Lucilius saturarum reliquiae


Aetheris et terrae genitabile quaerere, tempus

 

Irritata canes quam homo quam planius dicit.

 

<>

 

Consilium summis hominum de rebus habebant.

 

5

Quo populum atque urbem pacto seruare potisset

Amplius Romanam.

 

Si non amplius, at lustrum hoc protolleret unum

 

Munus tamen fungi et muros seruare potissent.

 

"O curas hominum! O quantum est in rebus inane!"

 

10

 et mercedimerae legiones

 

†infamam honestam turpemque odisse popinam

 

Praetextae ac tunicae Lydorum, opus sordidulum omne,

 

Psilae atque amphitapae, uillis ingentibus, molles,

 

 miracla ciet tylyphantas

 

15

Porro "clinopodas" "lychnos"que ut diximus semnos

Ante "pedes lecti" atque "lucernas"

 

 "arutaenae"que, inquit, aquales.

 

 haec ubi dicta, dedit pausam ore loquendi.

 

 "ut

20

Nemo sit nostrum quin aut pater optimus diuum,

Aut Neptunus pater, Liber Saturnus pater, Mars

Ianus Quirinus pater siet ac dicatur ad unum

 

<>

 

 ut contendere possem

25

Thestiados Ledae atque Ixionies alochoeo.

 

"Vellem cumprimis, fieri si forte potisset,"

 

Vel<lem> concilio uestrum, quod dicitis olim

Caelicolae <hic habitum, uellem> adfuissemus priore

Concilio.

 

30

Concilio antiquo sapiens uir solus fuisti.

 

 non Carneaden si ipsum Orcus remittat

 

Stulte saltatum te inter uenisse cinaedos

 

Si me nescire hoc nescis quod quaerere dico,

Quare diuinas quicquam? an tu qua<ere>re debes

35

Ipse? et si scis q<uod> b<ellum> e<st> scire, hoc d<are> t<empta>.

 

 nodum in scirpo insane quaerere uultis

 

 ut multos mensesque diesque,

Non tamen aetatem, tempestatem hanc scelerosi

Mirentur,

 

40

Nam si tu fluctus undasque e gurgite salso

Tollere decreris, uenti prius Emathii uim,

Ventum, inquam, tollas t... c... q... i... l...

Quae facies, qui uultus uiro?

 

Vultus item ut facies mors cetera, morbus, uenenum

 

45

<>

 

Vulturius

 

<>

 

Per saturam aedilem factum qui legibus soluat

 

"Ad cenam adducam, et primum hisce abdomina tunni

50

Aduenientibus priua dabo cephalaeaque acarnae."

 

Porro quacumque it, cuicumque, ut diximus ante,

Obstiterit primo, hoc minuendae <intentus> refert re[s].

 

Serpere uti gangrena malo atque herpestica posset.

 

Occidunt, Lupe, saperdae te et iura siluri

 

55

 fandam atque auditam iterabimus <famam>.

 

Qui <di> te, montane, malum - <atque> ad cetera pergit.

 

Inpuratum hunc in fauces inuasse animamque

Elisisse illi

 

 uix uiuo homini ac monogrammo

 

60

Quom illi [cum] uidissent, Hortensius Postumiusque

Ceteri item, in capulo hunc non esse aliumque cubare,

 

 quae ego nunc <huic> Aemilio prae

Canto, atque exigo et excanto

 

Tum facta omnia, sum circumlatus

 

65

 lustratus, piatus,

 

 homo inpuratus: et inpuno est <ne> rapister?

 

 quae horis sublata duabus

Omnia sunt sole occaso †ductoque

 

Nunc <in> nomen iam, quae ex testibus ipse rogando

70

Exculpo, haec dicam

 

Chirodytoe aurati, ricae, toracia, mitrae

 

Si natibus natricem inpressit crassam et capitatam

 

 in bulgam penetrare pilosam

 

 pedicum iam excoquit omne

 

75

Viuite lurcones, comedones, uiuite uentris.

 hostilibus contra

Pestem permitiemque, Catax quam et Manlius nobis

 

Nam quid moetino subrectoque huic opus signo?

Vt lurcaretur lardum et carnaria fartim

80

Porro conficeret?

 

 ut iure peritus

 

Non dico: "uincat licet, et uagus exulet, erret

Exlex"

 

"Quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes

85

Arte pauimento atque emblemate uermiculato."

 

"Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu seis."

 

Quid dicis? cur est factum quod coicis istuc?

 

"Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,

Municipem Ponti, Tritani, centurionum,

90

Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,

Maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,

Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:

Chaere, inquam, Tite. lictores, turma omnis chorusque:

‘Chaere, Tite’. hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus."

 

95

<>

<>

 

Tu partem laudis caperes, tu gaudia mecum

Partisses.

 

 uiamque

100

Degrumabis, uti castris mensor facit olim.

 

Illud ad incita cum redit atque internecionem

 

 et saepe quod ante

Optasti, freta, Messanam, Regina uidebis

Moenia, tum Liparas, Facelinae templa Dianae.

 

105

Symmacus praeterea iam tum depostus bubulcus

Exspirans, animam, pulmonibus aeger, agebat.

 

 bis quina octogena uidebis

Commoda te, Capua quinquaginta atque ducenta.

 

Praeterea omne iter est hoc labosum atque lutosum.

110

Verum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt,

Susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque:

Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem,

Aigilipes montes, Aetnae omnes, asperi Athones.

 

 longe tria milia passu[u]m

 

115

 et spatium curando corpori honestum

Sumemus

 

Broccus Noui †tlanus: "dente aduerso eminulo hic est

Rinoceros"

 

Non peperit, uerum postica parte profudit

 

120

Conturbare animam potis est quicumque adoritur.

 

 ille alter abundans

Cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se.

 

Inde Dic[i]architum populos Delumque minorem

 

Ad portam mille a porta est. exinde Salernum.

 

125

 promontorium remis superamus Mineruae.

 

Quattuor hinc Silari ad flumen portumque Alburnum.

 

Hinc media remis Palinurum peruenio nox.

 

Caupona hic tamen una Syra

 

Cernuus extemplo plantas conuestit honestas.

 

130

 annicula aspera <praecox>

 si dent hi ligna uidete

 

Ostrea nulla fuit, non purpura, nulla peloris.

 

Asparagi nulli

 

 nam mel regionibus illis

135

Incrustatus calix rutai caulis habetur.

 

 exhalas tum acidos ex pectore ructus.

 

Malas tollimus nos atque utimur ..... rictu.

 

 et puluino fultus

 

Vertitur oenophori fundus, sententia nobis.

 

140

Tantalus, qui poenas ob facta nefantia, poenas

Pendit

 

 ergo

E somno pueros cum mane expergitus clamo,

 

Crebrae ut scintillae, in stricturis quod genus olim,

145

Feruenti ferro

 

Romanis ludis forus olim ornatus lucernis

 

Vt pote

 

<>

 

Aeserninus fuit Flaccorum mune<re> quidam

150

Samnis, spurcus homo, uita illa dignu locoque.

Cum Pacideiano conponitur, optimus multo

Post homines natos gladiator qui fuit unus.

 

"Occidam illum equidem et uincam, si id quaeritis", inquit.

"Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse,

155

Quam gladium in stomacho furia ac pulmonibu sisto:

Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam

Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;

Vsque adeo, studio atque odio illius, ecferor ira."

 

Rinocerus uelut Aethiopus

 

160

Su<bi>cit huic fulcrum, fulmentas quattuor addit,

 

Haeret uerticulis adfixum in posteriore

Parte atque articulis: nam, ut nobis talus genusque, est.

 

Succussatoris, taetri tardique caballi

 

Concursaret agros, catulos fetumque ferai

165

Hi prae se portant ingentes munere pisces

Triginta numero

 

Longior hic quam grus, grue tota cum uolat olim

 

Tisiphone Titini pulmonibus atque adipe unguen

170

Excoctum attulit, Eumenidum sanctissima Erinys?

 

 qui edit se, hic comedit me.

 

Obtursi ebrius

 

Cumque hic tam formonsus homo ac te dignus puellus

 

Quod, si nulla potest mulier tam corpore duro

175

Esse, tamen tenero maneat, qui sucus lacerto,

Et manus uberi<bus>, lactanti in sumine, sidat

 

 ne agitare manu tu

Pessulum et hunc uectem possis: cuneis opus

 

Adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum

180

Conmanducatur totum conplexa comestque.

 

Quo me habeam pacto, tam etsi non quaeris, docebo,

Quando in eo numero mansi quo in maxima non est

Pars hominum

 

Vt peri<i>sse uelis, quem uisere nolueris, cum

185

Debueris. Hoc "nolueris" et "debueris" te

Si minus delectat (quod atechnon) et Eissocratium hoc

Lerodesque simul totum ac si miraciodes,

Non operam perdo, si tu hic.

