Cicero Aratea, phaenomenon fragmenta fragmentum maximum

Testo base di riferimento: J. Soubiran, 2002

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


E quibus hunc subter possis cognoscere fultum:

Nam caeli mediam partem terit, ut prius illae

Chelae, tum pectus qua cernitur Orionis.

Et prope conspicies paruum sub pectore clarae

5

Andromedae signum, Deltoton dicere Grai

Quod soliti, simili quia forma littera claret:

Huic spatio ductum simili latus extat utrumque;

At non tertia pars lateris: namque est minor illis,

Sed stellis longe densis praeclara relucet.

10

Inferior paulo est Aries et flamen ad Austri

Inclinatior, atque etiam uehementius illi

Pisces, quorum alter paulo praelabitur ante

Et magis horrisonis Aquilonis tangitur alis;

Atque horum e caudis duplices uelut esse catenas

15

Dices, quae diu diuersae per lumina serpunt

Atque una tamen in stella communiter haerent,

Quem ueteres soliti Caelestem dicere Nodum.

Andromedae laeuo ex umero, si quaerere perges,

Appositum poteris supra cognoscere Piscem.

20

E pedibus natum summo Ioue Persea uises,

Quos umeris retinet defixo corpore Perseus,

Cum summa ab regione Aquilonis flamina pulsant.

Hic dextram ad sedes intendit Cassiepiae,

Diuersosque pedes, uinctos talaribus aptis,

25

Puluerulentus uti de terra elapsus repente

In caelum uictor magno sub culmine portat.

At propter laeuum genus omnis parte locatas

Paruas Vergilias tenui cum luce uidebis.

Hae septem uulgo perhibentur more uetusto

30

Stellae, cernuntur uero sex undique paruae.

At non interiisse putari conuenit unam,

Sed frustra, temere a uulgo, ratione sine ulla

Septem dicier, ut ueteres statuere poetae,

Aeterno cunctas sane qui nomine dignant,

35

Alcyone Meropeque, Celaeno Taygeteque,

Electra Asteropeque, simul sanctissima Maia.

Hae tenues paruo labentes lumine lucent;

At magnum nomen signi clarumque uocatur,

Propterea quod et aestatis primordia clarat,

40

Et post, hiberni praepandens temporis ortus,

Admonet ut mandent mortales semina terris.

Inde Fides posita et leuiter conuexa uidetur,

Mercurius paruus manibus quam dicitur olim

Infirmis fabricatus in alta sede locasse.

45

Haec genus ad laeuum Nixi delapsa resedit,

Atque inter flexum genus et caput Alitis haesit.

Namque est Ales auis, lato sub tegmine caeli

Quae uolat et serpens geminis secat aera pinnis.

Altera pars huic obscura est et luminis expers,

50

Altera nec paruis nec claris lucibus ardet,

Sed mediocre iacit quatiens e corpore lumen.

Haec dextram Cephei dextro pede pellere palmam

Gestit; iam uero clinata est ungula uemens

Fortis Equi propter pinnati corporis alam.

55

Ipse autem labens multis Equus ille tenetur

Piscibus; huic ceruix dextra mulcetur Aquari.

Serius haec obitus terrai uissit Equi uis,

Quam gelidum ualido de pectore frigus anhelans

Corpore semifero magno Capricornus in orbe;

60

Quem cum perpetuo uestiuit lumine Titan,

Brumali flectens contorquet tempore currum.

Hoc caue te in pontum studeas committere mense:

Nam non longinquum spatium labere diurnum,

Non hiberna cito uoluetur curriculo nox,

65

Vmida non sese uestris Aurora querelis

Ocius ostendet, clari praenuntia solis;

At ualidis aequor pulsabit uiribus Auster,

Tum fixum tremulo quatietur frigore corpus.

Sed tamen anni iam labuntur tempore toto,

70

Nec ui signorum cedunt neque flamina uitant,

Nec metuunt canos minitanti murmure fluctus.

Atque etiam supero naui pelagoque uacato

Mense, Sagittipotens solis cum sustinet orbem:

Nam iam tum nimis exiguo lux tempore praesto est.

75

Hoc signum ueniens poterunt praenoscere nautae:

Iam prope praecipitante licebit uisere nocte

Vt sese ostendens emergat Scorpios alte,

Posteriore trahens flexum ui corporis Arcum.

