Matius carminum fragmenta 11

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Mimiambi

 

Nuper die quarto, ut recordor, et certe,

Aquarium urceum unicum domi fregit.

Gell. 10, 24, 10: ' quarto' autem Cn. Matius, homo inpense doctus, in mimiambis pro eo dicit, quod 'nudius quartus' nos dicimus, in his uersibus: "nuper die ... fregit".

Macr. sat. 1, 4, 24: nec infitias eo lectum apud ueteres 'die quarto'. sed inuenitur hoc de transacto, non de futuro positum. nam Cn. Matius, homo inpense doctus, in mimiambis pro eo dicit, quod 'nudius quartus' nos dicimus, in his uersibus "nuper ... fregit".