 

Si tam corpus loco ualidum ac regione maneret

190

Scriptoris, quam uera manet sententia cordi.

 

Sed nunc sol is mihi in magno maerore <datorque>

Tristitia in summa, crepera <re> inuentus salutis.

 

Intubus praeterea pedibus praetensus equinis

 

Flebile cepe simul lacrimosaeque ordine tallae

 

195

Lippus edenda acri assiduo ceparius cepa

 

 adipatam

Pultem

 

Sicuti cum primos ficos propola recentis

Protulit et pretio ingenti dat primitus paucos.

 

200

Deficit alma Ceres, nec plebes pane potitur.

 

Fiscina fallaci cumulo

Laeuius pauperem ait se ingentia munera fungi

 

Nam si, quod satis est homini, id satis esse potisset,

Hoc sat erat: nunc cum hoc non est, qui credimus porro

205

Diuitias ullas animum mi explere potisse?

 

Absterge lacrimas, et diuos ture precemur:

Consilium fassi placent, tu [ne] inpune luperis.

 

 dic quam cogat uis ire minutim

Per commissuras rimarum noctis nigrore.

 

210

Ne designati rostrum praetoris pedesque

Spectes

 

Lasciuire pecus nasi rostrique repandum

 

 interea stat sentibus pectus.

 

Possisne elabi, an porro prodenda dies sit.

 

215

Nam omnibus unus dolor <turpi> re captus labosque.

 

 hic solus uigilauit, opinor,

Et cum id mi uisus facere est, tum retia nexit.

 

Maior erat natu. non omnia possumus omnes.

 

Custodem classis catapultas pila sarisas

 

220

Postquam praesidium castris educere creuit,

 

Vrceus haut longe Gemino, mixtarius Paulo.

 

Da bibere ab summo

 

 scutam

Ligneolam in cerebro infixit

 

225

Macte, inquam, uirtute simulque his uiribus esto.

 

Verum unum cecidisse tamen senis Tiresiai

Aequalem constat.

 

 seruorum est festus dies hic,

Quem plane hexametro uersu non dicere possis.

 

230

 saluere iubere salutem est mittere amico.

 

<Nil> ut discrepet ac "τὸν δὲ ἐξήρπαξεν Ἀπόλλων"

Fiat

 

Hortare, illorum si possim pacis potiri,

 

 non te porro procedere porcent

 

235

 quid hic ipsum facere optes

 

 et

Id solum aduersae fortunae reque resistit.

 

 "chauno meno" inquit balba, sororem

Lanificam dici, siccam atque abstemiam ubi audit.

 

240

 qui te bonus Iuppiter, inquit

Crasso Muciu, cum cena[bat] dominum <improbe> fortem.

 

Si nosti, non magnus homo est, nasutus, macellus.

 

Cui neque iumentum est nec seruus nec comes ullus:

Bulgam, et quidquid habet nummorum, secum habet ipse,

245

Cum bulga cenat, dormit, lauit. omnia in una

Sunt homini bulga: bulga haec deuincta <la>certo est.

 

Quem neque Lucanis oriundi montibus tauri

Ducere protelo ualidis ceruicibus possent,

 

Zonatim circum inpluuium cinerarius

250

Cludebat

 

Tres a Deucalione grabati restibus tenti

 

Pluma atque amphitapoe et si aliud quid deliciarum

 

Hic tu apte credis quemquam latrina petisse?

 

 e Sicula Luciliu Sardiniensem

255

Terram

 

 pretium redimet, qui uendit equum, musimonem.

 

"Nequitia occupat hoc, petulantia prodigitasque."

 

 peccare inpune rati sunt

Posse et nobilitati facul propellere iniquos."

 

260

 suam enim <rem> inuadere <se> atque innubere censent

 

Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit,

Concursans, ueluti Ancarius, clareque quiritans.

 

Phryne nobilis illa ubi amatorem inprobius quem

 

Rador subuellor, desquamor pumicor, ornor,

265

Expilor <ex>pingor

 

Ne auriculam obsidat caries, ne uermiculi qui.

 

Quos? oculi non sunt neque nasum? et qualia sunt!

 

Calda siem ac bene plena, si olorum atque anseris collus.

 

Qui te diligat, aetatis facieque tuae se

270

Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur.

 

Aetatem et faciem, ut saga et bona conciliatrix

 

<>

 

Nunc, praetor, tuus est: meus, si discesserit horno

Gentius.

 

275

 hic est Macedo, si Agrion longius flaccet.

 

Huncin ego umquam Hyacinto hominem, cortinipotentis

Deliciis, contendi?

 

Hunc molere, illam autem ut frumentum uannere lumbis

 

Hanc ubi uult male habere, ulcisci pro scelere eius,

280

Testam sumit homo Samiam sibi, "anu noceo" inquit,

Praecidit caulem testisque una amputat ambo.

 

Dixi. ad principium uenio. uetulam atque uirosam

Vxorem caedam potius quam castrem egomet me.

 

Si mouet ac simat nares, delphinus ut olim

 

285

Eodem pacto [lo] gannis

 

Esuriente leoni ex ore exculpere praedam

 

 iratae ad catulos accedere inultum

 

Iactari caput atque comas, fluitare capronas,

Altas, frontibus inmissas, ut mos fuit illis.

 

290

Quinque hastae, aureolo cinctu rorarius ueles

 

Primum fulgit, uti caldum e furnacibu ferrum.

 

Solem, auram aduersam segetem inmutasse statumque.

 

Tristis, difficiles sumus, fastidimus bonorum

 

Muginamur, molimur, subducimur

 

295

<>

 

 quod gracila est, pernix, quod pectore puro,

Quod puero similis,

 

Intus modo stet rectus, foris subteminis panus

 

Lentet opus

 

300

Gallinaceus cum uictor se gallus honeste

Altius <in> digitos primoresque erigit unguis.

 

Vinibuas

 

Cum poclo bibo eodem, amplector, labra labellis

Fictricis conpono, hoc est cum psolo copumai,

 

305

Tum latu conponit lateri, et cum pectore pectus

 

 et cruribus crura diallaxon

 

At laeua lacrimas muttoni absterget amica.

 

Quarum et abundemus rerum et quarum indigeamus.

 

 gizeria ni sunt

310

Siue adeo hepatia

 

Permulsam fomento, <horto> omnicolore, colustra.

 

Pistrinum adpositum, posticum, sella, culina

 

Si omne iter euadit stadiumque accliue tolutim

 

Velle tolutim hic semper <agi> incepturus uidetur.

 

315

Verum flumen uti, atque ipso de uortice <montis>

<Saxum> ingens, pedibus cercurum currere ut aequis

 

Sallere murenas, mercem in frigdaria ferre,

 

Verum et mercaturae omnes et quaesticuli isti

 

Hinc ancilia, ab hoc apices capidasque repertas,

 

320

Praesul ut amptruet inde, ut uulgus redamptruet inde.

 

Vnde pareutactoe, clamides ac barbula prima.

 

Frumentarius est: modium hic secum atque rutellum

Vna adfert.

 

<Et> laterem qui ducit, habet nihil amplius, na<tu>m

325

Quam conmune lutum a paleis cenoque aceratum.

 

 ipsa suo e corio omnia lora.

 

Tu milli nummum potes uno quaerere centum.

 

 quid ergo? si tenera ostrea

Cognorit fluuium limum ac cenum sapere ipsum:

 

330

Crisabit ut si frumentum clunibus uannat.

 

Quod deformis, senex arthriticus ac podagrosus

Est, quod mancus miserque, exilis, ramice magno

Scaberat, ut porcus contritis arbore costis

 

Si nihil ad faciem et si olim lupa prostibulumque,

335

Nummi opus, atque subit

 

Arripio, et rostrum labeasque hoc uociferanti

Percutio dentesque aduorsos discutio omnis.

 

Non haec quid ualeat, quidue hoc intersiet illud,

Cognoscis. primum hoc, quod dicimus esse poema.

340

Pars est parua poema.

 

 epistula item quaeuis non magna poema est.

Illa poesis opus totum, (tota[que] Ilias una

Est, una ut θέσις annales Enni) atque opus unum

Est, maius multo est quam quod dixi ante poema.

345

Qua propter dico: nemo qui culpat Homerum,

Perpetuo culpat, neque quod dixi ante poesin:

Versum unum culpat, uerbum, entymema, locum <unum>.

 

<>

 

 labora

350

Discere, ne te res ipsa ac ratio ipsa refellat.

