Plautus Aulularia


Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.

Ego Lar sum familiaris ex hac familia

Vnde exeuntem me aspexistis. Hanc domum

Iam multos annos est quom possideo et colo

5

Patri auoque iam huiius qui nunc hic habet,

Sed mihi auos huiius opsecrans concredidit

Auri thensaurum clam omnis: in medio foco

Defodit, uenerans me ut id seruarem sibi.

Is quoniam moritur (ita auido ingenio fuit),

10

Numquam indicare id filio uoluit suo,

Inopemque optauit potius eum relinquere

Quam eum thensaurum commostraret filio;

Agri reliquit ei non magnum modum,

Quo cum labore magno et misere uiueret.

15

Vbi is obiit mortem qui mi id aurum credidit,

Coepi opseruare, ecqui maiorem filius

Mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.

Atque ille uero minus minusque impendio

Curare minuque me impertire honoribus.

20

Item a me contra factum est, nam item obiit diem.

Is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium

Pariter moratum ut pater auosque huiius fuit.

Huic filia una est. Ea mihi cottidie

Aut ture aut uino aut aliqui semper supplicat,

25

Dat mihi coronas. Eius honoris gratia

Feci thensaurum ut hic reperiret Euclio,

Quo illam facilius nuptum, si uellet, daret.

Nam compressit eam de summo adulescens loco.

Is scit adulescens quae sit quam compresserit,

30

Illa illum nescit, neque compressam autem pater.

Eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo

Sibi uxorem poscat. Id ea faciam gratia

Quo ille eam facilius ducat qui compresserat.

Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,

35

Is adulescentis illius est auonculus,

Qui illam stuprauit noctu, Cereris uigiliis.

Sed hic senex iam clamat intus ut solet.

Anum foras extrudit, ne sit conscia.

Credo aurum inspicere uolt, ne surruptum siet.

40

Exi, inquam, age exi: exeundum hercle tibi hinc est foras,

Circumspectatrix cum oculis emissiciis.

Nam qur me miseram uerberas? Vt misera sis

Atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.

Nam qua me nunc caussa extrusisti ex aedibus?

45

Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?

Illuc regredere ab ostio. Illuc sis uide,

Vt incedit. At scin quo modo tibi res se habet?

Si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,

Testudineum istum tibi ego grandibo gradum.

50

Vtinam me diui adaxint ad suspendium

Potius quidem quam hoc pacto apud te seruiam.

At ut scelesta sola secum murmurat!

Oculos hercle ego istos, inproba, ecfodiam tibi,

Ne me opseruare possis quid rerum geram.

55

Apscede etiam nunc - etiam nunc - etiam - ohe,

Istic astato. Si hercle tu ex istoc loco

Digitum transuorsum aut unguem latum excesseris

Aut si respexis, donicum ego te iussero,

Continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.

60

Scelestiorem me hac anu certo scio

Vidisse numquam, nimique ego hanc metuo male

Ne mi ex insidiis uerba inprudenti duit

Neu persentiscat aurum ubi est apsconditum,

Quae in occipitio quoque habet oculos pessuma.

65

Nunc ibo ut uisam, estne ita aurum ut condidi,

Quod me sollicitat plurumis miserum modis. -

Noenum mecastor quid ego ero dicam meo

Malae rei euenisse quamue insaniam

Queo comminisci; ita me miseram ad hunc modum

70

Deciens die uno saepe extrudit aedibus.

Nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:

Peruigilat noctes totas, tum autem interdius

Quasi claudus sutor domi sedet totos dies.

Neque iam quo pacto celem erilis filiae

75

Probrum, propinqua partitudo quoi appetit,

Queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,

Vt opinor, quam ex me ut unam faciam litteram

†longum, laqueo† collum quando opstrinxero.

Nunc defaecato demum animo egredior domo,

80

Postquam perspexi salua esse intus omnia.

Redi nunciam intro atque intus serua. Quippini?

Ego intus seruem? an ne quis aedis auferat?

Nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,

Ita inaniis sunt oppletae atque araneis.

85

Mirum quin tua me caussa faciat Iuppiter

Philippum regem aut Dareum, triuenefica.

Araneas mi ego illas seruari uolo.

Pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.

Abi intro, occlude ianuam. Iam ego hic ero.

90

Caue quemquam alienum in aedis intro miseris.

Quod quispiam ignem quaerat, exstingui uolo,

Ne caussae quid sit quod te quisquam quaeritet.

Nam si ignis uiuet, tu exstinguere extempulo.

Tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.

95

Cultrum, securim, pistillum, mortarium,

Quae utenda uasa semper uicini rogant,

Fures uenisse atque apstulisse dicito.

Profecto in aedis meas me apsente neminem

Volo intro mitti. Atque etiam hoc praedico tibi,

100

Si Bona Fortuna ueniat, ne intro miseris.

Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cauet,

Nam ad aedis nostras nusquam adiit quaquam prope.

Tace atque abi intro. Taceo atque abeo. -Occlude sis

Fores ambobus pessulis. Iam ego hic ero.

105

Discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi.

Nimis hercle inuitus abeo. Sed quid agam scio.

Nam noster nostrae qui est magister curiae

Diuidere argenti dixit nummos in uiros;

Id si relinquo ac non peto, omnes ilico

110

Me suspicentur, credo, habere aurum domi.

Nam ueri simile non est hominem pauperem

Pauxillum parui facere quin nummum petat.

