Cicero fragmenta poetica 42

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Ex Euripide

 

Mortalis nemo est, quem non adtingit dolor

Morbusque; multis sunt humandi liberi,

Rursum creandi, morsque est finita omnibus.

Quae generi humano angorem nequiquam adferunt:

5

Reddenda terrae est terra, tum uita omnibus

Metenda, ut fruges: sic iubet Necessitas.

1

adtingit Cic. Tusc. 3, 59 codd.

adtingat Cic. Tusc. 3, 59 codd. recc.

Cic. Tusc. 3, 59: Carneades ... reprehendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud: "mortalis .. Necessitas".

Cf. Eur. Hyps. fr. 757 N²: ἔφυ μὲν οὐδεὶς ὅστις οὐ πονεῖ βροτῶν/ θάπτει τε τέκνα χἅτερ' αὖ κτᾶται νέα,/ αὐτός τε θνῄσκει· καὶ τάδ' ἄχθονται βροτοί,/ εἰς γῆν φέροντες γῆν. ἀναγκαίως δ' ἔχει/ βίον θερίζειν ὥστε κάρπιμον στάχυν.