Aedituus epigrammata 2

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis?

      Ibimus sic, lucet pectore flamma satis.

Istam nam potis est uis saeua extinguere uenti

      Aut imber caelo candidus praecipitans;

5

At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,

      Nulla est quae possit uis alia opprimere.

1

est nil Gronovius

nihil est Gell. 19, 9, 12 codd.

Gell. 19, 9, 12: atque item alios uersus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: "quid faculam ... opprimere".