Ex Aeschylo
Titanum suboles, socia nostri sanguinis,
Generata Caelo, aspicite religatum asperis
Vinctumque saxis, nauem ut horrisono freto
Noctem pauentes timidi adnectunt nauitae.
5
Saturnius me sic infixit Iuppiter;
Iouisque numen Mulciberi adsciuit manus.
Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens
Perrupit artus; qua miser sollertia
Transuerberatus castrum hoc Furiarum incolo.
10
Iam tertio me quoque funesto die
Tristi aduolatu aduncis lacerans unguibus
Iouis satelles pastu dilaniat fero.
Tum iecore opimo farta et satiata adfatim
Clangorem fundit uastum et sublime auolans
15
Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.
Cum uero adesum inflatu renouatum est iecur,
Tum rursum taetros auida se ad pastus refert.
Sic hanc custodem maesti cruciatus alo,
Quae me perenni uiuum foedat miseria.
20
Namque, ut uidetis, uinclis constrictus Iouis
Arcere nequeo diram uolucrem a pectore.
Sic me ipse uiduus pestis excipio anxias,
Amore mortis terminum anquirens mali.
Sed longe a leto numine aspellor Iouis.
25
Atque haec uetusta saeclis glomerata horridis
Luctifica clades nostro infixa est corpori,
E quo liquatae solis ardore excidunt
Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi.
14
auolans Turnebus
aduolans Cic. Tusc. 2, 23 codd.
Cic. Tusc. 2, 23: has igitur poenas pendens, adfixus ad Caucasum, dicit haec: "Titanum ... Caucasi".