Iam supera cernes Arcti caput esse minoris

80

Et magis erectum ad summum uersarier orbem.

Tum sese Orion toto iam corpore condit

Extrema prope nocte, et Cepheus conditur alte,

Lumborum tenus a palma depulsus ad umbras.

Hic missore uacans fulgens iacet una Sagitta,

85

Quam propter nitens pinna conuoluitur Ales:

Haec clinata magis paulo est Aquilonis ad auras.

At propter se Aquila ardenti cum corpore portat,

Igniferum mulcens tremebundis aethera pinnis;

Non nimis ingenti cum corpore, sed graue maestis

90

Ostendit nautis perturbans aequora signum.

Tum magni curuus Capricorni corpora propter

Delphinus iacet, haud nimio lustratus nitore,

Praeter quadruplicis stellas in fronte locatas,

Quas interuallum binas disterminat unum;

95

Cetera pars late tenui cum lumine serpit.

Illae, quae fulgent luces ex ore corusco,

Sunt inter partis gelidas Aquilonis locatae

Atque inter spatium et laeti uestigia solis.

At pars inferior Delphini fusa uidetur

100

Inter solis iter, simul inter flamina uenti,

Viribus erumpit qua summis spiritus Austri.

Exinde Orion obliquo corpore nitens

Inferiora tenet truculenti corpora Tauri.

Quem qui suspiciens in caelum nocte serena

105

Late dispersum non uiderit, haud ita uero

Cetera se speret cognoscere signa potesse.

Namque pedes subter rutilo cum lumine claret

Feruidus ille Canis stellarum luce refulgens.

Hunc tegit obscurus subter praecordia uepres,

110

Nec uero toto spirans de corpore flammam

Aestiferos ualidis erumpit flatibus ignes:

Totus ab ore micans iacitur mortalibus ardor.

Hic ubi se pariter cum sole in lumina caeli

Extulit, haud patitur foliorum tegmine frustra

115

Suspensos animos arbusta ornata tenere.

Nam quorum stirpis tellus amplexa prehendit,

Haec augens anima uitali flamine mulcet;

At quorum nequeunt radices findere terras,

Denudat foliis ramos et cortice truncos.

120

Hunc propter subterque pedes quos diximus ante

Orionis iacet leuipes Lepus. Hic fugit, ictus

Horrificos metuens rostri tremibundus acuti:

Nam Canis infesto sequitur uestigia cursu,

Praecipitantem agitans; oriens iam denique paulo

125

Curriculum numquam defesso corpore sedans.

At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo,

Conuexam prae se portans cum lumine puppim:

Non aliae naues ut in alto ponere proras

Ante solent, rostris Neptunia prata secantes,

130

Sed conuersa retro caeli se per loca portat,

Sicuti, cum coeptant tutos contingere portus,

Obuertunt nauem magno cum pondere nautae

Aduersamque trahunt optata ad litora puppim.

Sic conuersa uetus super aethera uertitur Argo

135

Atque usque a prora ad celsum sine lumine malum,

A malo ad puppim clara cum luce uidetur;

Inde gubernaclum, disperso lumine fulgens,

Clari posteriora Canis uestigia tundit.

Exin semotam procul in tutoque locatam

140

Andromedam tamen explorans fera quaerere Pistrix

Pergit, et usque sitam ualidas Aquilonis ad auras

Caerula uestigat finita in partibus Austri.

Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces,

Fluminis illustri tangentem corpore ripas.

145

Namque etiam Eridanum cernes in parte locatum

Caeli, funestum magnis cum uiribus amnem,

Quem lacrimis maestae Phaethontis saepe sorores

Sparserunt, letum maerenti uoce canentes.

Hunc Orionis sub laeua cernere planta

150

Serpentem poteris proceraque uincla uidebis

Quae retinent Pisces caudarum a parte locata

Flumine mixta retro ad Pistricis terga reuerti.

Haec una stella nectuntur, quam iacit ex se

Pistricis spina eualida cum luce refulgens.

155

Exinde exiguae tenui cum lumine multae

Inter Pistricem fusae sparsaeque uidentur

Atque Gubernaclum stellae, quas contegit omnis

Formidans acrem morsum Lepus: his neque nomen

Nec formam ueteres certam statuisse uidentur.

