Papinius epigrammation apud Varronem

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni


Ridiculum est cum te Cascam tua dicit amica,

      Fili Potoni, sesquisenex puerum.

Dic rusum pusam: sic fiet "mutua muli",

      Nam uere pusus tu, tua amica senex.

Varro ling. 7, 28: cascum uetus esse significat [...] ostendit Papini epigrammation, quod in adolescentem fecerat Cascam: "ridiculum ... senex".

Prisc. gramm. II p. 90, 2ss.: Pompilius in epigrammate, quod M. Varro in libris qui sunt de lingua Latina refert: "tua amica senex".