Edepol, paternam qui comest pecuniam
Quid ita? quia enim repuerascis, fugitas personas, pater.
3-4
Licetne, leno, duo uerbis? - Etiam? primo et postremo
4a
Quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum
4b
Demittas tamquam in fiscinam uindemitor.
Age nunc, quando rhetoricasti <satis>, responde quod rogo.
Quod editis, nihil est: si uultis quod cacetis, copia est.
5
Cum ad lupam nostram tam multi crebro conmetant lupi
primum quod dicebo,
Recte, secundum quod dicebo, est melius ....
Tibi, cum uiuebo, fidelis ero ......
Si ignota inpertibis, fient facilius.
10
Me non uocabit; ob eam rem hanc feci falam.
Iam ego illi subiens sublabrabo esui illud sinciput.
quod profanaui modo
Si tris mensae sint in aede, ut pariter <eis> dispertiam.
Artiuit linguam in palatum, coepit labia sugere.
15
meam penum componam satius est.
Sequimini; <i tu> prae, mi nate; sequere, temeti timor!
oleas caepe ficos ........
Pati dum poterunt, antequam pugae pilant.
Puerum mulieri praestare noenu scis, quanto siet
20
Melior cuius uox gallulascit, cuius iam ramus roborascit?
22-23
Hi molis non ludunt raptim, pila datatim † morso
24
Multum ames, paulum des, crebro uenias, rarenter <feras.>
25
Quando ad ludos uenit, alii cum tacent, totum diem
Argutatur quasi cicada.
Omnes capiunt ficitatem, mers est sine molestia.
testas patinas pistillos mihi
Cantant
30-31
Vortit se in omnis bestias, comest quidquid tetigit tantum.
32
Nihil est pericli: dabo tibi ualidum uirum,
Animosum.
Non multo post sonarium accepit, absdedit.
35
Consequitur paenularium, cilotrum petit.
agite exigite, temulentum tollite!
Operaeque actor cantor cursor .. senium sonticum!
O pestifera portentifica trux tolutiloquentia!
Macto te his uerbenis, macta tu illanc infortunio.
40
O domus parata pulchrae familiae festiuiter!
tristimoniam
40b
Ex animo deturbauit et uecordiam.
Gnatus artiuit <suae> matri interfeminia fortiter.
Signare oportet frontem calida forcipe.
Quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen.
45
Scalpes dentes derepente, in scaena si peccaueris.
pecunia
Quid? bonum breue est, respondi, Sardiniense caseum.
Actutum scibis, cum in neruo nictabere.
Em: dixin iterum hominem in Tuscos tolutim?
50
Limen superum, quod mei misero saepe confregit caput,
Inferum autem, digitos omnis ubi ego diffregi meos.
Verberato populus homini labeas pugnis caedere
Cur istuc uadimonio assum? - Vestimentum uesceris
53-54
Si percontassem, hoc praeterisset me malum.
unde hoc tam repente
55
Iucundum indaudiui melum? ....
Te uolumus dono donare pulchro praesente omnibus.
lacrimae cadent,
Calet pistillus.
Valgus uentriosus, genibus magnis, talis turgidis
60
Instat mercaturam: spero rem faciet: frugi est homo.
Tu pueri pausilli simile es, quia enim ad os fers quicquid nanctus.
Ita uobis otiosus sum, ut mi algebo et mi esuribo.
64-65
Qui me miserum miseriorem reddidit quam panus puerum.
66
Vt sole crescit, cerae castra crebro catapulta inpulit.
nec umquam
Vidit rostrum <in> tragoedia tantum Titi <theatrum>.
quod res uis hunc priuari pulchras quas uti solet.
70
Supparum purum Melitensem linteum, <em> escam meram.
Molucium cocotam chiridotam ricam ricinum
Recta amussim em uide diploidi ut recta grassatur uia.
73-74
Nunc res me ipsa reprimit, saepe eadem hac sum grassatus uia.
dum istos inuitabis suffragatores, pater,
Prius in capulo quam in curuli sella suspendes natis.
75
Quod magno opere quaesiuerunt, id frunisci non queunt. -
Qui non parsit apud se ..... frunitus est.
Sume arma, iam te occidam claua scirpea.
Quid ego facerem? <ut> otiosi rodebam rutabulum.
81-82
Mammas teneas, pedes extollas, sauies, congenicules.
83
Inlino cretam cerussam purpurissum ...
filias
85
<Binas> habeo temulentas, sed eccas uideo incedere.
Qui habet uxorem sine dote, <ei> pannum positum in purpura est.
dotem ad nos nullam attulas
Abunde deturbate saxa, homonum quisquiliae! - Quid est?
Postquam se uidit <esse> heredem, desubito diuortium
90
Fecerunt.
Si autem pinguest, male cubandum est: .. putent pantices
Quid stas? age moue te! manen? - I primus: praegredi!
coepit unum quemque praelumbare fustibus.
quanto ego
95
Plus sapiui, quin fullonem compressi quinquatrubus.
sequere me!
Puriter uolo facias: <puro> igni atque aqua uolo hunc accipier.
Atqui facilitatem, uideo, <haut> uteris uulgariam.
duriter me habere,
100
Vigilasse
olim expectata ueniunt septem Saturnalia.
Per deam sanctam Lauernam, quae <mei> cultrix quaestuist
huic puellae praecoquis libido inest.
Est pedis unus ingens in naso ..
105
milia
Sex nummum in arcam demisi nummariam.
109a
Fauces foui
aliquot altipendulos
Relinquimus uindemiae superstites.
quid ploras, pater? -
110
Mirum ni cantem .. condemnatus sum.
Quanti addictust? - Mille nummum. - Nihil addo: ducas licet.
sapiens si algebis, tremes.
<Si> salliturus istaec est, mittam salem.
Dicteria