160

Nam quae sideribus claris natura poliuit

Et uario pinxit distinguens lumine formas,

Haec ille astrorum custos ratione notauit

Signaque dignauit caelestia nomine uero;

Has autem quae sunt paruo cum lumine fusae,

165

Consimili specie stellas parilique nitore,

Non potuit nobis nota clarare figura.

Exinde Australem soliti quem dicere Piscem

Voluitur inferior Capricorno uersus ad Austrum,

Pistricem obseruans, procul illis Piscibus haerens.

170

Et prope conspicies, expertis nominis omnis,

Inter Pistricem et Piscem quem diximus Austri

Stellas, sub pedibus stratas radiantis Aquari.

Propter Aquarius obscurum dextra rigat amnem,

Exiguo qui stellarum candore nitescit.

175

E multis tamen is duo late lumina fulgent:

Vnum sub magnis pedibus cernetur Aquari;

Quod superest, gelido delapsum flumine fontis,

Spinigeram subter caudam Pistricis adhaesit.

Hae tenues stellae perhibentur nomine Aquari.

180

Hic aliae uolitant paruo cum lumine clarae

Atque priora pedum subeunt uestigia magni

Arquitenentis, et obscurae sine nomine cedunt.

Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen

Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri,

185

Exiguo superum quae lumen tempore tranat;

Nam procul Arcturo aduersa est de parte locata:

Arcturo magnum spatium supero dedit orbe

Iuppiter, huic paruum inferiore in parte locauit.

Hic tamen aeterno inuisens loca curriculo nox

190

Signa dedit nautis cuncti quae noscere possent,

Commiserans hominum metuendos undique casus.

Nam cum fulgentem cernes sine nubibus atris

Aram sub media caeli regione locatam,

A summa parte obscura caligine tectam,

195

Tum ualidis fugito deuitans uiribus Austrum.

Quem si prospiciens uitaueris, omnia caute

Armamenta locans tuto labere per undas;

Sin grauis inciderit uehementi flamine uentus,

Perfringet celsos defixo robore malos,

200

Vt res nulla feras possit mulcere procellas,

Ni parte ex Aquilonis opacam pellere nubem

Coeperit et subitis auris diduxerit Ara.

Sin umeros medio in caelo Centaurus habebit

Ipseque caerulea contectus nube feretur

205

Atque Aram tenui caligans uestiet umbra,

At signorum obitu uis est metuenda Fauoni.

Ille autem Centaurus, in alta sede locatus,

Qua sese clare collucens Scorpios infert,

Hac subter partem praeportans ipse uirilem

210

Cedit, equi partis properat subiungere Chelis.

Hic dextram porgens, quadrupes qua uasta tenetur,

Quam nemo certo donauit nomine Graium,

Tendit et illustrem truculentus cedit ad Aram.

Hic sese infernis e partibus erigit Hydra

215

Praecipiti lapsu flexo cum corpore serpens.

Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai

Conuexoque sinu subiens inferna Leonis,

Centaurum leui contingit lubrica cauda,

In medioque sinu fulgens Creterra relucet;

220

Extremam nitens plumato corpore Coruus

Rostro tundit; et hic Geminis est ille sub ipsis,

Ante Canem Graio Procyon qui nomine fertur.

Haec sunt quae uisens nocturno tempore signa

225

Aeternumque uolens mundi pernoscere motum

224

Legitimo cernes caelum lustrantia cursu.

226

Nam quae per bis sex signorum labier orbem

Quinque solent stellae, simili ratione notari

Non possunt, quia quae faciunt uestigia cursu

Non eadem semper spatio protrita teruntur.

230

Sic malunt errare uagae per nubila caeli

Atque suos uario motu metirier orbes.

Hae faciunt magnos longinqui temporis annos,

Cum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum;

Quarum ego nunc nequeo tortos euoluere cursus:

235

Verum haec, quae semper certo euoluuntur in orbe

Fixa, simul magnos edemus gentibus orbes.

Quattuor, aeterno lustrantes lumine mundum,

Orbes stelligeri portantens signa feruntur,

Amplexi terras caeli sub tegmine fulti:

240

E quibus annorum uolitantia lumina nosces,

Quae densis distincta licebit cernere signis.

Tum magnos orbis magno cum lumine latos,

Vinctos inter se et nodis caelestibus aptos,

Atque pari spatio duo cernes esse duobus.

