Volcacius carminum fragmenta 1

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Multos incertos certare hanc rem uidimus,

Palmam poetae comico cui deferant.

Eum meo iudicio errorem dissoluam tibi,

Vt, contra si quis sentiat, nihil sentiat.

5

Caecilio palmam Statio do comico.

Plautus secundus facile exuperat ceteros.

Dein Naeuius, qui feruet, pretio in tertiost.

Si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.

Post insequi Licinium facio Atilium.

10

In sexto consequetur hos Terentius.

Turpilius septimum, Trabea octauum optinet,

Nono loco esse facile facio Luscium.

Decimum addo causa antiquitatis Ennium.

1

uidimus Gell. 15, 24 codd. recentiores

uidemus Gell. 15, 24 codd. aliqui

Gell. 15, 24: Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his uersibus suis demonstrat: "multos ... Ennium".

Cf. Svet. vita Ter. 7 (p. 8 W): Volcacius [...] non solum Naeuio et Plauto et Caecilio, sed Licinio quoque et Atilio postponit (sc. Terentium).