Nam nunc quom celo sedulo omnis ne sciant,

Omnes uidentur scire et me benignius

115

Omnes salutant quam salutabant prius;

Adeunt, consistunt, copulantur dexteras,

Rogitant me ut ualeam, quid agam, quid rerum geram.

Nunc quo profectus sum ibo; postidea domum

Me rusum quantum potero tantum recipiam.

120

Velim te arbitrari med haec uerba, frater,

Meai fidei tuaique rei

Caussa facere, ut aequom est germanam sororem.

Quamquam hau falsa sum nos odiosas haberi;

Nam multum loquaces merito omnes habemur,

125

Nec mutam profecto repertam nullam esse

<Aut> hodie dicunt mulierem <aut> ullo in saeclo.

Verum hoc, frater, unum tamen cogitato,

Tibi proxumam me mihique esse item te;

Ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur

130

Et mihi te et tibi <me> consulere et monere;

Neque occultum id haberi neque per metum mussari

Quin participem pariter ego te et tu me facias.

Eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi,

Vt tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.

135

Da mi, optuma femina, manum.

Vbi ea est? quis ea est nam optuma?

Tu. Tune ais? Si negas, nego.

Decet tequidem uera proloqui;

Nam optuma nulla potest eligi:

140

Alia alia peior, frater, est. Idem ego arbitror,

Nec tibi aduorsari certum est de istac re<d> umquam, soror.

Da mihi

142a

Operam amabo. Tuast, utere atque

Impera, si quid uis.

Id quod in rem tuam optumum esse arbitror,

145

Ted id monitum aduento.

Soror, more tuo facis. Facta uolo.

Quid est id, soror? Quod tibi sempiternum

Salutare sit: liberis procreandis -

Ita di faxint - Volo te uxorem

150

Domum ducere. Ei occidi! Quid ita?

Quia mi misero cerebrum excutiunt

Tua dicta, soror: lapides loqueris.

Heia, hoc face quod te iubet soror. Si lubeat, faciam.

In rem hoc tuam est. Vt quidem emoriar prius quam ducam.

155

Sed his legibus si quam dare uis, ducam:

Quae cras ueniat, perendie, soror, foras feratur;

His legibus quam dare uis? cedo: nuptias adorna.

Cum maxuma possum tibi, frater, dare dote;

Sed est grandior natu: media est mulieris aetas.

160

Eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam.

Num non uis me interrogare te? Immo, si quid uis, roga.

Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,

Si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,

Quid dubitas quin sit paratum nomen puero Postumus?

165

Nunc ego istum, soror, laborem degam et deminuam tibi.

Ego uirtute deum et maiorum nostrum diues sum satis.

Istas magnas factiones, animos, dotes dapsilis,

Clamores, imperia, eburata uehicla, pallas, purpuram

Nil moror, quae in seruitutem sumptibus redigunt uiros.

170

Dic mihi, si audes, quis ea est quam uis ducere uxorem? Eloquar.

Nostin hunc senem Euclionem ex proxumo pauperculum?

Noui, hominem hau malum mecastor. Eiius cupio filiam

Virginem mi desponderi. Verba ne facias, soror.

Scio quid dictura es: hanc esse pauperem. Haec pauper placet.

175

Di bene uortant. Idem ego spero. Quid me? num quid uis? Vale.

Et tu, frater. - Ego conueniam Euclionem, si domi est.

Sed eccum <uideo>. Nescio unde sese homo recipit domum.

Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;

Itaque abibam inuitus; nam neque quisquam curialium

180

Venit neque magister quem diuidere argentum oportuit.

Nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.

Saluos atque fortunatus, Euclio, semper sies.

Di te ament, Megadore. Quid tu? recten atque ut uis uales?

Non temerarium est ubi diues blande appellat pauperem.

185

Iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.

Ain tu te ualere? Pol ego hau perbene a pecunia.

Pol si est animus aequos tibi, sat habes qui bene uitam colas.

Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,

Quoi ego iam linguam praecidam atque oculos ecfodiam domi.

190

Quid tu solus tecum loquere? Meam pauperiem conqueror.

Virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,

Neque eam queo locare quoiquam. Tace, bonum habe animum, Euclio.

Dabitur, adiuuabere a me. Dic, si quid opust, impera.

Nunc petit, quom pollicetur; inhiat aurum ut deuoret.

195

Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.

Nemini credo qui large blandust diues pauperi:

Vbi manum inicit benigne, ibi onerat aliquam zamiam.

Ego istos noui polypos qui ubi quicquid tetigerunt tenent.

Da mi operam parumper, si operaest, Euclio, id quod te uolo

200

De communi re appellare mea et tua. Ei misero mihi,

Aurum mi intus harpagatum est. Nunc hic eam rem uolt, scio,

Mecum adire ad pactionem. Verum interuisam domum.

Quo abis? Iam reuortar ad te: nam est quod inuisam domum -

Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,

205

Mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;

Neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.

Di me seruant, salua res est. Saluom est si quid non perit.

Nimis male timui. Prius quam intro redii, exanimatus fui.

Redeo ad te, Megadore, si quid me uis. Habeo gratiam.

210

Quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.

Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.

Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? Bono.

Quid fide? Bona. Quid factis? Neque malis neque inprobis.

Aetatem meam scis? Scio esse grandem, item ut pecuniam.

215

Certe edepol equidem te ciuem sine mala omni malitia

Semper sum arbitratus et nunc arbitror. Aurum huic olet.