245

At si nocturno conuisens tempore caelum,

Cum neque caligans detergit sidera nubes

Nec pleno stellas super ardet lumine luna,

Vidisti magnum candentem serpere circum,

Lacteus hic nimio fulgens candore notatur.

250

Is non perpetuum detexens conficit orbem,

Sed spatio multum superis praestare duobus

Dicitur et late caeli lustrare cauernas.

Quorum alter tangens Aquilonis uertitur auras,

Ora petens Geminorum illustria; tum genus ardens

255

In sese retinens Aurigae portat utrumque.

Hunc supera laeua Perseus umeroque sinistro

Tangit; at Andromedae hic dextra de parte tenetur,

Imponitque pedes duplices Equus, et simul Ales

Ponit auis caput et clinato corpore tergum;

260

Anguitenens umeris conititur; illa recedens

Austrum consequitur deuitans corpore Virgo.

At uero totum spatium conuestit et orbis

Magnus Leo et claro collucens lumine Cancer;

In quo consistens conuertit curriculum sol

265

Aestiuos medio distinguens corpore cursus.

Hic totus medius circo disiungitur, ille

Pectoribus ualidis atque aluo possidet orbem.

Hunc octo in partis diuisum noscere circum

Si potes, inuenies supero conuertier orbe

270

Quinque pari spatio partis, tris esse relictas,

Tempore nocturno quas uis inferna frequentat.

Alter ab infernis Austri conuertitur auris.

Distribuens medium subter secat hic Capricornum

Atque pedes gelidum riuum fundentis Aquari,

275

Caeruleaeque feram caudam Pistricis, et illum

Fulgentem Leporem, inde pedes Canis, et simul amplam

Argolicam retinet claro cum lumine Nauem,

Tergaque Centauri atque Nepai portat acumen;

Inde Sagittari deflexum possidet arcum.

280

Hunc a clarisonis auris Aquilonis ad Austrum

Cedens postremum tangit rota feruida solis,

Exinde in superas, brumali tempore, flexu

Se recipit sedes; huic orbi quinque tributae

Nocturnae partes, supera tres luce dicantur.

285

Hosce inter mediam partem retinere uidetur

Tantus, quantus erat collucens Lacteus orbis,

In quo autumnali atque iterum sol lumine uerno

Exaequat spatium lucis cum tempore noctis.

Hunc retinens Aries sublucet corpore toto,

290

Atque genu flexo Taurus conititur; ingens

Orion claro contingens pectore fertur;

Hydra tenet flexu; Creterra et Coruus adhaerent

Et paucae <e> Chelis stellae; simul Anguitenentis

Sunt genua et summi Iouis Ales nuntius instat;

295

Propter Equus capite et ceruicum lumine tangit.

Hosce aequo spatio deuinctos sustinet axis,

Per medios summo caeli de uertice tranans.

Ille autem claro quartus cum lumine circus

Partibus extremis extremos continet orbis

300

Et simul a medio media de parte secatur,

Atque obliquus in his nitens cum lumine fertur;

Vt nemo, cui sancta manu doctissima Pallas

Sollertem ipsa dedit fabricae rationibus artem,

Tam tornare cate contortos possiet orbis,

305

Quam sunt in caelo diuino numine flexi,

Terram cingentes, ornantes lumine mundum,

Culmine transuerso retinentes sidera fulta.

Quattuor hi motus cuncti uoluuntur eodem;

Sed tantum supera terras semper tenet ille

310

Curriculum, oblique inflexus tribus orbibus unus,

Quanto est diuisus Cancer spatio a Capricorno;

At subter terras spatium par esse necesse est.

Et quantos radios iacimus de lumine nostro,

Quis hunc conixum caeli contingimus orbem,

315

Sex tantae poterunt sub eum succedere partes,

Bina pari spatio caelestia signa tenentes.

Zodiacum hunc Graeci uocitant, nostrique Latini

Orbem signiferum perhibebunt nomine uero:

Nam gerit hic uoluens bis sex ardentia signa.

320

Aestifer est pandens feruentia sidera Cancer;

Hunc subter fulgens cedit uis torua Leonis,

Quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo;

Exin proiectae claro cum lumine Chelae

Ipsaque consequitur lucens uis magna Nepai;

325

Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum;

Post hunc ore fero Capricornus uadere pergit;

Vmidus inde loci collucet Aquarius orbe;

Exim squamiferi serpentes ludere Pisces;

Quis comes est Aries, obscuro lumine labens,

330

Inflexoque genu, proiecto corpore, Taurus,

Et Gemini clarum iactantes lucibus ignem.

