Accius praetextarum fragmenta


Nil neque pericli neque tumulti est, quod sciam.

 

Clamore et gemitu templum resonit caelitum.

 

Vim Gallicam obduc contra in aciem exercitum:

Lue patrium hostili fusum sanguen sanguine.

 

5

Te sancte uenerans precibus, inuicte, inuoco,

Portenta ut populo patriae uerruncent bene.

 

Et nunc quae deorum segnitas? ardet focus.

 

Quod periti sumus in uita atque usu callemus magis.

 

Fateor: sed saepe ignauauit fortem in spe expectatio.

 

10

Caleti uoce canora

Fremitu peragrant minitabiliter.

 

Dice, summa ubi perduellum est? quosum aut quibus a partibus

Gliscunt?

 

Quibus rem summam et patriam nostram quondam adauctauit pater.

 

15

Patrio exemplo et me dicabo atque animam deuoro hostibus.

 

Castra haec uestra sunt: optume essis meritus a nobis ..

 

Quoniam quieti corpus nocturno impetu

Dedi sopore placans artus languidos:

Visum est in somnis pastorem ad me adpellere

20

Pecus lanigerum eximia pulchritudine,

Duos consanguineos arietes inde eligi

Praeclarioremque alterum immolare me.

Deinde eius germanum cornibus conitier,

In me arietare, eoque ictu me ad casum dari:

25

Exin prostratum terra, grauiter saucium,

Resupinum in caelo contueri maximum

Mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum

Radiatum solis linquier cursu nouo.

 

Rex, quae in uita usurpant homines, cogitant curant uident,

30

Quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,

Minus mirum est, sed di rem tantam haut temere inprouiso offerunt.

Proin uide, ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,

Is sapientia munitum pectus egregie gerat

Teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,

35

Populo commutationem rerum portendit fore

Perpropinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum

Cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherume

Auguratum est rem Romanam publicam summam fore.

 

qui recte consulat, consul cluat.

 

40

Tullius, qui libertatem ciuibus stabiliuerat

 

Nocte intempesta nostram deuenit domum.