Quid nunc me uis? Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,

Quae res recte uortat mihique tibique tuaeque filiae,

Filiam tuam mi uxorem posco. Promitte hoc fore.

220

Heia, Megadore, hau decorum facinus tuis factis facis,

Vt inopem atque innoxium aps te atque aps tuis me inrideas.

Nam de te neque re neque uerbis merui uti faceres quod facis.

Neque edepol ego te derisum uenio neque derideo,

Neque dignum arbitror. Qur igitur poscis meam gnatam tibi?

225

Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.

Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem diuitem,

Factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrumum;

Nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem uenit

Te bouem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,

230

Vbi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,

Tu me bos magis hau respicias gnatus quasi numquam siem.

Et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat,

Neutrubi habeam stabile stabulum, si quid diuorti fuat:

Asini me mordicibus scindant, boues incursent cornibus.

235

Hoc magnum est periclum, ab asinis ad boues transcendere.

Quam ad probos propinquitate proxume te adiunxeris,

Tam optumumst. Tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,

Atque eam desponde mi. At nihil est dotis quod dem. Ne duas.

Dum modo morata recte ueniat, dotata est satis.

240

Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.

Noui, ne doceas. Desponde. Fiat. Sed pro Iuppiter,

Num ego disperii? Quid tibi est? Quid crepuit quasi ferrum modo? -

Hic apud me hortum confodere iussi. Sed ubi hic est homo?

245

Abiit neque me certiorem fecit. Fastidit mei,

Quia uidet me suam amicitiam uelle: more hominum facit;

Nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,

Pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.

Idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.

250

Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,

Impero auctorque sum ut tu me quoiuis castrandum loces.

Video hercle ego te me arbitrari, Euclio, hominem idoneum,

Quem senecta aetate ludos facias, hau merito meo.

Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.

255

Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? Illis legibus,

Cum illa dote quam tibi dixi. Sponden ergo? Spondeo.

Istuc di bene - Ita di faxint. Illud facito ut memineris,

Conuenisse ut ne quid dotis mea ad te adferret filia.

Memini. At scio quo uos soleatis pacto perplexarier:

260

Pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod uobis lubet.

Nulla controuorsia mihi tecum erit. Sed nuptias

Num quae caussa est hodie quin faciamus? Immo edepol optuma.

Ibo igitur, parabo. Numquid me uis? Istuc i et uale.

Heus, Strobile, sequere propere me ad macellum strenue. -

265

Illic hinc abiit. Di inmortales, opsecro, aurum quid ualet!

Credo ego illum iam indaudisse mi esse thensaurum domi.

Id inhiat, ea adfinitatem hanc opstinauit gratia.

Vbi tu es quae deblaterauisti iam uicinis omnibus

Meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te uoco.

270

Ecquid audis? uascula intus pure propera atque elue:

Filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.

Di bene uortant. Verum ecastor non potest, subitum est nimis.

Tace atque abi. Curata fac sint quom a foro redeam domum;

Atque aedis occlude; iam ego hic adero. - Quid ego nunc agam!

275

Nunc nobis prope adest exitium, mihi atque erili filiae,

Nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;

Quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.

Ibo intro, ut erus quae imperauit facta, quom ueniat, sient.

Nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam. -

280

Postquam opsonauit erus et conduxit coquos

Tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi

Vt dispertirem opsonium hic bifariam.

Mequidem hercle, dicam <pro>palam, non diuides;

Si quo tu totum me ire uis, operam dabo.

285

Bellum et pudicum uero prostibulum popli.

Post si quis uellet, te hau non uelles diuidi.

Atque ego istuc, Anthrax, aliouorsum dixeram,

Non istuc quod tu insimulas. Sed erus nuptias

Meus hodie faciet. Quoiius ducit filiam?

290

Vicini huius Euclionis <hinc> e proxumo.

Ei adeo opsoni hinc iussit dimidium dari,

Coquom alterum itidemque alteram tibicinam.

Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?

Nempe sicut dicis. Quid? hic non poterat de suo

295

Senex opsonari filiai nuptiis?

Vah! Quid negotist? Quid negoti sit rogas?

Pumex non aeque est ardus atque hic est senex.

Ain tandem? Ita esse ut dicis! Tute existuma:

298a

* * * <existumat>

Suam rem periisse seque eradicarier.

300

Quin diuom atque hominum clamat continuo fidem,

De suo tigillo fumus si qua exit foras.

Quin, quom it dormitum, follem opstringit ob gulam.

Qur? Ne quid animae forte amittat dormiens.

Etiamne opturat inferiorem gutturem,

305

Ne quid animai forte amittat dormiens?

Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.

Immo equidem credo. At scin etiam quomodo?

Aquam hercle plorat, quom lauat, profundere.

Censen talentum magnum exorari pote

310

Ab istoc sene, ut det qui fiamus liberi?

Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.

Quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:

Conlegit, omnia apstulit praesegmina.

Edepol mortalem parce parcum praedicas.

315

Censen uero adeo esse parcum et misere uiuere?

Pulmentum pridem eripuit ei miluos:

Homo ad praetorem deplorabundus uenit;

Infit ibi postulare plorans, eiulans,

Vt sibi liceret miluom uadarier.

320

Sescenta sunt quae memorem, si sit otium.

Sed uter uostrorum est celerior? memora mihi.

Ego, ut multo melior. Coquom ego, non furem rogo.

Coquom ergo dico. Quid tu ais? Sic sum ut uides.