 

351

A primum est, hinc incipiam, et quae nomina ab hoc sunt,

Deinde.

 

Aa primum longa, <a> breuis syllaba. nos tamen unum

Hoc faciemus et uno eodemque ut dicimus pacto

355

Scribemus "pacem: placide; Ianum, aridum: acetum",

 Ἆρες Ἄρες Graeci ut faciunt.

 

Feruere, ne longum. uero: hoc lectoribus tradam.

 

Feruit aqua et feruet, feruit nunc, feruet ad annum

 

"Meille" hominum, duo "meilia", item huc e utroque opus, "meiles"

360

"Meilitiam". tenues i: "pilam" in qua lusimus, "pilum"

360

Quo piso, tenues. si plura haec feceris pila

Quae iacimus, addes e "peila" ut plenius fiat.

 

 porro hoc si filius Luci

Fecerit, i solum, ut "Corneli Cornificique".

 

Iam "puerei uenere" e postremum facito atque i,

365

Vt puerei plures fiant. i si facis solum,

"Pupilli, pueri, Lucili", hoc unius fiet.

 

Mendaci furique addes e, cum dare furei

Iusseris

 

"Hoc illi factum est uni", tenue hoc facies i:

370

"Haec illei fecere", addes e, ut pinguius fiat.

 

<>

 

 huic ..... Terentiae <et> Orbiliae Licinus <dat>

 

<>

 

 abbibere: <hic> non multum est d siet an b.

 

375

 atque accurrere scribas

Dne an c non est quod quaeras eque labores.

 

[A] r[e]: non multum [ab]est, hoc cacosyntheton atque canina

Si lingua dico: nihil ad me, nomen enim illi est.

 

S nostrum et semigraecei quod dicimus sigma

380

Nil erroris habet.

 

Pelliciendu, quod est inducendus, geminat l.

 

<>

<>

<>

 

385

Inprobus, confidens, nequam, malus ut uideatur.

 

Horum est iudicium, crisis ut discribimus ante,

Hoc est, quid sumam, quid non, in quoque locemus

 

"Ne <illum ego> in arce bouem descripsi magnifice" inquit.

 

Tonsillas quoque, <quae> ualidis in funibus aptas

 

390

Fluctibus a uentisque aduersis firmiter essent.

 

Languor, obrepsitque pigror torporque quietis.

 

Quamuis desubito trinis deducere scalis

 

Pone paludatus stabat rorarius uelox

 

Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus

395

Lustrum illo censore malum infelixque fuisse.

 

<>

 

Hic, ubi concessum, pellesque ut in ordine tentae,

 

Praetor noster adhuc, quam spurcos ore quod omnis

Extra castra ut stercus foras eiecit ad unum.

 

400

 qui in latrina languet

 

 scalprorum forcipiumque

Milia uiginti

 

 et uncis

Forcipibus dentes euelleret

 

405

Annos hic terra iam plures miles Hibera

Nobiscum meret.

 

 uim

Sternendam et iaciendum huc aggerem et id genus rudus.

 

Conuentus pulcher: bracae, saga fulgere, torques

410

†datis magni

 

Conicere in uersus dictum praeconis uolebam

Grani.

 

Lucius Cotta senex, crassi pater huius, Paceni,

Magnus fuit trico nummarius, soluere nulli

415

Lentus.

 

Nec mihi amatore hoc opus nec tricone uadato.

 

Si tricosus, bouinatorque ore inprobus duro

 

Quintus Opimius ille, Iugurtini pater huius,

Et formosus homo fuit et famosus, utrumque

420

Primo adulescens, posterius dare rectius sese.

 

<>

 

Cassius, Gaius hic operarius, quem Cephalonem

Dicimus sectorem furemque. hunc Tullius Quintus

Iudex heredem facit, et damnati alii omnes.

 

425

Inde uenit Romam, tener ipse etiam atque puellus.

 

Non laudare hominem quemquam, neque mu facere, inquam.

 

Hunc, siquid pueris nobis, me et fratre, fuisset,

 

Huic homini quaestore aliquo esse opus atque corago,

Publicitus qui mi atque e fisco praebeat aurum.

 

430

Rugosum atque fami plenum

 

Firmiter hoc pariterque tuo sit pectore fixum.

 

Assensus sum homini.

 

 quibus fructibus me de

Colaui uictus

 

435

Hunc iuga mulorum protelo ducere centum

Non possunt.

 

<>

 

 primum dominia atque sodalicia omnia

Tollantur

 

440

Hoc fit idem in cena. dabis ostrea milibus nummum

Empta

 

 nam sumptibus magnis

Extructa ampliter atque ...... cum accumbimus mensa,

 

Idem epulo cibus atque epulae Iouis omnipotentis

 

445

Et non, pauper uti, Samio curtoque catino

 

Adde Syracusis sola, pasceolum, ...... alutam.

 

Cui parilem fortuna locum fatumque tulit fors.

 

 unus modo de multis qui ingenio sit.

 

Acribus inter se cum armis confligere cernit,

 

450

Aut forte omnino ac fortuna uincere bello.

Si forte ac temere omnino quid, quorsum? ad honorem?

 

Vt perhibetur iners, ars in quo non erit ulla.

 

 macrosque palumbes

 

 caseus aula

455

Mollis

Cum illud quid faciat, quod manducamur in ore,

 

Naumachiam licet haec, inquam, alueolumque putare, et

Calces. delectes te, hilo non rectius uiuas.

 

"Quin potius uitam degat sedatus quietam."

460

"Quanto antiquius, quam facere hoc, fecisse uideri!"

 

Dilectum uideo studiose uulgus habere.

 

Non paucis malle ac sapientibus esse probatum

 ἢ πᾶσιν νεκύεσσι καταφθιμένοισιν ἀνάσσειν;

 

Ad regem legatus, Rhodum, Ecbatanam ac Babylonem

465

Ibo, cercurum sumam,

 

Carpathium mare transuectus cenabis Rodi

 

Publius Pauus mihi †tubitanus quaestor Hibera

In terra fuit, lucifugus, nebulo, id genus sane.

 

Si mihi non praetor siet additus atque agitet me,

470

Non male sit: ille, ut dico, me exenterat unus.

 

Quem metuas saepe, interdum quem utare libenter.

 

 puncto uno horae qui quoque inuasit

 

Cenam, inquin, nullam neque diuo prosiciem ullam?

 

Idne aegre est magis, an quod pane et uiscere priuo?

475

"Quod uiscus dederas tu quidem, hoc est: uiscera largi."

 

Ipse ecus, non formonsus, gradarius, optimus uector,

 

<>

 

Num uetus ille Cato <illa> lacessisse ad scelera, inquit,

Conscius non erat ipse sibi?

 

480

Multa homines portenta in Homeri uersibus ficta

Monstra putant, quorum in primis Polyphemus ducentos

Cyclops longus pedes: et porro huic maius bacillum

Quam malus naui e corbita maximus ullast.

 

Terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique

485

Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.

Vt pueri infantes credunt signa omnia aena

Viuere et esse homines, sic isti somnia ficta

Vera putant, credunt signis cor inesse in aenis.

Pergula fictorum ueri nihil, omnia ficta.

 

490

 dum miles Hibera

Terrast ac meret <hic> ter sex aetati quasi annos.

 

 aut qui nummos tristis inuncat.

 

In numero quorum nunc primus Trebellius multost

Lucius, narce, saeua is febris, senium, uomitum, pus.

 

495

Scit poeeticon esse, uidet tunica et toga quid sit.

 

 nemo est halicarius posterior te.

 

Ac de isto sacer ille tocoglyphos ac Syrophoenix

Quid facere est solitus?

 

Praeter quam in pretio: primus semisse, secundus

500

Nummo, tertius iam pluris quam totus medimnus.

 

Quae gallam bibere ac rugas conducere uentris

Farre aceroso, oleis, decumano pane coegit.

 

 non ergastilus unus

 

Cum tecum est, quiduis satis est: uisuri alieni

505

Sint homines, spiram pallas redimicula promit.

 

Hunc milli passum qui uicerit atque duobus

Campanus sonipes succussor, nullus sequetur

Maiore in spatio ac diuersus uidebitur ire.

 

Subicit huic humilem et suffert citus posteriorem

 

510

Tintinnabulum abest hinc surpiculique holerorum.

 

Trulleus pro stomide huic ingens de naribus pendet.

 

Vilicum Aristocraten, mediastrinum, atque bubulcum

Conmanducatus conrupit, ad incita adegit.

 

Te primum cum istis insanum hominem et cerebrosum

 

515

Paenula, si quaeris, cantherius seruus segestre

Vtilior mihi quam sapiens.

 

<>

<>

 

Legauit quidam uxori mundum omne penumque.

