Cicero Aratea, prognosticorum fragmenta 3

Testo base di riferimento: J. Soubiran, 2002

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2002

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros

Inflatum mare cum subito penitusque tumescit,

Saxaque cana salis niueo spumata liquore

Tristificas certant Neptuno reddere uoces,

5

Aut densus stridor cum celso e uertice montis

Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.

Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti

Nuntiat horribilis clamans instare procellas,

Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.

7

fulix itidem Marsus

fluxit idem Cic. div. 1, 14 codd. aliqui

idem fluxit Cic. div. 1, 14 codd. aliqui

Cic. div. 1, 13-14: Age ea quae quamquam ex alio genere sunt, tamen diuinationi sunt similiora uideamus: "Atque etiam ... repulsus". Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt ... Illa uero cur eueniant quis probabiliter dixerit: "Cana fulix ... ceruice recepit".

Cf. Aratus Phaen. 909-915: Σῆμα δέ τοι ἀνέμοιο καὶ οἰδαίνουσα θάλασσα/ ... κινυμένου κε θάλασσαν ὕπερ φορέοιτ' ἀνέμοιο.