Cicero fragmenta poetica 40

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Ex Euripide

 

Nam qui haec audita a docto meminissem uiro,

Futuras mecum commentabar miserias:

Aut mortem acerbam aut exili maestam fugam

Aut semper aliquam molem meditabar mali,

5

Vt, si qua inuecta diritas casu foret,

Ne me inparatum cura laceraret repens.

Cic. Tusc. 3, 29: itaque apud Euripidem a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa conuertere: "nam ... repens".

Cf. Eur. fr. 964 Nauck²: ἐγὼ δὲ <ταῦτα> παρὰ σοφοῦ τινος μαθὼν/ εἰς φροντίδας νοῦν συμφοράς τ' ἐβαλλόμην,/ φυγάς τ' ἐμαυτῷ προστιθεὶς πάτρας ἐμῆς/ θανάτους ἀώρους καὶ κακῶν ἄλλας ὁδούς,/ ἵν' εἴ τι πάσχοιμ' ὧν ἐνδόξαζον φρενί,/ μή μοι νεῶρες προσπεσὸν μᾶλλον δάκοι.