Coquos ille nundinalest, in nonum diem

325

Solet ire coctum. Tun, trium litterarum homo,

Me uituperas? fur. Etiam fur, trifurcifer.

Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior

<Cape atque abi intro ad nos.> Licet. - Tu, Congrio,

Hunc sume atque abi intro illo, et uos illum sequimini.

330

Vos ceteri ite huc ad nos. Hercle iniuria

Dispertiuisti: pinguiorem agnum isti habent.

At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.

I sane cum illo, Phrugia. Tu autem, Eleusium,

Huc intro abi ad nos. O Strobile subdole,

335

Huccine detrusti me ad senem parcissumum?

Vbi si quid poscam, usque ad rauim poscam prius

Quam quicquam detur. Stultus, et sine gratia est

Ibi recte facere, quando quod facias perit.

Qui uero? Rogitas? iam principio in aedibus

340

Turba istic nulla tibi erit: siquid uti uoles,

Domo aps te adferto, ne operam perdas poscere.

Hic autem apud nos magna turba ac familia est,

Supellex, aurum, uestis, uasa argentea:

Ibi si perierit quippiam (quod te scio

345

Facile apstinere posse, si nihil obuiam est),

Dicant: coqui apstulerunt, comprehendite,

Vincite, uerberate, in puteum condite.

Horum tibi istic nihil eueniet (quippe qui

Vbi quid surrupias nihil est). Sequere hac me. Sequor.

350

Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Qui uocat?

Strobilus. Quid uis? Hos ut accipias coquos

Tibicinamque opsoniumque in nuptias.

Megadorus iussit Euclioni haec mittere.

Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias?

355

Qui? Quia temeti nihil allatum intellego.

At iam adferetur, si a foro ipsus redierit.

Ligna hic apud nos nulla sunt. Sunt asseres?

Sunt pol. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.

Quid, inpurate? quamquam Volcano studes,

360

Cenaene caussa aut tuae mercedis gratia

Nos nostras aedis postulas comburere?

Hau postulo. Duc istos intro. Sequimini. -

Curate. Ego interuisam quid faciant coqui;

Quos pol ut ego hodie seruem cura maxuma est.

365

Nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:

Inde coctam susum subducemus corbulis.

Si autem deorsum comedent si quid coxerint,

Superi incenati sunt et cenati inferi.

Sed uerba hic facio, quasi negoti nil siet,

370

Rapacidarum ubi tantum siet in aedibus.

Volui animum tandem confirmare hodie meum,

Vt bene haberem me filiai nuptiis.

Venio ad macellum, rogito piscis: indicant

Caros; agninam caram, caram bubulam,

375

Vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.

Atque eo fuerunt cariora, aes non erat.

†Abeo iratus illinc, quoniam† nihil est qui emam.

Ita illis inpuris omnibus adii manum.

Deinde egomet mecum cogitare interuias

380

Occepi: festo die si quid prodegeris,

Profesto egere liceat, nisi peperceris.

Postquam hanc rationem uentri cordique edidi,

Accessit animus ad meam sententiam,

Quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.

385

Nunc tusculum emi et hasce coronas floreas:

Haec imponentur in foco nostro Lari,

Vt fortunatas faciat gnatae nuptias.

Sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?

Et strepitust intus. Numnam ego compilor miser?

390

Aulam maiorem, si pote, ex uicinia

Pete: haec est parua, capere non quit. Ei mihi,

Perii hercle. Aurum rapitur, aula quaeritur.

Nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.

Apollo, quaeso, subueni mi atque adiuua,

395

Confige sagittis fures thensaurarios,

Qui in re tali iam subuenisti antidhac.

Sed cesso prius quam prosus perii currere.

Dromo, desquama piscis. Tu, Machaerio,

Congrum, murenam exdorsua quantum potest.

400

Ego hinc artoptam ex proxumo utendam peto

A Congrione. Tu istum gallum, si sapis,

Glabriorem reddes mihi quam uolsus ludiust.

Sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proxumo?

Coqui hercle, credo, faciunt officium suom.

405

Fugiam intro, ne quid hic itidem turbae fuat.

Attatae! Ciues, populares, incolae, accolae, aduenae omnes,

Date uiam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.

Neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas ueni in bacchanal coquinatum,

Ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

410

Totus doleo atque oppido perii, ita me iste habuit senex gymnasium;

Attat, perii hercle ego miser,

411a

Aperit bacchanal, adest,

Sequitur. Scio quam rem geram: hoc

412a

Ipsus magister me docuit.

Neque ligna ego usquam gentium praeberi uidi pulchrius,

Itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.

415

Redi. Quo fugis nunc? tene, tene. Quid, stolide, clamas?

Quia ad trisuiros iam ego deferam nomen tuom. Quam ob rem?

Quia cultrum habes. Coquom decet. Quid comminatus

Mihi? Istuc male factum arbitror, quia non latus fodi.

Homo nullust te scelestior qui uiuat hodie,

420

Neque quoi ego de industria amplius male plus lubens faxim.

Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testest;

Ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.

Sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Quae res?

Etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?

425

Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.

Pol ego hau scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.

Sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti

Me apsente, nisi ego iusseram? uolo scire. Tace ergo.

Quia uenimus coctum ad nuptias. Quid tu, malum, curas

430

Vtrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?

Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?

Volo scire ego item, meae domi mean salua futura?

Vtinam mea mihi modo auferam, quae ad <te> tuli, salua:

Me hau paenitet, tua ne expetam. Scio, ne doce, noui.

