Lutatius epigrammata 1

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum

      Deuenit. sic est, perfugium illud habet.

Quid, si non interdixem, ne illunc fugitiuum

      Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?

5

Ibimus quaesitum. uerum, ne ipsi teneamur,

      Formido. quid ago? da, Venus, consilium.

1

Aufugit

offugit Gell. 19, 9, 14 codd. aliqui

Gell. 19, 9, 14: Quinti Catuli uersus illi fuerunt: "aufugit ... consilium".

Cf. Fronto p. 2 (ad M. Caes. 1, 2, 1): at ego ubi animus meus sit nescio, nisi hoc scio illo nescio quo ad te profectum eum esse.

Cf. Callim. ep. 41 (Pfeiffer): Ἥμισύ μευ ψυχῆς ἔτι τὸ πνέον, ἥμισυ δ' οὐκ οἶδ'/ εἴτ' Ἔρος εἴτ' Ἀίδης ἥρπασε, πλὴν ἀφανές./ ἦ ῥά τιν' ἐς παίδων πάλιν ᾤχετο; καὶ μὲν ἀπεῖπον/ πολλάκι "τὴν δρῆστιν μὴ ὑποδέχεσθε νέοι"./ †ουκισυνιφησον· ἐκεῖσε γὰρ ἡ λιθόλευστος/ κείνη καὶ δύσερως οἶδ' ὅτι που στέφεται.