Haec sol aeterno conuestit lumine lustrans,

Annua conficiens uertentia tempora cursu.

Hic quantus terris consectus pellitur orbis,

335

Tantundem pandens supera mortalibus edit:

Sex omni semper cedunt labentia nocte,

Tot caelum rursus fugientia signa reuisunt.

Hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris,

Quod supera terras prima de nocte relictum est

340

Signifero ex orbi, sex signorum ordine fultum.

Quod si solis aues tectos cognoscere cursus,

Ortus signorum nocturno tempore uises:

Nam semper signum exoriens Titan trahit unum.

Sin autem officiens signis mons obstruet altus,

345

Aut adiment lucem caeca caligine nubes,

Certas ipse notas caeli de tegmine sumens,

Ortus atque obitus omnis cognoscere possis:

Quae simul existant cernes, quae tempore eodem

Praecipitent obitum nocturno tempore nosces.

350

Nam simul ac primo supera se lumine Cancer

Extulit, extemplo cedit delapsa Corona

Et loca conuisit cauda tenus infera Piscis:

Dimidiam retinet stellis distincta Corona

Partem etiam supera, atque alia de parte repulsa est.

355

Quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras

Iactus, sed supero contectus corpore cedit;

Atque umeros usque a genibus clarumque recondit

Anguitenens ualidis magnum a ceruicibus Anguem.

Iam uero Arctophylax non aequa parte secatur:

360

Nam breuior clara caeli de parte uidetur,

Amplior infernas depulsus possidet umbras.

Quattuor hic obiens secum deducere signa

Signifero solet ex orbi; tum serius ipse,

Cum supera sese satiauit luce, recedit,

365

Post mediam labens claro cum corpore noctem.

Haec obscura tenens conuestit sidera tellus.

At parte ex alia claris cum lucibus enat

Orion, umeris et lato pectore fulgens,

Et dextra retinens non cassum luminis ensem.

370

Sed cum de terris uis est patefacta Leonis,

Omnia quae Cancer praeclaro detulit ortu,

Cedunt obscurata; simul uis magna Aquilai

Pellitur; afflexo considens corpore Nixus

Iam supero ferme depulsus lumine cedit,

375

Sed laeuum genus atque illustrem linquit in alto

Plantam. Tum contra exoritur clarum caput Hydrae

Et Lepus et Procyon, qui sese feruidus infert

Ante Canem: inde Canis uestigia prima uidentur.

Non pauca e caelo depellens signa, repente

380

Exoritur pandens illustria lumina Virgo.

Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda

Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta,

Atque Auis ad summam caudam primasque recedit

Pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis.

385

Hic Equus a capite et longa ceruice latescit.

Longius exoritur iam claro corpore serpens

Creterraque tenus lucet mortalibus Hydra.

Inde pedes Canis ostendit iam posteriores,

Et post ipse trahit claro cum lumine Puppim:

390

Insequitur labens per caeli lumina Nauis,

Et cum iam toto processit corpore Virgo,

Haec medium ostendit radiato stipite Malum.

At cum procedunt obscuro corpore Chelae,

Exsistit pariter larga cum luce Bootes,

395

Cuius in aduerso est Arcturus corpore fixus,

Totaque iam supera fulgens prolabitur Argo,

Hydraque, quod late caelo disparsa tenetur,

Nondum tota patet, nam caudam contegit umbra.

Iam dextrum genus et decoratam lumine suram

400

Erigit ille uacans uulgato nomine Nixus,

Quem nocte extinctum atque exortum uidimus una

Persaepe, ut paruum tranans geminauerit orbem.

Hic genus et suram cum Chelis erigit alte;

Ipse autem praeceps obscura nocte tenetur,

405

Dum Nepa et Arquitenens inuisant lumina caeli:

Nam secum medium pandet Nepa, tollere uero

In caelum totum exoriens conabitur Arcus.

Hic tribus elatus cum signis corpore toto

Lucet; at exoritur media de parte Corona,

410

Caudaque Centauri extremo candore refulget.