520

Quid "mundum" <atque "penus"?> quid non? quis diuidet istuc?

 

 media est pistrina

 

 et

Hi quos diuitiae producunt et caput ungunt

Horridulum

 

525

 Lysippi Iuppiter ista

Transibit quadraginta cubita altus Tarento.

 

Rex Cotus ille duo hos uentos, austrum atque aquilonem

Nouisse aiebat solos, <sed> demagis istos

Ex nimbo austellos nec nosse nec esse putare.

 

530

Publicitus uendis tamen atque extrema ligurris.

 

"Hoc aliud longe est", inquit, qui cepe serebat.

 

"Fundi delectat uirtus te, uilicus paulo

Strenuior si euaserit."

 

"Ibat forte aries, inquit, iam quod genus! quantis

535

Testibus! uix uno filo hosce haerere putares,

Pellicula extrema exaptum pendere onus ingens"

 

"Cur tam ignauiter hoc praesertim tempore quaeris?"

 

Nupturum te nupta negas, quod uiuere Vlixen

Speras.

 

540

Num censes calliplocamon callisphyron ullam

Non licitum esse uterum atque etiam inguina tangere mammis,

Conpernem aut uaram fuisse Amphitryonis acoetin

Alcmenam, atque alias, <He>lenam ipsam denique - nolo

Dicere: tute uide atque disyllabon elige quoduis -

545

 <κού>ρην eupatereiam aliquam rem insignem habuisse,

Verrucam, naeuum, punctum, dentem eminulum unum?

 magna ossa lacertique

Adparent homini.

 

Si messes facis, <et> Musas si uendis Lauernae.

 

550

Cetera contemnit et in usura omnia ponit

Non magna: proprium uero nil neminem habere.

 

"Si non it, capito" inquit "eum, et si caluiter". "ergo

Fur dominum?"

 

 aeque fruniscor ego ac tu.

 

555

Milia ducentum frumenti tollis medimnum,

Vini mille cadum,

 

Rugosi passique senes eadem omnia quaerunt

 

Denique uti stulto nil sit satis, omnia cum sint.

 

"Aurum uis hominem<ne> habeas". "hominem? quid ad aurum?"

560

Quare, ut dicimus, non uideo hic quid magno opere optem.

 

Sic tu illos fructus quaeras, aduersa hieme olim

Quis uti possis ac delectare domi te.

 

Sic singillatim nostrum unus quisque mouetur.

 

Sume diem, qui est uisus tibi pulcherrimus unus.

 

565

Peniculamento uero reprehendere noli,

 

Vt pueri infantes faciunt, mulierculam honestam.

 

Rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste.

 

Purpureo tersit tunc latas gausape mensas.

 

Illi praeciso atque epulis capiuntur opimis.

 

570

Tempestate sua atque eodem uno tempore et horae

Dimidio et tribus confectis dumtaxat - eandem

Ad quartam.

 

Calpurni saeua lege in Pisonis reprendi,

Eduxique animam in primori<s fauc>ibus naris.

 

575

Iam disrumpetur, medius iam, ut Marsus colubras

Disrumpit cantu, uenas cum extenderit omnis.

 

Nugator, cui dem, ac nebulo sit maximus multo.

 

Proras despoliate et detundete guberna.

 

Seruus neque infidus domino neque inutili quanquam

580

      Lucili columella hic situs Metrophanes

Primum Pacilius tesorophylax pater abzet

Nasum rectius nunc homini est suraene pedesne?

Insignis uaris cruribus et petilis.

Zopyrion labeas caedit utrimque secus.

585

Iucundasque puer qui lamberat ore placentas

 

<>

 

Nisi portenta anguisque uolucris ac pinnatos scribitis.

 

Nunc itidem populo <placere nolo> his cum scriptoribus:

Voluimus capere animum illorum

 

590

 ego ubi quem ex praecordiis

Ecfero uersum,

 

<>

 

Persium non curo legere, Laelium Decumum uolo.

 

<>

 

595

Nec doctissimis <nec scribo indoctis nimis>. Man<il>ium

Persium<ue> haec legere nolo, Iunium Congum uolo.

 

Squalitate summa ac scabie, summa in aerumna, obrutam

Neque inimicis inuidiosam, neque amico exoptabilem.

 

 hic cruciatur fame,

600

Frigore, inluuie, inbalnitie, inperfundi<ti>e, incuria.

 

Suspendatne se an in gladium incumbat, ne caelum bibat.

 

Quam fastidiosum ac uescum uiuere

 

Si miserantur se ipsi, uide ne illorum causa superior

†e loco conlocauit

 

605

Rauco contionem sonitu et curuis cogant cornibus.

 

Solus etiam uim de classe prohibuit Vulcaniam.

 

Domum itionis cupidi imperium regis paene inminuimus.

 

 nunc ignobilitas his mirum ac monstrificabile.

 

Quid cauendum tibi censerem, quid uitandum maxume.

 

610

Haec tu si uoles per auris pectus inrigarier,

 

Porro "amici est bene praecipere, bene tueri" praedicant

 

Veterem historiam inductus studio scribis ad amores tuos

 

Vt Romanus populus uictus ui et superatus proeliis

Saepe est multis, bello uero numquam, in quo sunt omnia.

 

615

Contra flagitium nescire, bello uinci a barbaro

Viriato, Annibale

 

Tuam probatam mi et spectatam maxume adulescentiam

 

Curet aegrotum, sumtum homini praebeat, genium suum

Defrudet, <det> alii, parcat

 

620

Hunc laborem sumas, laudem qui tibi ac fructum ferat:

 

Percrepa pugnam Popili, facta Corneli cane.

 

Ego si, qui sum et quo folliculo nunc sum indutus, non queo,

 

Ita uti quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus

 

Sin autem hoc uident, bona semper petere sapientem, et putant

 

625

[Si] tibi porro istaec res idcirco est cordi, quod rere utilem.

 

Quodque te in tranquillum ex saeuis transfert tempestatibus.

 

Quare hoc colere est satius quam illa, studium omne hic consumere.

 

Vt ego effugiam, quod te in primis cupere apisci intellego,

 

Et quod tibi magno opere cordi est, mihi uementer displicet.

 

630

Summis nitere opibus, at ego contra ut dissimilis siem.

 

Non idcirco extollitur nec uitae uegrandi datur.

 

 euadat saltem aliquid aliqua, quod conatus sum

 

Aggere in iaciendo, si quost uineis actis opus,

Primum id dant operam ut quam primum appellant

 

635

Principio physici omnes constare hominem ex anima et corpore

Dicunt.

 

Paucorum, atque hoc pacto si nil gustat internundino,

 

Animo qui aegrotat, uidemus corpore hunc signum dare,

 

Tum doloribus confectum corpus animo obsistere.

 

640

Idcirco omnes euasuros censent aegritudinem,

 

Cum <in> stadio, in gymnasio, in duplici corpus siccassem pila,

 

Neque prius quam uenas hominis tetigit ac praecordia,

 

Vestimentis frigus atque horrorem exacturum putet

 

Lucorum exauctorem Albanum et fulguritarum arborum.

 

645

 ut, si eluuiem facere per uentrem uelis,

Cura, ne omnibus distento corpore expiret uiis

 

 si hic uestimenta ...... eleuit luto,

Ab eo risum magnum inprudens ac cachinnum subicit

 

Quid ni et tu idem inlitteratum me atque idiotam diceres

 

650

Siquod uerbum inusitatum aut zetematium offenderam

 

At enim dicis: "clandestino tibi quod conmissum foret,

Neu muttires quicquam, neu mysteria ecferres foras".

 

Di monerint meliora, amentiam auerruncassint tuam.

 

Ego enim contemnificus fieri et fastidire Agamemnonis

 

655

Depugnabunt pro te ipsi et morientur ac se ultro efferent.

 

Nec minimo est <nec> prosperatur pax quod Cassandram <Locrus>

Signo deripuit

 

Facile deridemur. scimus capital esse irascier

 

Mordicus petere aurum e flamma expediat, e caeno cibum.

660

 † non te multitudinem

Tuorum, quam in album indidit a dextera, conficis ibi?

 

Malis, nec esse lautum e mensa pure capturus cibum?

 

Qui sex menses uitam ducunt, Orco spondent septimum.

 

Munifici comesque amicis nostris uideamur uiri.

 

665

Quandoquidem repperii magnis conbibonum ex copiis

 

Pars difflatur uento, pars autem obrigescit frigore.

 

Denique adeo male me accipiunt decimae et proueniunt male,

 

Trado ergo alias nummo porro, quod mihi constat carius.