435

Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?

Quid fecimus, quid diximus tibi secus quam uelles?

Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos omnis

Mearum aedium et conclauium mihi peruium facitis?

Ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,

440

Non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.

Adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:

Si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,

Ego te faciam miserrumus mortalis uti sis.

Scis iam meam sententiam. - Quo abis? redi rusum.

445

Ita me bene amet Lauerna, te <iam> iam, nisi reddi

Mihi uasa iubes, pipulo te hic differam ante aedis.

Quid ego nunc agam? ne ego edepol ueni huc auspicio malo.

Nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.

Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram,

450

Neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.

Ite sane nunc intro omnes, et coqui et tibicinae,

Etiam intro duce, si uis, uel gregem uenalium,

Coquite, facite, festinate nunciam quantum lubet.

Temperi, postquam impleuisti fusti fissorum caput.

455

Intro abi: opera huc conducta est uostra, non oratio.

Heus, senex, pro uapulando hercle ego aps te mercedem petam.

Coctum ego, non uapulatum, dudum conductus fui.

Lege agito mecum. Molestus ne sis. I cenam coque,

Aut abi in malum cruciatum ab aedibus. Abi tu modo. -

460

Illic hinc abiit. Di immortales, facinus audax incipit

Qui cum opulento pauper homine rem habere aut negotium.

Veluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,

Qui simulauit mei honoris mittere huc caussa coquos:

Is ea caussa misit, hoc qui surruperent misero mihi.

465

Condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,

Qui erat anui peculiaris, perdidit paenissume.

Vbi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis

Circumcirca. Quid opust uerbis? ita mi pectus peracuit:

Capio fustem, optrunco gallum, furem manufestarium.

470

Credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,

Si id palam fecisset. Exemi ex manu † manubrium.

Quid opust uerbis? facta est pugna in gallo gallinacio.

Sed Megadorus meus adfinis eccum incedit a foro.

Iam hunc non ausim praeterire quin consistam et conloquar.

475

Narraui amicis multis consilium meum

De condicione hac. Euclionis filiam

Laudant. Sapienter factum et consilio bono.

Nam meo quidem animo si idem faciant ceteri

Opulentiores, pauperiorum filias

480

Vt indotatas ducant uxores domum,

Et multo fiat ciuitas concordior,

Et inuidia nos minore utamur quam utimur,

Et illae malam rem metuant quam metuont magis,

Et nos minore sumptu simus quam sumus.

485

In maxumam illuc populi partem est optumum;

In pauciores auidos altercatio est,

Quorum animis auidis atque insatietatibus

Neque lex neque sutor capere est qui possit modum.

Namque hoc qui dicat "quo illae nubent diuites

490

Dotatae, si istuc ius pauperibus ponitur?"

Quo lubeant nubant, dum dos ne fiat comes.

Hoc si ita fiat, mores meliores sibi

Parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,

Ego faxim muli, pretio qui superant equos,

495

Sient uiliores Gallicis cantheriis.

Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.

Nimis lepide fecit uerba ad parsimoniam.

Nulla igitur dicat "equidem dotem ad te attuli

Maiorem multo quam tibi erat pecunia;

500

Enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,

Ancillas, mulos, muliones, pedisequos,

Salutigerulos pueros, uehicla qui uehar."

Vt matronarum hic facta pernouit probe!

Moribus praefectum mulierum hunc factum uelim.

505

Nunc quoquo uenias plus plaustrorum in aedibus

Videas quam ruri, quando ad uillam ueneris.

Sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.

Stat fullo, phyrgio, aurufex, lanarius;

Caupones patagiarii, indusiarii,

510

Flammarii, uiolarii, carinarii;

Aut manulearii, aut murobatharii,

Propolae linteones, calceolarii;

Sedentarii sutores diabathrarii,

Solearii astant, astant molocinarii;

515

Petunt fullones, sarcinatores petunt;

Strophiarii astant, astant semul zonarii.

Iam hosce apsolutos censeas: cedunt, petunt

Treceni, quom stant thylacistae in atriis

Textores limbularii, arcularii.

520

Ducuntur, datur aes. Iam apsolutos censeas,

Quom incedunt infectores corcotarii,

Aut aliqua mala crux semper est quae aliquid petat.

Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat

Memorare mores mulierum: nunc sic sinam.

525

Vbi nugigerulis res soluta est omnibus,

Ibi ad postremum cedit miles, aes petit.

Itur, putatur ratio cum argentario;

Miles inpransus astat, aes censet dari.

Vbi disputata est ratio cum argentario,

530

Etiam ipsus ultro debet argentario:

Spes prorogatur militi in alium diem.

Haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus

Incommoditates sumptusque intolerabiles.

Nam quae indotata est, ea in potestate est uiri;

535

Dotatae mactant et malo et damno uiros.

Sed eccum adfinem ante aedis. Quid agis, Euclio?

Nimium lubenter edi sermonem tuom.

An audiuisti? Vsque a principio omnia.

Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius,

540

Si nitidior sis filiai nuptiis.

Pro re nitorem et gloriam pro copia

Qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.

Neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi

Opinione melius res structa est domi.

545

Immo est <quod satis est>, et di faciant ut siet,

<Et> plus plusque istuc sospitent quod nunc habes.

Illud mihi uerbum non placet, quod nunc habes.

Tam hoc scit me habere quam egomet. Anus fecit palam.

