quod ille dicit, cum datatim in lecto tecum lusi
Qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo,
Nec mortalis nec mortalium ullum in terra miseriust.
Ne quis miretur, cum tam clare tonuerit,
5
Vt, si quis dormitaret, expergisceret.
Aleo <non> ludam sane, <ne> meae male olant manus.
At ego rusticatim tangam, <nam> urbanatim nescio.
Id credo metuis ne <tibi> inuidiae siet,
Cum nemo qui a te recipiat reperibitur.
9a
Tum prae se portant ascendibilem semitam,
9b
Quam scalam uocitant.
10
bucco, puriter
Fac ut rem tractes. - Laui iamdudum manus.
Atque auscultare disce, si nescis loqui.
Exilui de nocte ad molam fullonis festinatim
14-15
Neque enim ego sum Memmi neque Cassi neque Munati Ebriae
postquam conueni omnis conuiuas meas
15
Metuo illum: iocari nescit, ludit nimium insaniter.
Occidit taurum toruiter, me amore sauciauit.
19-20
Si praegnans non es, paribis numquam.
immo mane!
Non esuribis diutius. - Qua re? - Rogas?
Clandestino tacitus taxim perspectaui per cauum.
20
saepe adnuit,
Inuenibit saepe.
Pergis properatim
26a
Ieientare nulla inuitat
Dantor publicitus Dossenno et fullonibus
Cibaria.
25
Clipeum in medio fixum est.
noli, quaeso, irascere:
More fit, moriri suam <uir> quisque ut uxorem uelit.
Si quid expalpare possim ab illo .....
Vos istic manete: eliminabo extra aedis coniugem.
30
Vix nunc quod edim inuenio: quid nam fiet, si quam duxero?
bene euenat! -
Ita fiat: et tibi bene sit, qui recte ominas.
balnea
Forus macellus fana portus porticus
35
non multi, sed temeti plurimi
Et ubi insilui in coculeatum eculeum, ibi tolutim tortor.
Quom palumbem ex ore tollit unum .....
41a
Vinum panemque, omnem ceterum aliam praeberem penum.
Scio pol te illam amare efflictim .......
Possum exorare te ut recedas a me paulisper modo? -
40
Quantisper sat habes?
Longe ab urbe uilicari, quo erus rarenter uenit,
<Id> non uilicari, sed dominari est mea sententia.
Praesente amicis inter cenam d. o.
Quin ergo, quando conuenit, conplectite? -
45
Mi frater, salueto! - O soror, salue, mea!
Facite ut ignis feruat, ligna insipite, far concidite.
Mars, tibi facturum uoueo, si umquam redierit,
Bidenti uerre.
Ita uelim facias: iam pridem uolo lauatrinam laui.
50
Heus aptate, pueri, munde atque ampliter conuiuium!
Decimus mensis est, cum factum est. ita fit, ita semper solet:
Decumo mense demum turgens uerminatur, parturit.
Vocem deducas oportet, ut uideantur mulieris
Verba. - Iube modo adferatur munus, uocem reddam ego
55
Tenuem et tinnulam ............
Etiam nunc uocem deducam?
oro te, uaso, per lactes tuas
Caseum molle
Quid futurum est, si pol hanc ego discere artem attenderim?
60
Conforisti me, Diomedes.
Sero est: si sexta tibi placet, uenibo ....
Iam ego inibi adero: dum ego reuortor, age, anus, accinge ad molas.
<A> perii! non puellula est. numquid <nam> abscondidisti
Inter nates?
65
Incepi contui: conspicio coleatam cuspidem.
Quin bono animo es? uideo erepsti primiter de pannibus.
nam cibaria
Vicem duorum me comesse condecet
Solum.
73
Cum contubernale pugnaui, quia meam cenam ...
Simile est, quasi cum in caelo fulgit propter lunam lucifer.
75
Praeteriens uidit Dossennum in ludo reuerecunditer
Non docentem condiscipulum, uerum scalpentem natis.
Dies hic sextust cum nihil egi, die quarte emoriar fame.
animos Venus ueget uoluptatibus.
Miseret me eorum, qui sine frustis uentrem frustrarunt suum.
80
cenam quaeritat:
Si eum nemo uocat, reuortit maestus ad maenam miser.
Dolasti uxorem. - Nunc ea propter me cupis
Concidere? - Etiam rhetorissas?
Ego illam non amplectar? ego non sauiem?
85
Si calendis <domi> conuiuant, idibus cenant foris.
Farinam insipui concussi condepsui.
sed meus
Frater maior, postquam uidit me ui deiectum domo,
Nupsit posterius dotatae uetulae uaricosae uafrae.
90
Sarculum hinc illo profectus illim rediisti rutrum.
Dixi ego illud futurum: in prima ualua est, uix haeret miser. -
Euannetur et mea socius opera ut fiat fecero.
Quid? dedi nebuloni, quem pertisumst <esse> pauperem
paenulam in caput
95
Induce, ne te noscat.
Mulier ubi conspexit tam mirifice tutulatam truam
Neque interim cacandi causa umquam incoxaui nate.
