuo priuata futuro.
Quin etiam subito ui morbi saepe coactus
Ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
Concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
490
Desipit, extentat neruos, torquetur, anhelat
Inconstanter, et in iactando membra fatigat.
Nimirum quia uis morbi distracta per artus
Turbat agens animam spumas, <ut> in aequore salso
Ventorum ualidis feruescunt uiribus undae.
495
Exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
Afficiuntur et omnino quod semina uocis
Eiciuntur et ore foras glomerata feruntur
Qua quasi consuerunt et sunt munita uiai.
Desipientia fit, quia uis animi atque animai
500
Conturbatur et, ut docui, diuisa seorsum
Disiectatur eodem illo distracta ueneno.
Inde ubi iam morbi reflexit causa reditque
In latebras acer corrupti corporis umor,
Tum quasi uaccillans primum consurgit et omnis
505
Paulatim redit in sensus animamque receptat.
Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
Iactentur miserisque modis distracta laborent,
Cur eadem credis sine corpore in aere aperto
Cum ualidis uentis aetatem degere posse?
510
Et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum,
Cernimus et flecti medicina posse uidemus,
Id quoque praesagit mortalem uiuere mentem.
Addere enim partis aut ordine traicere aequumst
Aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum,
515
Commutare animum quicumque adoritur et infit
Aut aliam quamuis naturam flectere quaerit.
At neque transferri sibi partis nec tribui uult
Immortale quod est quicquam neque defluere hilum.
Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
520
Continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Ergo animus siue aegrescit, mortalia signa
Mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
Vsque adeo falsae rationi uera uidetur
Res occurrere et effugium praecludere eunti
525
Ancipitique refutatu conuincere falsum.
Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
Et membratim uitalem deperdere sensum;
In pedibus primum digitos liuescere et unguis,
Inde pedes et crura mori, post inde per artus
530
Ire alios tractim gelidi uestigia leti.
Scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
Tempore sincera exsistit, mortalis habendast.
Quod si forte putas ipsam se posse per artus
Introrsum trahere et partis conducere in unum
535
Atque ideo cunctis sensum deducere membris,
At locus ille tamen, quo copia tanta animai
Cogitur, in sensu debet maiore uideri;
Qui quoniam nusquamst, nimirum ut diximus <ante>,
Dilaniata foras dispergitur, interit ergo.
540
Quin etiam si iam libeat concedere falsum
Et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
Lumina qui linquunt moribundi particulatim,
Mortalem tamen esse animam fateare necesse,
Nec refert utrum pereat dispersa per auras
545
An contracta suis e partibus obbrutescat,
Quando hominem totum magis ac magis undique sensus
Deficit et uitae minus et minus undique restat.
Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae
Fixa manet certo, uelut aures atque oculi sunt
550
Atque alii sensus qui uitam cumque gubernant,
Et ueluti manus atque oculus naresue seorsum
Secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
Sed tamen in paruo liquuntur tempore tabe,
Sic animus per se non quit sine corpore et ipso
555
Esse homine, illius quasi quod uas esse uidetur
Siue aliud quid uis potius coniunctius ei
Fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
Denique corporis atque animi uiuata potestas
Inter se coniuncta ualent uitaque fruuntur;
560
Nec sine corpore enim uitalis edere motus
Sola potest animi per se natura nec autem
Cassum anima corpus durare et sensibus uti.
Scilicet auulsus radicibus ut nequit ullam
Dispicere ipse oculus rem sorsum corpore toto,
565
Sic anima atque animus per se nil posse uidetur.
Nimirum quia per uenas et uiscera mixtim,
Per neruos atque ossa, tenentur corpore ab omni
Nec magnis interuallis primordia possunt
Libera dissultare, ideo conclusa mouentur
570
Sensiferos motus quos extra corpus in auras
Aeris haud possunt post mortem eiecta moueri
Propterea quia non simili ratione tenentur.
Corpus enim atque animans erit aer, si cohibere
Sese anima atque in eos poterit concludere motus
575
Quos ante in neruis et in ipso corpore agebat.
Quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
Tegmine et eiectis extra uitalibus auris
Dissolui sensus animi fateare necessest
Atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
580
Denique cum corpus nequeat perferre animai
Discidium quin in taetro tabescat odore,
Quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
Emanarit uti fumus diffusa animae uis,
Atque ideo tanta mutatum putre ruina
585
Conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
Fundamenta, foras anima emanante per artus
Perque uiarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
Atque foramina? multimodis ut noscere possis
Dispertitam animae naturam exisse per artus
590
Et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
Quam prolapsa foras enaret in aeris auras.
Quin etiam finis dum uitae uertitur intra,
Saepe aliqua tamen e causa labefacta uidetur
Ire anima ac toto solui de corpore <uelle>
595
Et quasi supremo languescere tempore uultus
Molliaque exsangui <trunco> cadere omnia membra.
Quod genus est, animo male factum cum perhibetur
Aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
Extremum cupiunt uitae reprehendere uinclum.
600
Conquassatur enim tum mens animaeque potestas
Omnis et haec ipso cum corpore collabefiunt;
Vt grauior paulo possit dissoluere causa.
Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
Imbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
605
Non modo non omnem possit durare per aeuum
Sed minimum quoduis nequeat consistere tempus?
Nec sibi enim quisquam moriens sentire uidetur
Ire foras animam incolumem de corpore toto
Nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
610
Verum deficere in certa regione locatam;
Vt sensus alios in parti quemque sua scit
Dissolui. quod si immortalis nostra foret mens,
Non tam se moriens dissolui conquereretur,
Sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis.
615
Denique cur animi numquam mens consiliumque
Gignitur in capite aut pedibus manibusue, sed unis
Sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
Si non certa loca ad nascendum reddita cuique
Sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
620
Atque ita multimodis partitis artubus esse,
Membrorum ut numquam exsistat praeposterus ordo?
Vsque adeo sequitur res rem neque flamma creari
Fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
Praeterea si immortalis natura animaist
625
Et sentire potest secreta a corpore nostro,
Quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
Nec ratione alia nosmet proponere nobis
Possumus infernas animas Acherunte uagari.
Pictores itaque et scriptorum saecla priora
630
Sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
At neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
Esse potest animae neque sorsum lingua, neque aures;
Haud igitur per se possunt sentire neque esse.
Et quoniam toto sentimus corpore inesse
635
Vitalem sensum et totum esse animale uidemus,
Si subito medium celeri praeciderit ictu
Vis aliqua ut sorsum partem secernat utramque,
Dispertita procul dubio quoque uis animai
Et discissa simul cum corpore disicietur.
640
At quod scinditur et partis discedit in ullas,
Scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
Falciferos memorant currus abscidere membra
Saepe ita de subito permixta caede calentis,
Vt tremere in terra uideatur ab artubus id quod
645
Decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis uis
Mobilitate mali non quit sentire dolorem
Et simul in pugnae studio quod dedita mens est:
Corpore reliquo pugnam caedesque petessit,
Nec tenet amissam laeuam cum tegmine saepe
650
Inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
Nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
Inde alius conatur adempto surgere crure,
Cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
Et caput abscisum calido uiuenteque trunco
655
Seruat humi uultum uitalem oculosque patentis,
Donec reliquias animai reddidit omnis.
Quin etiam tibi si lingua uibrante minanti
Serpentis cauda procero corpore utrumque
Sit libitum in multas partis discidere ferro,
660
Omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
Vulnere tortari et terram conspergere tabo,
Ipsam seque retro partem petere ore priorem
Vulneris ardenti, ut morsu premat, icta dolore.
Omnibus esse igitur totas dicemus in illis
665
Particulis animas? at ea ratione sequetur
Vnam animantem animas habuisse in corpore multas.
Ergo diuisast ea quae fuit una simul cum
Corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
In multas quoniam partis disciditur aeque.
670
Praeterea si immortalis natura animai
Constat et in corpus nascentibus insinuatur,
Cur super anteactam aetatem meminisse nequimus
Nec uestigia gestarum rerum ulla tenemus?
