Matius carminum fragmenta 9

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Mimiambi

 

Iamiam albicascit Phoebus et recentatur

Commune lumen hominibus [et] uoluptatis.

Gell. 15, 25, 1: Cn. Matius , uir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit 'recentatur' pro eo quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est 'denuo nascitur atque iterum fit recens'. uersus [...] hi sunt: "iamiam ... uoluptatis".

Non. 167, 13ss.: RECENTARI honeste positum pro 'nouari', quod est Graece ἀνανεοῦται. Matius: "iamiam ... hominibus".