Nunc roges quid fiat: restis utilis est, uelet gulam.
Nescio quis molam quasi asinus urget uxorem tuam,
100
Ita opertis oculis simitu manducatur ac molit.
domus haec feruit flagiti.
Volo scire ex te, cur urbanas res desubito deseris.
Nunc quando uoluisti facere, fac uoluptati sies
Ibus.
105
Populis uoluntas haec enim et uulgo datast:
Refragant primo, suffragabunt post, scio.
Non erat qui corpus tremulum famula tutaret toga.
Mirum facies, fatue, si stud nimium mirabis diu.
Ergo, mi Dossenne, cum istaec memore meministi, indica,
110
Qui illud aurum abstulerit. - Non didici ariolari gratiis.
Pappus hicin medicus habitat, senica non sescunciae?
Magnus manduco camellus ... cantherius
Ipsus cum uno seruo senex intestato proficiscitur.
Asside, si qua uentura est alia strena strenuae.
115
Quae tuleram mecum milia decem uictoriata,
In Graecia mercede ilico curaui ut occuparem.
Nummos certos dicas. - Dico quinquaginta milia.
Mirum ni haec Marsa est, in colubras callet cantiunculam.
Quid habes in surpiculis, calue? - Omne piscati genus.
120
Nescio quid: non est hoc merum, quod hic plorat ....
Quid hoc est tumulti?
Decipit uicinos: quod molendum conduxit, comest.
Nam plus quaesti facerem, quam quadrinas si haberem molas.
<Flet>, fit desubito hilarus; tristis saltat; ridens ringitur.
125
nisi nunc aliquis subito obuiam occurrit mihi,
Qui oquiniscat, quo conpingam terminum in tutum locum
rustici
Edunt libenter tristis atros intubos.
Sciunt hoc omnes, quantum est qui cossim cacant.
130
Decedo cacatum: <num qu>ae praestu<st hic> ueprecula?
Sed me exercet senica nequam, neque illo quid faciam scio.
Vis facere ut nouerca uetulum derepente deserat?
Ad Veneris profectust mane uetulus, uotum ut solueret.
Ibi nunc operatur.
135
calue, adportas nuntium
Nobis disparem diuisum: huic seni senium et metum
At te di omnes cum consilio, calue, mactassint malo!
Si sciam quid uelis, quasi serui comici conmictilis
Tergum uarium ....... linguam uafram
140
Age modo: stic garri. particulones producam tibi.
Quot laetitias insperatas modo mi inrepsere in sinum!
Ego dedita opera te, pater, solum foras
Seduxi, ut ne quis esset testis tertius
Praeter nos, tibi cum tunderem labeas lubens.
145
ut si quis est
145a
Amici, gaudet si cui quid boni
Euenit, cuii amicus est germanitus.
pater adest. - Negato esse hic me. ego operibo caput.
Vt nullum ciuem pedicaui per dolum,
Nisi ipsius orans ultro qui oquinisceret.
150
Si ualebit, puls in buccam betet: sic dixin schema?
Ego quod comedim quaero, his quaerunt quod cacent: contrariumst.
Ego rumorem parui facio, dum sit rumen qui impleam.
Continuo ad te centuriatim current qui panem petent.
quae peditibus nubere
155
Poterant, equites sperant spurcae.
Quis hic est? quam obrem hic prostat? rictum et labeas cum considero -
Iamne abierunt? iam non tundunt? iamne ego in tuto satis?
Nunqui hic restitat, qui nondum labeas lirarit mihi?
O hominem beatum, quo illae peruenibunt diuitiae!
160
Venit nos rogatum, quando nostrae essent Seplasiae
Quid nunc uis fieri? - Verrem sume dapsile ac dilucide
Alter amat potat prodigit, patrem suppilat semper.
Cuiusuis leporis Liber diademam dedit.
Blanda fallax superba inpotens
165
Discordis
Non frustilatim nec minutatim dari
Pol magis curabo, ubi cognorint, omnes una adsentiant.
167a
Incolume illo
<Is> quidem apud forum praesente testibus mihi uendidit.
Lapatium nullum utebatur, lardum lurchabat lubens.
170
simul intro ueni, accessi ad patrem, prendi manum:
In terram, ut cubabat, nudam ad eum ut conquexi, interim
Mulieres conspiciunt.
a peribo, non possum pati:
Porcus est, quem amare coepi, pinguis, non pulcher puer.
175
Sed qui utrosque error uos agitat, expedibo ...
Verum illi ualent, qui <ui> luctantur cum leonibus:
Eis tete obiectes frustatim passerinum prandium?
Iam istam caluam conminuissem colafis testatim tibi.
nolo parciter. -
180
Tamquam frater mihi sis, medium abdomen tecum diuidam.
poema placuit populatim omnibus.
quo pacto caream tam pulchra penu?
negas
Nuptam quaquam
187-188
Cum interim neque malis molui neque palatis pinsui.
185
interim
Dum contemplor orcam ... taxillos perdidi.
Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.
Quidam adeo in latebras fugerunt, ut putent in turbido
Esse quidquid est in luce.
190
Dicteria
Murcidus