Nam si tanto operest animi mutata potestas,
675
Omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
Non, ut opinor, id a leto iam longius errat;
Quapropter fateare necessest quae fuit ante
Interiisse et quae nunc est nunc esse creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore nobis
680
Inferri solitast animi uiuata potestas
Tum cum gignimur et uitae cum limen inimus,
Haud ita conueniebat uti cum corpore et una
Cum membris uideatur in ipso sanguine cresse,
Sed uelut in cauea per se sibi uiuere solam
685
Conuenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
Quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
Expertis animas nec leti lege solutas.
Nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
Corporibus nostris extrinsecus insinuatas -
690
Quod fieri totum contra manifesta docet res.
Namque ita conexa est per uenas uiscera neruos
Ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
Morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
Et lapis oppressus subsit si frugibus asper -
695
Nec, tam contextae cum sint, exire uidentur
Incolumes posse et saluas exsoluere sese
Omnibus e neruis atque ossibus articulisque.
Quod si forte putas extrinsecus insinuatam
Permanare animam nobis per membra solere,
700
Tanto quique magis cum corpore fusa peribit.
Quod permanat enim dissoluitur, interit ergo.
Dispertitus enim per caulas corporis omnis
Vt cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
Disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
705
Sic anima atque animus quamuis integra recens <in>
Corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
Dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
Particulae quibus haec animi natura creatur,
Quae nunc in nostro dominatur corpore nata
710
Ex illa quae tunc periit partita per artus.
Quapropter neque natali priuata uidetur
Esse die natura animae nec funeris expers.
Semina praeterea linquuntur necne animai
Corpore in exanimo? quod si linquuntur et insunt,
715
Haud erit ut merito immortalis possit haberi,
Partibus amissis quoniam libata recessit.
Sin ita sinceris membris ablata profugit
Vt nullas partis in corpore liquerit ex se,
Vnde cadauera rancenti iam uiscere uermis
720
Exspirant atque unde animantum copia tanta
Exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus?
Quod si forte animas extrinsecus insinuari
Vermibus et priuas in corpora posse uenire
Credis nec reputas cur milia multa animarum
725
Conueniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
Quaerendum uideatur et in discrimen agendum,
Vtrum tandem animae uenentur semina quaeque
Vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
An quasi corporibus perfectis insinuentur.
730
At neque cur faciant ipsae quareue laborent
Dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
Sollicitae uolitant morbis alguque fameque.
Corpus enim magis his uitiis affine laborat
Et mala multa animus contage fungitur eius.
735
Sed tamen his esto quamuis facere utile corpus
Cui subeant; at qua possint uia nulla uidetur.
Haud igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
Nec tamen est utqui perfectis insinuentur
Corporibus; neque enim poterunt subtiliter esse
740
Conexae neque consensu contagia fient.
Denique cur acris uiolentia triste leonum
Seminium sequitur, uulpes dolus, et fuga ceruis
A patribus datur et patrius pauor incitat artus,
Et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
745
Ex ineunte aeuo generascunt ingenioque,
Si non, certa suo quia semine seminioque
Vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
Quod si immortalis foret et mutare soleret
Corpora, permixtis animantes moribus essent,
750
Effugeret canis Hyrcano de semine saepe
Cornigeri incursum cerui tremeretque per auras
Aeris accipiter fugiens ueniente columba,
Desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
755
Immortalem animam mutato corpore flecti.
Quod mutatur enim dissoluitur, interit ergo.
Traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
Quare dissolui quoque debent posse per artus,
Denique ut intereant una cum corpore cunctae.
760
Sin animas hominum dicent in corpora semper
Ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
Stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
<>
Nec tam doctus equae pullus quam fortis equi uis.
765
Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
Confugient. quod si iam fit, fateare necessest
Mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
Tanto opere amittit uitam sensumque priorem.
Quoue modo poterit pariter cum corpore quoque
770
Confirmata cupitum aetatis tangere florem
Vis animi, nisi erit consors in origine prima?
Quidue foras sibi uult membris exire senectis?