 

At libertinus, tricorius, Syrus ipse, at mastigias,

670

Quicum uersipellis fio et quicum conmuto omnia.

 

Publicanus uero ut Asiae fiam, ut scripturarius,

Pro Lucilio, id ego nolo, et uno hoc non muto omnia.

 

 doctior quam ceteri

Sis, ab amicis mutes aliquo te, cum satias facta sit

 

675

Mihi quidem non persuadetur, publicis mutem meos.

 

Sanctum ego a Metello Roma <rem> repedabam munere

 

Rediisse ac repedasse, ut Romam uitet, gladiatoribus.

 

Homines ipsi hanc sibi molestiam ultro atque aerumnam offerunt,

Ducunt uxores, producunt, quibus haec faciant, liberos.

 

680

Coniugem, infidamque placitam familiam, inpuram domum?

 

Cribrum, incerniculum, lucernam, in laterem, in telam licium.

 

Depoclassere aliqua sperans me ac deargentassere,

Decalauticare, eburno speculo despeculassere,

 

Ferri tantum, si roget me, non dem, quantum auri petit.

685

Si secubitet, sic quoque a me, quae roget, non impetret.

 

Qua propter deliro et cupidi officium fungor liberum.

 

Quod is intellegebar posse, ...... ad paucos rettuli.

 

Te, Popli, salute et fictis uersibus Lucilius,

Quibus potest, inpertit, totumque hoc studiose et sedulo.

 

690

Proferam ego iam, uester ordo scelera quae in se admiserit.

 

Nullo honore, <lu>dis, fletu <nullo>, nullo funere,

 

Et si, maxime quod spero, mutuum hoc mecum facis

 

Rem cognoscas simul, et dictis animum adtendas postulo.

 

Quod si obseruas hominem, quid pro commodo et regno audeat

 

695

Aut quod animum induxit semel et utile omnino putat,

 

Quod si paulisper captare atque obseruare haec uolueris,

 

Si non tamen ad te hoc redibit, tu hoc carebis commodo.

 

Metuo ut fieri possit: ergo <anti>quo ab Arciloco excido.

 

Re in secunda tollere animos, in mala demittere.

 

700

Ceterum, quid sit, quid non sit, ferre aequo animo ac fortiter

 

Cum sciam nihil esse in uita proprium mortali datum,

Paulo hoc melius quam mediocre, hoc minus malum quam ut pessumum

 

Modo sursum, modo deorsum, tamquam collus cernui.

 

Nulli me inuidere, non strabonem fieri saepius

705

Deliciis me istorum,

 

Illo oculi deducunt ipsi atque animum spes illuc rapit.

 

Potius, quam non magno messe, non proba uindemia

 

Nec, si paulo minus usurast magna adiutatus diu,

 

†nec sic ubi Graeci? ubi nunc Socratici carti? quidquid quaeritis,

710

Periimus."

 

Quanti uellet, quam canicas ac pultem e Magonis manu

 

 tu Lucilium

Credis contenturum, cum me ruperint, summa omnia

Fecerim?

 

715

Primum qua uirtute <sese> seruitute excluserit

 

Cocus non curat caudam insignem esse illam, dum pinguis siet.

Sic amici quaerunt animum, rem parasiti ac ditias.

 

Viginti domi an triginta an centum cibicidas alas.

 

Parcat illi magis qui possit, cui fidem esse existimet

 

720

Ille contra omnia inter plures sensim et pedetemtim foris,

Nequem laedat

 

Facit idem quod illi qui inscriptum e portu exportant clanculum,

Ne pertorium dent.

 

Id concedere unum atque in eo dare, quo superatur, manus.

 

725

Quae pietas? monogrammi quinque adducti: pietatem uocant.

 

 nam hi quidem reditum <tibi>

Talem portendebant, neque alia in mare ulla offendere

 

Rerum exploratorem mittam, miserum mendicum petam.

 

Cum pacem peto, cum placo, cum adeo et cum appello "meam",

 

730

Cum mei me adeunt seruuli, non "dominam" ego appellem meam.

 

Iam, qua tempestate uiuo, certe sine: ad me recipio.

 

Insanum uocat, quem maltam ac feminam dici uidet

 

"Ardum, miserrimum atque infelix lignum" sabucum uocat.

 

Ego enim an perficiam ut me amare expediat?

 

735

At metuis porro ne aspectu et forma capiare altera.

 

Lignum caedat, pensum faciat, aedis uerrat, uapulet.

 

Quam non solum deuorare se omnia ac deuerrere

 

Certa sunt, sine detrimento quae inter sese commodent.

 

Sospitat, salute inpertit plurima et plenissima

 

740

Fuimus pernices, aeternum id uobis sperantes fore

 

Tamen aut uerruca aut cicatrix melius: papulae differunt.

 

Socraticum quidam tyranno misse Aristippum autumant

 

Prospiciendum ergo in senectam nunc <ab> adulescentia est.

 

Commouet se nusquam neque committet, ut pereat sibi

 

745

 anno uertenti dies

Tetri, miseri ac religiosi

 

Sarcinatorem esse summum, suere centonem optume.

 

In re agenda, ipsa ridicula iactat se de re t...

 

"Quid me fiet?"- "si quidem non uis te inprobis committere

 

750

Nec paruo Catullo pretio

 

Chremes in medium, in summum ierat Demaenetus.

 

Ephebum quendam quem pareutacton uocant

 

Eidola atque atomus uincere Epicuri uolam

 

Adde eodem, tristis ac seuerus philosophus

 

755

Polemon et amauit, morte huic transmisit suam

Scolen quam dicunt.

 

Verum tu quid agis? interpella me, ut sciam.

 

Persuade et transi, sed da quam ob rem transeas

 

Vel si alio opus sit, fore, si hinc aliquo cesseris.

 

760

 si argenti indiges

 

Primo redundant, aurum ac tensauri patent

 

Praeterea haec subsiciua si quando uoles

Opera

 

 aquam te in animo habere intercutem.

 

765

Nil parui ac pensi, uti litteras doceas lutum.

 

 "hinc ad me, hinc, licet".

Anus russum ad armillum.

 

Cui saepe mille inposui plagarum in diem.

 

 "piscium

770

Magnam atque altilium uim interfecisti". - "at nego".

 

Orationem facere conpendi potes:

Salue, dum saluo tergo et tergino licet.

 

Malo hercle uestro, confectores cardinum.

 

Lucili, si in amore inritarit suo.

 

775

Agite agite, fures, mendaci argutamini

 

Quid fit? ballistas iactas centenarias?

 

†fulmentas aeneis atque aeneis subducere

 

Submittas alios, si quos possis, censeas.

 

Pueri praeterea nostris qui subeant iubet

 

780

Vitam ac fortunas cui concrediderim meas

 

Vtrum anno an horno te<cum> abstuleris a uiro.

 

 coice te intro, ac bono animo es

 

Minitari aperte, capitis dicturum diem.

 

 hoc cum feceris,

785

Cum ceteris reus una tradetur Lupo.

Non aderit: ἀρξαῖς hominem et stoechiis simul

Priuabit, igni cum et aqua interdixerit.

Duo habet stoechia, adfuerit anima et corpore

(Γῆ corpus, anima est πνεῦμα): posterioribus

790

Stoechiis, si id maluerit, priuabit tamen.

 

Ne hoc faciat atque ex hac aerumna is exeat.

 

Habes omnem rem. timeo ne accuser.

Praeterito tepido glutinator glutino.

 

Quare pro facie, pro statura Accius.

 

795

Sed fuga fingitur: <ut> timido pede percitus uadit.

 

Omnia uiscatis manibus leget, <omnia sumet,>

Omnia, crede mihi: prae se <res> auferet omnis.

 

 quaeque aspectu sunt spurca et odore

 

Tanti se nemoris montes ad sidera tollent.

 

800

Vt si progeniem antiquam, qua est Maximus Quintus,

Qua uaricosus uatax

 

Tironeo et <hoc> non mortifero adfectus uomicae uulnere.

 

Hoc inuenisse unum ad morbum illum, homini uel bellissimum.

 

In gymnasio ut scema antiquo spectatores retineas,

 

805

Aetatem istuc tibi laturam et bellum, si hoc bellum putas.

 

Cupiditas ex homine

 cupido ex stulto numquam tollitur.

 

 non tollas prius

Quam sustuleris animum ex homine atque hominem ipsum interfeceris.

 

810

Quid mihi proderit quam satias iam omnium rerum tenet?

 

 cum cognoris, uitam sine cura exigas.

 

Omnia alia, in quibus ecferimur rebus, ne ego multis loquar,

 

 uentrem alienum, maestum fouere, ex molito hordeo

Vti cataplasma,

 

815

Vnde domum uix redeat uixque hoc exuat se

 

Surge, mulier, ducite ............ filum non malum,

 

Vos interea lumen auferte atque aulaea obducite.