Quid tu te solus e senatu seuocas?

550

Pol ego te ut accusem merito meditabar. Quid est?

Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos

Furum impleuisti in aedibus misero mihi,

Qui mi intro misti in aedis quingentos coquos

Cum senis manibus, genere Geryonaceo;

555

Quos si Argus seruet, qui oculeus totus fuit,

Quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,

Is numquam seruet. Praeterea tibicinam,

Quae mi interbibere sola, si uino scatat,

Corinthiensem fontem Pirenam potest.

560

Tum opsonium autem - Pol uel legioni sat est.

Etiam agnum misi. Quo quidem agno sat scio

Magis curiosam nusquam esse ullam beluam.

Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.

Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.

565

Quin exta inspicere in sole ei uiuo licet:

Ita is pellucet quasi lanterna Punica.

Caedundum conduxi ego illum. Tum tu idem optumumst

Loces ecferendum; nam iam, credo, mortuost.

Potare ego hodie, Euclio, tecum uolo.

570

Non potem ego quidem hercle. At ego iussero

Cadum unum uini ueteris a me adferrier.

Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.

Ego te hodie reddam madidum, si uiuo, probe,

Tibi quoi decretum est bibere aquam. Scio quam rem agat:

575

Vt me deponat uino, eam adfectat uiam,

Post hoc quod habeo ut commutet coloniam.

Ego id cauebo, nam alicubi apstrudam foris.

Ego faxo et operam et uinum perdiderit simul.

Ego, nisi quid me uis, eo lauatum, ut sacruficem. -

580

Edepol ne tu, aula, multos inimicos habes

Atque istuc aurum quod tibi concreditum est.

Nunc hoc mihi factust optumum, ut ted auferam,

Aula, in Fidei fanum: ibi apstrudam probe.

Fides, nouisti me et ego te: caue sis tibi

585

Ne tu immutassis nomen, si hoc concreduo.

Ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia. -

Hoc est serui facinus frugi, facere quod ego persequor,

Ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.

Nam qui ero ex sententia seruire seruos postulat,

590

In erum matura, in se sera condecet capessere.

Sin dormitet, ita dormitet seruom sese ut cogitet.

Nam qui amanti ero seruitutem seruit, quasi ego seruio,

Si erum uidet superare amorem, hoc serui esse officium reor,

Retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.

595

Quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,

Qui laborent minus, facilius ut nent et moueant manus,

Eodem modo seruom ratem esse amanti ero aequom censeo,

Vt toleret, ne pessum abeat tamquam catapirateria.

Eri ille imperium ediscat, ut quod frons uelit oculi sciant;

600

Quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.

Qui ea curabit apstinebit censione bubula,

Nec sua opera rediget umquam in splendorem compedis.

Nunc erus meus amat filiam huiius Euclionis pauperis;

Eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.

605

Is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.

Nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra;

Hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.

Tu modo caue quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:

Non metuo ne quisquam inueniat, ita probe in latebris situmst.

610

Edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam inuenerit

Aulam onustam auri; uerum id te quaeso ut prohibessis, Fides.

Nunc lauabo, ut rem diuinam faciam, ne adfinem morer

Quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.

Vide, Fides, etiam atque etiam nunc, saluam ut aulam aps te auferam:

615

Tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.

Di inmortales, quod ego hunc hominem facinus audiui loqui?

Se aulam onustam auri apstrusisse hic intus in fano Fidi.

Caue tu illi fidelis, quaeso, potius fueris quam mihi.

Atque hic pater est, ut ego opinor, huius erus quam amat meus.

620

Ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inueniam uspiam

Aurum, dum hic est occupatus. Sed si repperero, o Fides,

Mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.

Id adeo tibi faciam; uerum ego mihi bibam, ubi id fecero. -

Non temere est quod coruos cantat mihi nunc ab laeua manu;

625

Semul radebat pedibus terram et uoce croccibat sua:

Continuo meum cor coepit artem facere ludicram

Atque in pectus emicare. Sed ego cesso currere.

<I> foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,

Qui modo nusquam comparebas, nunc quom compares peris.

630

Edepol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.

Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?

Quid me adflictas? quid me raptas? qua me caussa uerberas?

Verberabilissume, etiam rogitas, non fur, sed trifur?

Quid tibi surrupui? Redde huc sis. Quid tibi uis reddam? Rogas?

635

Nil equidem tibi apstuli. At illud quod tibi apstuleras cedo.

Ecquid agis? Quid agam? Auferre non potes. Quid uis tibi?

Pone. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.

Pone hoc sis, aufer cauillam, non ego nunc nugas ago.

Quid ergo ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.

640

Non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. Ostende huc manus.

Em tibi, ostendi, eccas. Video. Age ostende etiam tertiam.

Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.

Facin iniuriam mi? Fateor, quia non pendes, maxumam.

Atque id quoque iam fiet, nisi fatere. Quid fatear tibi?

645

Quid apstulisti hinc? Di me perdant, si ego tui quicquam apstuli,

Niue adeo apstulisse uellem. Agedum, excutedum pallium.

Tuo arbitratu. Ne inter tunicas habeas. Tempta qua lubet.

Vah, scelestus quam benigne, ut ne apstulisse intellegam!

Noui sycophantias. Age rusum. Ostende huc manum

650

Dexteram. Em. Nunc laeuam ostende. Quin equidem ambas profero.