An metuit conclusa manere in corpore putri
Et domus aetatis spatio ne fessa uetusto
775
Obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
Esse animas praesto deridiculum esse uidetur,
Exspectare immortalis mortalia membra
Innumero numero certareque praeproperanter
780
Inter se quae prima potissimaque insinuetur;
Si non forte ita sunt animarum foedera pacta
Vt quae prima uolans aduenerit insinuetur
Prima neque inter se contendant uiribus hilum.
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
785
Nubes esse queunt nec pisces uiuere in aruis
Nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
Certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
Sic animi natura nequit sine corpore oriri
Sola neque a neruis et sanguine longius esse.
790
Quod si posset enim, multo prius ipsa animi uis
In capite aut umeris aut imis calcibus esse
Posset et innasci quauis in parte soleret,
Tandem in eodem homine atque in eodem uase manere.
Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
795
Dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit
Sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
Totum posse extra corpus durare genique.
Quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
Confiteare animam distractam in corpore toto.
800
Quippe etenim mortale aeterno iungere et una
Consentire putare et fungi mutua posse
Desiperest. quid enim diuersius esse putandumst
Aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
Quam mortale quod est immortali atque perenni
805
Iunctum in concilio saeuas tolerare procellas?
Praeterea quaecumque manent aeterna necessest
Aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
Nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
Dissociare intus partis, ut materiai
810
Corpora sunt quorum naturam ostendimus ante,
Aut ideo durare aetatem posse per omnem,
Plagarum quia sunt expertia, sicut inanest
Quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
Aut etiam quia nulla loci fit copia circum,
815
Quo quasi res possint discedere dissoluique,
Sicut summarum summast aeterna, neque extra
Quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
Possint incidere et ualida dissoluere plaga.
Quod si forte ideo magis immortalis habendast,
820
Quod uitalibus ab rebus munita tenetur,
Aut quia non ueniunt omnino aliena salutis
Aut quia quae ueniunt aliqua ratione recedunt
Pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
Praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
825
Aduenit id quod eam de rebus saepe futuris
Macerat inque metu male habet curisque fatigat
Praeteritisque male admissis peccata remordent.
Adde furorem animi proprium atque obliuia rerum,
Adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
830
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
Quandoquidem natura animi mortalis habetur.
Et uelut anteacto nil tempore sensimus aegri,
Ad confligendum uenientibus undique Poenis,
Omnia cum belli trepido concussa tumultu
835
Horrida contremuere sub altis aetheris oris,
In dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
Omnibus humanis esset terraque marique,
Sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
Discidium fuerit quibus e sumus uniter apti,
840
Scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
Accidere omnino poterit sensumque mouere,
Non si terra mari miscebitur et mare caelo.
Et si iam nostro sentit de corpore postquam
Distractast animi natura animaeque potestas,
845
Nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque
Corporis atque animae consistimus uniter apti.
Nec, si materiem nostram collegerit aetas
Post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est
Atque iterum nobis fuerint data lumina uitae,
850
Pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
Interrupta semel cum sit repetentia nostri.
Et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
Qui fuimus, <nil> iam de illis nos afficit angor.
Nam cum respicias immensi temporis omne
855
Praeteritum spatium, tum motus materiai
Multimodis quam sint, facile hoc accredere possis,
Semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
Haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
Nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
860
Inter enim iectast uitai pausa uageque
Deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
Debet enim, misere si forte aegreque futurumst,
Ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
Accidere. id quoniam mors eximit, esseque probet
865
Illum cui possint incommoda conciliari,
Scire licet nobis nil esse in morte timendum
Nec miserum fieri qui non est posse neque hilum
Differre an nullo fuerit iam tempore natus,
Mortalem uitam mors cum immortalis ademit.
870
Proinde ubi se uideas hominem indignarier ipsum,
Post mortem fore ut aut putescat corpore posto
Aut flammis interfiat malisue ferarum,
Scire licet non sincerum sonere atque subesse
Caecum aliquem cordi stimulum, quamuis neget ipse
875
Credere se quemquam sibi sensum in morte futurum.