 

Deierat enim <se> scribsisse, et post non scribturum. redi

In consortionem:

 

820

Vrget grauedo saepius culpa tua.

 

Amicos hodie cum inprobo illo audiuimus

Lucilio aduocasse.

 

Deletionem nostri ad unum exercitus

 

Hoc tum ille habebat et fere omnem Apuliam.

 

825

Detrussus tota ui deiectusque Italia

 

Sic, inquam, ueteratorem illum, uetulum lupum

Annibalem acceptum

 

<Praeclarum> cuium uiderim in uita mea

Epiteugma belli longe opera ante alia omnia

 

830

Et amabat omnes. nam ut discrimen non facit

Neque signat linea alba

 

Sic Socrates in amore et in adulescentulis

Meliore paulo facie: signat nil quem amet.

 

Quid? †quas partiret ipse pro doctrina boni,

 

835

Quod te intro misi, gratiam referat mihi.

 

 quis tu homo es? nemo sum homo.

 

Pluteos ex scutis tectaque et testudines

Reddet,

 

Vecte atque ancipiti ferro effringam cardines.

 

840

Nemo hos ancipites ferro effringat cardines.

 

 has e fenestris in caput

Deiciunt, qui prope ad ostium aspirauerint.

 

Caede ostium, Gnato, urgue. "restant. periimus."

 

"‘Crus lapide’ nihil est, credam, si te offenderit".

 

845

Gnato, quid actum est? "depilati omnes sumus".

 

Primum exaduorso siquod est cenaculum,

Quo recipiat te

 

 cohibet domi

Maestus se Albinus, repudium quod filiae

850

Remisit

Praeterea ut nostris animos adtendere dictis

Atque adhibere uelis,

 

Consilium patriae legumque oriundus rogator

 

Cum manicis catulo collarique ut fugitiuum

855

Deportem

 

Haec tum conuentus tela insidiasque locaui.

 

 ubi erat †scopios

Eicere istum abs te quam primum et perdere amorem

 

Hic corpus solidum inuenies, hic stare papillas

860

Pectore marmoreo.

 

 cui

Paulisper me dem, iam edet haec se, ut polypus, ipsa

 

 nunc tu

Contra uenis, uel qui in nuptis † uel sese neges te

865

Nec sine permitie

 

Qui et poscent minus et praeb<eb>unt rectius multo

Et sine flagitio.

 

At non sunt similes neque dant. quid, si dare uellent?

Acciperesne? doce.

 

870

 nec uentorum flamina

Flando suda <iter> secundent

 

Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine

Atro

 

 dissociataque omnia ac nefantia

 

875

Verum tristis contorto aliquo ex Pacuuiano exordio

 

Primum Crysi cum negat signatam <natam> reddere

 

Ni rediret ad se atque illam exterminare † miseram

 

Magno, non magna mercede, magno quod conduxeris.

 

 certum scio

880

Esse ita ut dicis: nam mihi erant de illo explorata omnia.

 

In me illis spem esse omnem, quouis posse me emungi bolo

 

 hic me ubi uidet,

Subblanditur <fur>, palpatur, caput scabit, pedes legit

 

Age nunc summam sumtus duc atque aeris alieni simul

885

Adde

 

Hoc est ratio? peruersa aera, summa est subducta inprobe.

 

Eodem uno hic modo rationes <omnes> subducet suas.

 

 Hymnis, uelim

Te id quod uerum est credere

 

890

Perge amabo, ac, si pote, face dignam me ut uobis putem.

 

 facio ilico

Ad lenonem uenio, tribus in libertatem milibus

Destino.

 

Hymnis, ego animum si induco, quod tu ab insano auferas,

 

895

Apollost numen, qui te antiquis non sinet

Deliciis maculam atque ignominiam inponere.

 

Cum ipsi in lutum descendant, cum alios detrahant

 

Huc, alio cum iter haberet, praeteriens uenit.

 

Deum rex auertat uerba obscena

 

900

 tu, qui iram indulges nimis,

Manus a muliere abstinere melius est.

 

Fauitorem tibi me, amicum, amatorem putes,

 

Habeasque <in> animo, mi admodum causam grauem

Fore, quae me ab ullo commodo abducat tuo.

 

905

Cuius si in periclo feceris periculum,

 

 et, si retinere hunc uoles,

Si longius te producturum et diutius

 

Tum illud epiphoni, quod etiamnunc nobile est,

 

Cum amicis, quantum est inter humanum genus

910

Rerum, quae inter se coniungant, communicat.

 

Vt, si id, quod concupisset, non aptus <foret>,

 

Vt nunc <in> hac re mihi opem atque auxilium offeras.

 

Adde alios omnes meo periclo ex ordine

 

Insulta miserum tu quoque in me

 

915

Subplantare aiunt Graeci

 

Colligere, auxilium, tam etsi est indigna, ut feram.

 

Hieme unam quamque carpam

 

Concedat homini id quod uelit, deleniat,

Corrumpat prorsus ac neruos omnis eligat.

 

920

Quapropter certum est facere contra, ac persequi

Et nomen deferre hominis

 

<>

 

At cui? quem febris una atque una ἀπεψία,

Vini, inquam, cyathus unus potuit tollere.

 

925

<>

<>

<>

 

 in bonis porro est uiris,

Si irati seu cui propitii sunt, ut diu[tius]

930

Eadem <de eodem> una maneant in sententia.

Nam cum benignitate sollicito

Propositos

 

 mihi commodum

Est aut dare uestimentorum posueram

 

935

Nasum hoc corpusque scutum

 

 quin amplexetur qui uelit:

Ego non sinam ............. me amplectier

 

Quod thynno capto cobium excludunt foras.

 

Serena caeli numine et salsi fretus

 

940

 sine podice Hymnis, <si> sine eugio,

Ac destinas

 

 nasum deductius

Quam pandius si paulo uellem

 

 a me auxiliatus sies[t]

 

945

Asparagi molles et uirde cyma

 

 atque omnes mandonum gulae

 

Austerissimarum herbarum sucos † exprimebat

 

 collo caput

Sustentatur, truncus sustinetur coxendicibus.

 

950

 ecquem Pamphilum

Quaeris?

 

<>

 

Homini amico et familiari non est mentiri meum.

 

 mercede quae conductae flent alieno in funere

955

Praeficae, multo et capillos scindunt et clamant magis

 

<Me>tuam ut memoriam retineas

 mihi necesse est eloqui:

Nam scio Amyclas tacendo periisse

 

Muttonium

 

960

Neque prodire in altum, proeliari sub uitem procul

 

 ὡμοτριβὲς oleum Casinas

 

 puer hic e re nata sic eius dedit haud malus [est]

 

Quo facetior uideare et scire plus quam ceteri,

Pertisum hominum, non pertaesum, dicere humanum genus

 

965

Quoia nam uox ex te resonans meo gradu remoram facit?

 

Scinde calam, ut caleas

 

Subpilo, pullo, premo[r]

 

 cordipugis uersibus

 

Solus uero soli quid re et quaestu conducat suo

 

970

Multis indu locis sermonibus concelebrarunt.

 

Quae quondam populi risu res pectora rumpit.

 

Caluus Palantino quidam uir non bonus bello,

 

Et saeuo ac duro in bello multo optimus hostis

 

uti pecudem te, asinumque ut denique nasci

975

Praestiterit

 

Quae non spectandi studio, sed numinis taetri

Inpulsu ingressus,

 

 et circum uolitant ficedula, turdi

Curati os cocti

980

 leonem

Aegrotum ac lassum

 

Tristem, et corruptum scabie, et porriginis plenum

 

Inluuies scabies oculos huic deque petigo

Conscendere.

 

985

Deducta tunc uoce leo: "cur tu ipsa uenire

Non uis huc?

 

Sed tamen hoc dicas quid sit, si noenu molestum est.

 

"Quid sibi uult, quare fit ut intro uorsus et ad te

Spectent atque ferant uestigia se omnia prorsus?

 

990

Sic laqueis, manicis pedicis, mens inretita est.

 

Euplocamo digitis, discerniculumque capillo

 

Aut operatum aliquo in celebri cum aequalibus fano,

 

Aut cum iter est aliquo et causam conmenta uiai,

Aut apud aurificem, ad matrem, cognatam, ad amicam,

 

995

Lana, opus omne perit: pallor, tiniae omnia caedunt.

 

Vir mare metitur magnum et se fluctibus tradit.