Iam scrutari mitto. Redde huc. Quid reddam? A, nugas agis,

Certe habes. Habeo ego? quid habeo? Non dico, audire expetis.

Id meum, quidquid habes, redde. Insanis: perscrutatus es

Tuo arbitratu, neque tui me quicquam inuenisti penes.

655

Mane, mane. Quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul?

Perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit.

Postremo hunc iam perscrutaui, hic nihil habet. Abi quo lubet.

Iuppiter te dique perdant. Hau male egit gratias.

Ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.

660

Fugin hinc ab oculis? abin hinc annon? Abeo. Caue sis te uideam.

Emortuom ego me mauelim leto malo

Quam non ego illi dem hodie insidias seni.

Nam hic iam non audebit aurum apstrudere:

Credo ecferet iam secum et mutabit locum.

665

Attat, foris crepuit. Senex eccum aurum ecfert foras.

Tantisper huc ego ad ianuam concessero.

Fide censebam maxumam multo fidem

Esse, ea subleuit os mihi paenissume:

Ni subuenisset coruos, periissem miser.

670

Nimis hercle ego illum coruom ad me ueniat uelim

Qui indicium fecit, ut ego illic aliquid boni

Dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.

Nunc hoc ubi apstrudam cogito solum locum.

Siluani lucus extra murum est auius,

675

Crebro salicto oppletus. Ibi sumam locum.

Certumst, Siluano potius credam quam Fide. -

Eugae, eugae, di me saluom et seruatum uolunt.

Iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem

Indeque opseruabo aurum ubi apstrudat senex.

680

Quamquam hic manere me erus sese iusserat;

Certum est, malam rem potius quaeram cum lucro. -

Dixi tibi, mater, iuxta mecum rem tenes,

Super Euclionis filia. Nunc te opsecro

Resecroque, mater, quod dudum opsecraueram:

685

Fac mentionem cum aunculo, mater mea.

Scis tute facta uelle me quae tu uelis,

Et istuc confido <a> fratre me impetrassere;

Et caussa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,

Te eam compressisse uinolentum uirginem.

690

Egone ut te aduorsum mentiar, mater mea?

Perii, mea nutrix. Opsecro te, uterum dolet.

Iuno Lucina, tuam fidem! Em, mater mea,

Tibi rem potiorem uideo: clamat, parturit.

I hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,

695

Vt istuc quod me oras impetratum ab eo auferam. -

I, iam sequor te, mater. Sed seruom meum

†Strobilum† miror ubi sit, quem ego me iusseram

Hic opperiri. Nunc ego mecum cogito:

Si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.

700

Ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia. -

Picis diuitiis, qui aureos montis colunt,

Ego solus supero. Nam istos reges ceteros

Memorare nolo, hominum mendicabula:

Ego sum ille rex Philippus. O lepidum diem!

705

Nam ut dudum hinc abii, multo illo adueni prior

Multoque prius me conlocaui in arborem

Indeque exspectabam, aurum ubi apstrudebat senex.

Vbi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore,

Ecfodio aulam auri plenam. Inde ex eo loco

710

Video recipere se senem; ille me non uidet,

Nam ego declinaui paullulum me extra uiam.

Attat, eccum ipsum. Ibo ut hoc condam domum. -

Perii, interii, occidi. Quo curram? quo non curram? tene, tene. Quem? quis?

Nescio, nil uideo, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim

715

Nequeo cum animo certum inuestigare. Opsecro ego uos, mi auxilio,

Oro, optestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam apstulerit.

Quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex uoltu cognosco.

Quid est? quid ridetis? noui omnis, scio fures esse hic compluris,

Qui uestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.

720

Hem, nemo habet horum? occidisti. Dic igitur, quis habet? nescis?

Heu me miserum, misere perii,

721a

Male perditus, pessume ornatus eo:

Tantum gemiti et mali maestitiaeque

722a

Hic dies mi optulit, famem et pauperiem.

Peritissumus ego sum omnium in terra;

723a

Nam quid mi opust uita, tantum auri

Perdidi, quod concustodiui

724a

Sedulo? egomet me defrudaui

725

Animumque meum geniumque meum;

725a

Nunc eo alii laetificantur

Meo malo et damno. Pati nequeo.

Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?

Atque hicquidem Euclio est, ut opinor. Oppido ego interii: palamst res,

Scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. Nunc mi incertumst

730

Abeam an maneam an adeam an fugiam. Quid agam edepol nescio.

Quis homo hic loquitur? Ego sum miser. Immo ego sum, et misere perditus,

Quoi tanta mala maestitudoque optigit. Animo bono es.

Quo, opsecro, pacto esse possum? Quia istuc facinus quod tuom

Sollicitat animum, id ego feci et fateor. Quid ego ex te audio?

735

Id quod uerumst. Quid ego de te demerui, adulescens, mali,

Quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?

Deus mihi impulsor fuit, is me ad illam inlexit. Quo modo?

Fateor peccauisse <me> et me culpam commeritum scio;

Id adeo te oratum aduenio ut animo aequo ignoscas mihi.

740

Qur id ausus facere ut id quod non tuom esset tangeres?

Quid uis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.

Deos credo uoluisse; nam ni uellent, non fieret, scio.

At ego deos credo uoluisse ut apud me te in neruo enicem.

Ne istuc dixis. Quid tibi ergo meam me inuito tactiost?

745

Quia uini uitio atque amoris feci. Homo audacissume,

Cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, inpudens!

Nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,

Luci claro deripiamus aurum matronis palam,

Postid si prehensi simus, excusemus ebrios

750

Nos fecisse amoris caussa. Nimis uilest uinum atque amor,

Si ebrio atque amanti inpune facere quod lubeat licet.

Quin tibi ultro supplicatum uenio ob stultitiam meam.

Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.

Tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.

755

Ergo quia sum tangere ausus, hau causificor quin eam

Ego habeam potissumum. Tun habeas me inuito meam?

Hau te inuito postulo; sed meam esse oportere arbitror.

Quin tu iam inuenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.

Nisi refers - Quid tibi ego referam? Quod surrupuisti meum,

760

Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam.

Surrupio ego tuom? unde? aut quid id est? Ita te amabit Iuppiter,

Vt tu nescis. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.

Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessus mihi

Te apstulisse. Neque edepol ego dixi neque feci. Negas?

765

Pernego immo. Nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet

Scio nec noui. Illam, ex Siluani luco quam apstuleras, cedo.

I, refer. Dimidiam tecum potius partem diuidam.

Tam etsi fur mihi es, molestus non ero. I uero, refer.

Sanus tu non es qui furem me uoces. Ego te, Euclio,

770

De alia re resciuisse censui, quod ad me attinet;

Magna est quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.

Dic bona fide: tu id aurum non surrupuisti? Bona.

Neque <eum> scis qui apstulerit? Istuc quoque bona. atque id si scies

Qui apstulerit, mihi indicabis? Faciam. Neque partem tibi

775

Ab eo quoiumst indipisces neque furem excipies? Ita.

Id <si> fallis? Tum me faciat quod uolt magnus Iuppiter.

Sat habeo. Age nunc loquere quid uis. Si me nouisti minus,

Genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus aunculus,

Meus fuit pater Antimachus, ego uocor Lyconides,

780

Mater est Eunomia. Noui genus. Nunc quid uis? id uolo

Noscere. Filiam ex te tu habes. Immo eccillam domi.

Eam tu despondisti, opinor, meo aunculo. Omnem rem tenes.

Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.

Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?

785

Vt illum di inmortales omnes deaeque quantum est perduint,

Quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.

Bono animo es, bene dice. Nunc quae res tibi et gnatae tuae

Bene feliciterque uortat - ita di faxint, inquito.

Ita di faciant. Et mihi ita di faciant. Audi nunciam.

790

Qui homo culpam admisit in se, nullust tam parui preti

Quin pudeat, quin purget sese. Nunc te optestor, Euclio,

Vt si quid ego erga te inprudens peccaui aut gnatam tuam,

Vt mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.

Ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae

795

Cereris uigiliis per uinum atque impulsu adulescentiae.

Ei mihi, quod ego facinus ex te audio? Qur eiulas,

Quem ego auom feci iam ut esses filiai nuptiis?

Nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;

Ea re repudium remisit aunculus caussa mea.

800

I intro, exquaere sitne ita ut ego praedico. Perii oppido,

Ita mihi ad malum malae res plurumae se adglutinant.

Ibo intro, ut quid huiius uerum sit sciam. - Iam te sequor.

Haec propemodum iam esse in uado salutis res uidetur.

Nunc seruom esse ubi dicam meum †Strolum† non reperio:

805

Nisi etiam hic opperiar tamen paullisper; postea intro

Hunc supsequar. Nunc interim spatium ei dabo exquirendi

Meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem nouit.

Di inmortales, quibus et quantis me donatis gaudiis!

Quadrilibrem aulam auro onustam habeo. Quis me est ditior?

810

Quis me Athenis nunc magis quisquam est homo quoi di sint propitii?

Certo enim ego uocem hic loquentis modo mi audire uisus sum. Hem,

Erumne ego aspicio meum? Videon ego hunc seruom meum?

Ipsus est. Haud alius est. Congrediar. Contollam gradum.

815

Credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius nutricem uirginis.

Quin ego illi me inuenisse dico hanc praedam atque eloquor?

Igitur orabo ut manu me emittat. Ibo atque eloquar.

Repperi - Quid repperisti? Non quod pueri clamitant

In faba se repperisse. Iamne autem, ut soles? deludis.

820

Ere, mane, eloquar iam, ausculta. Age ergo loquere. Repperi hodie,

Ere, diuitias nimias. Vbinam? Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.

Quod ego facinus audio ex te? Euclioni huic seni surrupui.

Vbi id est aurum? In arca apud me. Nunc uolo me emitti manu.

Egone te emittam manu,

825

Scelerum cumulatissume?

Abi, ere, scio quam rem geras.

Lepide hercle animum tuom temptaui. Iam ut eriperes apparabas:

Quid faceres, si repperissem? Non potes probasse nugas.

I, redde aurum. Reddam ego aurum? Redde, inquam, ut huic reddatur. Vnde?

830

Quod modo fassus esse in arca. Soleo hercle ego garrire nugas.

Ita loquor. At scin quo modo? Vel hercle enica, numquam hinc feres a me

* * *

I

Pro illis corcotis, strophiis, sumptu uxorio.

II

Vt admemordit hominem!

III

Ego ecfodiebam in die denos scrobes.

IV

Nec noctu nec diu quietus umquam eram; nunc dormiam.

V

Qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.

VI

Quin mihi caperratam tuam frontem, Strobile, omittis?

VII

Sed leno egreditur foras,

VII

Hinc ex occulto sermonatus sublegam.