Non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde,
Nec radicitus e uita se tollit et eicit,
Sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
Viuus enim sibi cum proponit quisque futurum,
880
Corpus uti uolucres lacerent in morte feraeque,
Ipse sui miseret; neque enim se diuidit illim
Nec remouet satis a proiecto corpore et illum
Se fingit sensuque suo contaminat astans.
Hinc indignatur se mortalem esse creatum
885
Nec uidet in uera nullum fore morte alium se
Qui possit uiuus sibi se lugere peremptum
Stansque iacentem <se> lacerari uriue dolere.
Nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
Tractari, non inuenio qui non sit acerbum
890
Ignibus impositum calidis torrescere flammis
Aut in melle situm suffocari atque rigere
Frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
Vrgeriue superne obtritum pondere terrae.
"Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
895
Optima nec dulces occurrent oscula nati
Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque
Praesidium. misero misere aiunt "omnia ademit
Vna dies infesta tibi tot praemia uitae."
900
Illud in his rebus non addunt "nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una."
Quod bene si uideant animo dictisque sequantur,
Dissoluant animi magno se angore metuque.
"Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aeui
905
Quod superest cunctis priuatu doloribus aegris.
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter defleuimus, aeternumque
Nulla dies nobis maerorem e pectore demet."
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
910
Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
Pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
Ex animo ut dicant "breuis hic est fructus homullis;
915
Iam fuerit neque post umquam reuocare licebit."
Tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
Quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
Aut aliae cuius desiderium insideat rei.
Nec sibi enim quisquam tum se uitamque requirit,
920
Cum pariter mens et corpus sopita quiescunt.
Nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
Nec desiderium nostri nos afficit ullum.
Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus
Longe ab sensiferis primordia motibus errant,
925
Cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
Multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
Si minus esse potest quam quod nil esse uidemus;
Maior enim turba et disiectus materiai
Consequitur leto nec quisquam expergitus exstat,
930
Frigida quem semel est uitai pausa secuta.
Denique si uocem rerum natura repente
Mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa
"Quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
Luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
935
Nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque
Et non omnia pertusum congesta quasi in uas
Commoda perfluxere atque ingrata interiere,
Cur non ut plenus uitae conuiua recedis
Aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
940
Sin ea quae fructus cumque es periere profusa
Vitaque in offensast, cur amplius addere quaeris,
Rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
Non potius uitae finem facis atque laboris?
Nam tibi praeterea quod machiner inueniamque,
945
Quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.
Si tibi non annis corpus iam marcet et artus
Confecti languent, eadem tamen omnia restant,
Omnia si pergas uiuendo uincere saecla,
Atque etiam potius, si numquam sis moriturus,"
950
Quid respondemus, nisi iustam intendere litem
Naturam et ueram uerbis exponere causam?
Grandior hic uero si iam seniorque queratur
Atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
Non merito inclamet magis et uoce increpet acri?
955
"Aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas.
Omnia perfunctus uitai praemia marces.
Sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis,
Imperfecta tibi elapsast ingrataque uita
Et nec opinanti mors ad caput astitit ante
960
Quam satur ac plenus possis discedere rerum.
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
Aequo animoque agedum †magnis† concede: necessest."
Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.
Cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas
965
Semper, et ex aliis aliud reparare necessest:
Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
Materies opus est ut crescant postera saecla;
Quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur;
Nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.
970
Sic alid ex alio numquam desistet oriri
Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
Respice item quam nil ad nos anteacta uetustas
Temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
Hoc igitur speculum nobis natura futuri
975
Temporis exponit post mortem denique nostram.
Numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur
Quicquam, non omni somno securius exstat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
Prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis.
980
Nec miser impendens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
Sed magis in uita diuum metus urget inanis
Mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
Nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem
985
Nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
Perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
Quamlibet immani proiectu corporis exstet,
Qui non sola nouem dispessis iugera membris
Obtineat, sed qui terrai totius orbem,
990
Non tamen aeternum poterit perferre dolorem
Nec praebere cibum proprio de corpore semper.
Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
Quem uolucres lacerant atque exest anxius angor
Aut alia quauis scindunt cuppedine curae.
995
Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est
Qui petere a populo fascis saeuasque securis
Imbibit et semper uictus tristisque recedit.
Nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
Atque in eo semper durum sufferre laborem,
1000
Hoc est aduerso nixantem trudere monte
Saxum quod tamen <e> summo iam uertice rursum
Voluitur et plani raptim petit aequora campi.
Deinde animi ingratam naturam pascere semper
Atque explere bonis rebus satiareque numquam,
1005
Quod faciunt nobis annorum tempora, circum
Cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores,
Nec tamen explemur uitai fructibus umquam,
Hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas
Quod memorant laticem pertusum congerere in uas,
1010
Quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas,
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus
Qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
Sed metus in uita poenarum pro male factis
1015
Est insignibus insignis, scelerisque luella,
Carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum,
Verbera carnifices robur pix lammina taedae;
Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
Praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis
1020
Nec uidet interea qui terminus esse malorum
Possit nec quae sit poenarum denique finis
Atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.
Hic Acherusia fit stultorum denique uita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis
1025
"Lumina sis oculis etiam bonus Ancu" reliquit
Qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
Inde alii multi reges rerumque potentes
Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
Ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum
1030
Strauit iterque dedit legionibus ire per altum
Ac pedibus salsas docuit super ire lacunas
Et contempsit equis insultans murmura ponti,
Lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
1035
Ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
Adde repertores doctrinarum atque leporum,
Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
Sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest.
Denique Democritum postquam matura uetustas
1040
Admonuit memores motus languescere mentis,
Sponte sua leto caput obuius obtulit ipse.
Ipse Epicurus obit decurso lumine uitae,
Qui genus humanum ingenio superauit et omnis
Restinxit, stellas exortus ut aerius sol.
1045
Tu uero dubitabis et indignabere obire?
Mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti,
Qui somno partem maiorem conteris aeui
Et uigilans stertis nec somnia cernere cessas
Sollicitamque geris cassa formidine mentem
1050
Nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
Ebrius urgeris multis miser undique curis
Atque animi incerto fluitans errore uagaris."
Si possent homines, proinde ac sentire uidentur
Pondus inesse animo quod se grauitate fatiget,
1055
E quibus id fiat causis quoque noscere et unde
Tanta mali tamquam moles in pectore constet,
Haud ita uitam agerent, ut nunc plerumque uidemus
Quid sibi quisque uelit nescire et quaerere semper
Commutare locum quasi onus deponere possit.
1060
Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
Esse domi quem pertaesumst, subitoque <reuertit>,
Quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
Currit agens mannos ad uillam praecipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
1065
Oscitat extemplo, tetigit cum limina uillae,
Aut abit in somnum grauis atque obliuia quaerit,
Aut etiam properans urbem petit atque reuisit.
Hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
Effugere haud potis est, ingratis haeret et odit
1070
Propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
Quam bene si uideat, iam rebus quisque relictis
Naturam primum studeat cognoscere rerum,
Temporis aeterni quoniam, non unius horae,
Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
1075
Aetas, post mortem quae restat cumque, manenda.
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
Quae mala nos subigit uitai tanta cupido?
Certa quidem finis uitae mortalibus astat
Nec deuitari letum pote quin obeamus.
1080
Praeterea uersamur ibidem atque insumus usque
Nec noua uiuendo procuditur ulla uoluptas.
Sed dum abest quod auemus, id exsuperare uidetur
Cetera; post aliud, cum contigit illud, auemus
Et sitis aequa tenet uitai semper hiantis.
1085
Posteraque in dubiost fortunam quam uehat aetas,
Quidue ferat nobis casus quiue exitus instet.
Nec prorsum uitam ducendo demimus hilum
Tempore de mortis nec delibare ualemus,
Quo minus esse diu possimus forte perempti.
1090
Proinde licet quot uis uiuendo condere saecla;
Mors aeterna tamen nilo minus illa manebit,
Nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
Lumine qui finem uitai fecit, et ille,
Mensibus atque annis qui multis occidit ante.