Varro Reatinus saturae Menippeae, fragmenta 111

Other sections


Vino nihil iucundius quisquam bibit;

Hoc aegritudinem ad medendam inuenerunt,

Hoc hilaritatis dulce seminarium,

Hoc continet coagulum conuiuia