 

Iuratam se uni, cui sit data deque dicata,

 

Continuo, simul ac paulo uehementius aura

Inflarit, fluctus erexerit extuleritque,

 

1000

Sed quid ego haec animo trepidanti dicta profundo?

 

 "ruis hoc, et colligis omnia furtim."

 

"Quom me hoc tempore, nugator, cognoscere non uis,

 

Non datur. admittit nemo, nec uiuere ducunt.

 

Praeseruit, labra delingit, delenit amore.

 

1005

 quid quaerimus? acri

Inductum cantu, custoditum

 

 neque barbam inmiseris istam

 

Quantum haurire animus Musarum e fontibus gestit.

 

Producunt me ad te, tibi me haec ostendere cogunt.

 

1010

Neminis ingenio tantum confidere oportet

 

Gratia habetur utrisque, illisque tibique simitu.

 

Et sua perciperet retro rellicta iacere,

 

Et sola ex multis nunc nostra poemata ferri

 

Idque tuis factis saeuis et tristibus dictis

 

1015

Gaudes, cum de me ista foris sermonibus differs.

 

Et male dicendo in multis sermonibus differs.

 

Haec tu me insimulas? nonne ante in corde uolutas

 

Hic in stercore humi fabulisque, fimo atque sucerdis

 

Quid tu istuc curas, ubi ego oblinar atque uoluter?

 

1020

Quid seruas quo eam, quid agam? quid id attinet ad te?

 

Quod tu <nunc> laudes culpes, non proficis hilum.

 

Hic ut muscipulae tentae atque ut scorpios cauda

Sublata

 

Inprobior multo quam de quo diximus ante:

1025

Quanto blandior haec, tanto uehementius mordet.

 

Omnes formonsi, fortes tibi, ego inprobus. esto.

 

Summatim tamen experiar rescribere paucis

 

Cui sua conmittunt mortali claustra Camenae

 

Sicuti te, qui ea quae speciem uitae esse putamus

 

1030

Nolito tibi me male dicere posse putare.

 

Et Musconis manum perscribere posse tagacem

 

Hoc etiam accipe quod dico: nam pertinet ad rem.

 

Quem scis scire tuas omnes maculasque notasque.

 

Quem sumptum facis in lustris, circum, oppida lustrans.

 

1035

Nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis, uicissim

 

Si liceat facere et iam hoc uersibus reddere quod do

 

Quin totum purges, deuellas me atque deuras,

Exultes <et> sollicites.

 

Cuius uultu ac facie, ludo ac sermonibus nostris

1040

Virginis hoc pretium atque hunc reddebamus honorem.

 

 an<ne> ego te uacuam atque animosam,

Tessalam ut indomitam, frenis subigamque domemque?

 

"Tune iugo iungas me? anne et succedere aratro

Inuitum et glebas subigas proscindere ferro?

 

1045

 sperans aetatem <item> eandem

Hanc proferre potesse et mansum ex ore daturum

 

Haec uestimentis maculosis: tum aspice sis te

 

Sublatus pudor omnis, licentia fenus refertur.

 

 quandoque pudor ex pectore cessit

 

1050

Quid dare, quid sumti facere ac praebere potisset.

 

Quid uero est, centum ac ducentum possideas si

Milia

 

Maximus si argenti sescentum ac mille reliquit,

 

Non numquam dabit ipsa aetas, quod possit, habendo.

 

1055

Neu qui te ignaro famuli subducere

 

 curare domi sint

Gerdius, ancillae, pueri, zonarius, textor.

 

Inberbi androgyni, barbati moechocinaedi,

 

Hoc missum facies, illo me utere libente.

 

1060

Vnus consterni nobis, uetus, restibus aptus.

 

Culcitulae accedunt priuae centonibus binis.

 

Clauda una est pedibus cariosis mensula nobis

 

Deblaterant, plennus bonus rusticus concinit una.

 

Ipso cum domino calce omnis excutiamus.

 

1065

Illo quid fiat, Lamia et Bitto oxyodontes

Quod ueniunt, illae gumiae uetulae inprobae ineptae?

 

Quis totum scis corpus iam perolesse bisulcis

 

Contra haec inuitasse aut instigasse uidentur.

 

Cuia opera Troginus "calix" per castra cluebat.

 

1070

Serus cum eo medio a ludo bene potus recessit

 

"Nemo istum uentrem pertundet". "delica". aitque:

"Vti <perge> uia atque uidebis".

 

"Scibo <ego> enim bene longincum mortalibus morbum

In uino esse, ubi qui inuitauit dapsilius se".

1075

Omnia tum endo muco uideas feruente micare

 

Pulmentaria, ut intubus aut aliquae id genus herba,

Et ius maenarum. bene habet se, mictyris haec est.

 

Publicu lege <bene> ut mereas, praesto est tibi quaestor.

 

Vt semel in pugnas, Caeli, te inuadere uidi

 

1080

 sicubi ad auris

Fama tuam pugnam <prae>claram adlata dicasset,

 

Quantas quoque modo aerumnas quantosque labores

Exanclaris

 

Haec uirtutis tuae <c>artis monumenta locantur.

 

1085

Et uirtute tua et claris conducere cartis

 

 et

His te uersibus interea contentus teneto.

 

Accipiunt leges, populus quibus legibus exlex

 

Quanti uos faciant, socii, quom parcere possint.

 

1090

† sensu nutricatum † sane caput opprimit ipse

 

 conficit ipse comestque.

 

[Quod] nos esse arquatos: surgamus, eamus, agamus.

 

Insperato abiit, quem una angina sustulit hora.

 

Praestringat oculorum aciem splendore micanti

 

1095

 inde canino ritu oculisque

Inuolem

 

Est illud quoque mite malum blandum atque dolosum.

 

Quodque adeo fuerint qui temnere ....... superbum

 

† acactum

 

1100

Adde soloecismon genera atque uocabula centum

 

Adsiduas ficos

 

 agi pes, uocem mittere coepit.

 

 agrarius mergus

 

Andronius Flacci teget utria

 

1105

 animo ac uirtutibus

 

 anseris herbilis uirus

 

Ante fores autem et triclini limina quidam

Perditus Tiresia tussi grandaeuus gemebat.

 

Apulidae pe<dibus stlembi>

 

1110

Aquilum

 

 archaeotera ...... unde haec sunt omnia nata

 

Arcusque

 

Armamenta tamen, malum, uola, omnia seruo:

Funis enim praecisus cito atque anquina soluta.

 

1115

 at Hymnidis acri

Ex facie florem delegeris:

 

 es, ait quidam, senium atque, insulse, sophista.

 

Atque aliquos ibi <si> abreptos clepsere foro qui

 

Aurum atque ambitio specimen uirtutis utrique est:

1120

Tantum habeas, tantum ipse sies tantique habearis.

 

Baronum ac rupicum squarrosa, incondita rostra

 

 bene cocto et

Condito, sermone bono, et, si quaeris, libenter.

 

 Bruttace bilingui

 

1125

Campana Capua

 

 camphippi, elephantocamellos

 

 canalicula

 

 carcer, eris uix carcere dignus.

 

Carissam

 

1130

 Cecilius pretor ne rusticus fiat.

 

 χῖός τε δυνάστης

 

<>

<>

 

Coelius, conlusor Galloni, scurra, trigonum

1135

Cum ludet, solus ***

Ludet et eludet

 

Conque tubernalem

 

 Cornelius Publius noster

Scipiadas dicto tempus quae intorquet in ipsum

1140

Oti et deliciis, luci effictae atque cinaedo, et

Sectatori adeo ipse suo, quo rectius dicas.

Ibat forte domum. sequimur multi atque frequentes.

 

Corolla

 

<>

 

1145

Cretatumque bouem duc ad Capitolia magna

 

 uinum crucium

 

Cui, si coniuret, populus uix totus satis sit.

 

 cum illi fora † irant

 

<>

 

1150

 decumana Albesia scuta

 

 decumanis fluctibus

 

 decusis,

Siue decusibus est.

 

Defusum e pleno chrysizon .......... uinum

1155

Cui nil, dum fit, uas et sacculus abstulit

 

 disertim

 

Durum molle uoras, fragmenta interficis panis.

 

Echinus

 

† chinnabam infectas

 

1160

Ergo praetorum est ante et praeire.

 

Et pedibus laeua Sicyonia demit honesta.

 

 et suffocare lacuna

Conatur

 

Et uelli mappas

 

1165

Et uelut in fabrica feruens cum marculus ferrum

<Tinnitu> multo, cum magnis ictibus tundit

 

 et uentrem et gutturem eundem

 

<>

<>

 

1170

 exta acceptoris et unguis

 

Facti subpudet ut di...

 Fanni centussis misellus

 

 fici comeduntur et uuae.