Hic se iam totum caecas Equus abdit in umbras,

Quem rutila fulgens pluma praeteruolat Ales;

Occidit Andromedae clarum caput, et fera Pistrix

Labitur, horribilis epulas funesta requirens.

415

Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas;

Illa usque ad spinam mergens se caerula condit,

At Cepheus caput atque umeros palmasque reclinat.

Cum uero uis est uehemens exorta Nepai,

Late fusa uolans *** per terras fama uagatur.

420

Vir quondam Orion manibus uiolasse Dianam

Dicitur, excelsis errans in collibus amens

Quos tenet Aegaeo defixa in gurgite Chius,

Bacchica quam uiridi conuestit tegmine uitis.

Ille feras uaecors amenti corde necabat,

425

Oenopionis auens epulas ornare nitentis.

At uero, pedibus subito percussa Dianae,

Insula discessit, disiectaque saxa reuellens

Perculit, et caecas lustrauit luce lacunas.

E quibus ingenti existit ui corporis prae se

430

Scorpios infesta praeportans flebile acumen:

Hic ualido cupide uenantem perculit ictu,

Mortiferum in uenas figens per uulnera uirus:

Ille graui moriens constrauit corpore terram.

Quare cum magnis sese Nepa lucibus effert,

435

Orion fugiens commendat corpora terris.

Tum uero fugit Andromeda et Neptunia Pistrix

Tota latet; cedit conuerso corpore Cepheus,

Extremas medio contingens corpore terras.

Hic caput et superas potis est demergere partes,

440

Infera lumborum numquam conuestiet umbra:

Nam retinent Arctoe lustrantes lumine summo.

Labitur illa simul, gnatam lacrimosa requirens,

Cassiepia, neque ex caelo depulsa decore

Fertur: nam uero contingens uertice primum

445

Terras, post umeris euersa sede refertur.

Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,

Cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma.

Haec obit inclinata. At pars exorta Coronaest

Altera, cum caudaque omnis iam panditur Hydra.

450

At caput et totum sese Centaurus opacis

Eripit e tenebris, linquens uestigia parua

Antepedum contecta, simul cum lumine pandit

Ipse feram dextra retinens. Prolabitur inde

Anguitenens capite et manibus, profert simul Anguis

455

Iam caput et summum flexo de corpore lumen.

Hic ille exoritur conuerso corpore Nixus,

Aluum, crura, umeros simul et praecordia lustrans,

Et dextrae radios laeto cum lumine iactans.

Inde Sagittipotens superas cum uisere luces

460

Institit, et mergit Nixi caput, et simul effert

Sese clara Fides et promit pectora Cepheus.

Feruidus ille Canis toto cum corpore cedit;

Abditur Orion *** obiit simul abditus umbra est;

Inferiora cadunt Aurigae lumina lapsum.

465

Crus dextrumque pedem linquens obit infera Perseus

In loca, tum cedens a puppi linquitur Argo.

Inde oriens Capricornus ab alto lumine pellit

Aurigam instantemque Capram, paruos simul Haedos,

Et magnam antiquo depellit nomine Nauem.

470

Obruitur Procyon, emergunt alite lapsum

Et terris Volucres, existit clara Sagitta.

Sed cum se medium caeli in regione locauit

Magnus Aquarius et uestiuit lumine terras,

Tum pedibus simul et supera ceruice iubata

475

Cedit Equus surgens. At contra signipotens Nox

Cauda Centaurum retinens ad se rapit ipsa

Nec potis est caput atque umeros obducere latos;

At uero serpentis Hydrae caligine caeca

Ceruicem atque oculorum ardentia lumina uestit.

480

Hanc autem totam properant depellere Pisces.

1

E ω

A B L C

Hinc incipit carminis pars propriis codicibus seruata.

TITVLI: Ex opere Ciceronis de astronomia codd. London, British Museum, Harl. 647 p.c. et London, British Museum, Cotton. Tib. C I; Ex Arati Phaenomenis carmina ea quae a Cicerone interpretata extant cod. Leiden, Bibil. Rijksuniversiteit, Voss. 121 p.c.; Incipiunt uersus Ciceronis de signis primitus de Ariete codd. Dresden, Sächsische Landesbibliothek, Dc 183 et Città del Vaticano, Bibl. Apostolica Vaticana, Reg. Lat. 1324; Fragmentum Arati Ciceronis cod. Siena, Bibil. Comunale degli Intronati, 29 (26 VI L).