 

Fingere praeterea, adferri quod quisque uolebat.

1175

Illum sumina ducebant atque altilium lanx,

Hunc pontes Tiberinus duo inter captus catillo.

 

<>

<>

 

 gibbere magno

 

1180

<>

 

 Granius autem

Non contemnere se et reges odisse superbos.

 

 gustaui crustula solus.

 

 gutulliocae

 

1185

Haec odiosa mihi uitiligo est. "num dolet?" inquit.

 

Haec inbubinat, at contra te inbulbitat <ille>.

 

Haerebat mucro gladium<que> in pectore totum.

 

Hic sunt herbae * quas seuit Iuppiter ipse

 

<>

 

1190

<"Sparsis hastis longis campus" et> horret et alget

 

Hunc catapiratem puer eodem deferat unctum,

Plumbi pauxillum rodus linique mataxam.

 

Hymnis, cantando quae me adseruisse ait ad se

 

 iactans me ut febris querquera ...r

 

1195

Inguen ne existat, papulae, tama, ne boa noxit,

 

Inpermixtum limporem

 

Intereunt, labuntur, eunt rursum omnia uorsum.

 

Lactentes ficos

 

 lecti omnes. Atticon hoc est.

 

1200

Legem uitemus Licini

 

Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras

Et iecur addit

 

 [Maenius] columnam

Cum peteret

 

1205

Magna penus paruo spatio consumpta peribit.

 

 mantela merumque

 

Mantica cantheri costas grauitate premebat.

 

 mantisa obsonia uincit

 

<>

 

1210

 murexque marinus

 

 Myconi calua omnis iuuentus.

 

<>

 

 nam, in quibus mendae

Omnibus in rebus fiunt fierique potis sunt,

 

1215

Nam ueluti intro aliud longe esse atque intus uidemus,

Sic <item> "apud te" aliud longe est, neque idem ualet "ad te":

"Intro" nos uocat, at sese tenet "intus".

 

† nantam algu atque nigrore maius

 

 nemo hic uindicias neque sacra ueretur.

 

1220

Nequam aurum est, auris quoduis uehementius ambit.

 

Nequam et magnus homo, laniorum immanis canes ut.

 

 noctipugam medica

 

<>

 

Non tango, quod auarus homo est, quodque improbus, mitto.

 

1225

 nondum etiam <hic> haec omnia habebit,

Formonsus diues liber rex solus ut extet

 

Nunc ad te redeo, ut, quae res me impendet, agatur.

 

Nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto

Totus item pariterque die populusque patresque

1230

Iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,

Vni se atque eidem studio omnes dedere et arti,

Verba dare ut caute possint, pugnare dolose,

Blanditia certare, "bonum" simulare "uirum" se,

Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.

 

1235

 lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu qui sis!

In quo Laelius clamores, sophos ille, solebat

Edere, compellans gumias ex ordine nostros.

 

"O Publi, o gurges Galloni, es homo miser" inquit.

"Cenasti in uita numquam bene, cum omnia in ista

1240

Consumis squilla atque acupensere cum decimano.

 

 ore

Corupto

 ore salem expirauit amarum

 

 palmisque misellam depuuiit me.

 

1245

Pascali pecore ac montano, hirto atque soloce.

 

 pedetemptim hunc <fer>re salutem

 

Permixi lectum, inposui pede pellibus labes.

 

<"Quare me insidiis> petis pipas? da." "Libet", inquit.

 

1250

Pistricem ualidam, si nummi suppeditabunt,

Addas, empleuron, mamphulas quae sciat omnis.

 

Pistrices

 

Plure foras uendunt quod pro<inde> minore <erat> emptum.

 

<>

 

1255

Porro homines nequam, malus ut quartarius, cippos

Collegere omnes.

 primum facie quod honestae,

Tantis accedit

 

 prima Papiria Tusculidarum

 

1260

Priuerno Oufentina uenit fluuioque Oufente.

 

<>

<>

<>

 

 principio exitus dignus

1265

Exodiumque sequatur.

 

Pro obtuso ore pugil piscinensis reses

 

Podicis, Hortensi, est ad eam rem nata palaestra.

 

 prodes amicis

 pulchre inuitati acceptique benigne

 

1270

Purpureamque uuam facit albam pampinum habere

 

 Pyrgensia scorta

 

 quadrantis ratiti

 

 quamuis bonus ipse

Samnis, in ludo ac rudibus cuiuis satis asper

 

1275

 quantum hinnitum atque equitatum

 

Quem praeclarus helops, quem Aegypto sargus mouebit

 

Querquera consequitur * capitisque dolores

 

Qui campos collesque gradu perlabitur uno

 

Qui schedium fa...

 

1280

"Quid Decius? Nuculam an confixum uis facere?" inquit.

 

Quid tibi ego ambages † ambiu scribere coner?

 

Quidni et scruta quidem ut uendat scrutarius laudat,

Praefractam strigilim, soleam inprobus dimidiatam.

 

Quis hunc currere ecum nos atque equitare uidemus,

1285

His equitat curritque. oculis equitare uidemus:

Ergo oculis equitat.

 

Quod ............................. adeptus

 

Quod sumtum atque epulas uictu praeponis honesto.

 

...t raui

 

1290

 resultabant aedesque lacusque.

 

<Qua> Rhodus Carpathium in pelagus se inclinat apertum.

 

Rhondes Icadionque

 

Saxa et stridor ubi atque furentum sibilus, isti

 

 seruandi numeri et uersus faciendi,

1295

Nos Caeli Numeri numerum ut seruemus modumque

 

Si <facie> facies praestat, si corpore corpus

 

Si uero das quod rogat, et si suggeri suppus,

 

Sicuti mechanici cum alto exiluere peteuro,

 

<>

1300

<>

 

 stat sentibus fundus

 

<Suberiem> ... ti hibernacu...

 

Suda ............................. remillum

 

Sumere te atque amian

 

1305

Sustineas currum, ut bonus saepe agitator, equosque

 

 * tantus conduxerat omnia torpor

 

Tappulam rident legem † conter opimi

 

Terra abit in nimbos imbremque.

 

Tertius hic mali superat carchesia summa.

 

1310

† tierei leontado et et pumone ethermo pulas

Transennas

 

 Tubulus si Lucius umquam,

Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni filius,

 

Tum lateralis dolor, certissimus nuntius mortis,

 

1315

Tum spara, tum rumices portantur, tragula porro

 

 Valeri sententia dia

 

<>

 

Vasa quoque omnino redimit non sollo, dupundi.

 

 uelut olim

1320

Auceps ille facit clam, inprouiso insidiisque.

 

 uernam ac cercopithecon

 

<>

 

Vicimus, o socii, et magnam pugnauimus pugnam.

 

 uidimus <uinctum>

1325

<Thomice cann>abina

 

Virtus, Albine, est, pretium persoluere uerum

Quis in uersamur, quis uiuimus rebus, potesse,

Virtus est, homini scire id quod quaeque habeat res,

Virtus, scire, homini rectum, utile quid sit, honestum,

1330

Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum,

Virtus quaerendae finem re scire modumque,

Virtus diuitiis pretium persoluere posse,

Virtus id dare quod re ipsa debetur honori,

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

1335

Contra defensorem hominum morumque bonorum,

Hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum,

Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

 

<>

 

1340

Vis est uita, uides, uis nos facere omnia cogit.

 

 uiscus aprinum

 

Vno oculo, pedibusque duobus, dimidiatus

Vt porcus

 

1344 1345

Vt me scire uolo, dum mimi conscius, sum<mum>

Ne damnum faciam, scire hoc se nescit.

 

1345

Vt petimen naso aut lumbos ceruicibus tangat.

 

Vt praetoris cohors et Nostius dixit aruspex.

 

Vt ueles bonus, sub uitem qui subicit hastas

 

Vxori legata penus

 

 * cameraque camini[s]

 

1350

Ex tereti[bus]

 

 centenaria cena

 

1355

<>

<>

 

 super amphitapo bene molli

 

 feruentia rapa uorare

 

Hos uappones

 

1360

 hypereticosque celetes

 

 * iuuenale phaos

 

<>

 

Murmillonica scuta

 

Naterum

 

1365

<>

1365

<>

 

<Hoc> nutricula sicca uetusta infantibus monstrat

 

 panacean ubique salem

 

Panis pemma lucuns cibus, qui purissimus multo est

 

 * pergit capulare cadauer

 

1370

Ponuntur tenues porri

 

 * prymnesius palus

 

Quare da te homini: complectetur, mihi crede

 

 scultimidoni

 

<>

 

1375

 Sisyphus uersat

Saxum sudans nitendo neque proficit hilum

Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam

 

Vnde habeas quaerit nemo, sed oportet habere