Terentius Phormio


Postquam poeta uetus poetam non potest

Retrahere a studio et transdere hominem in otium.

Maledictis deterrere ne scribat parat;

Qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas

5

Tenui esse oratione et scriptura leui:

Quia nusquam insanum scripsit adulescentulum

Ceruam uidere fugere et sectari canes

Et eam plorare, orare ut subueniat sibi.

Quod si intellegeret, quom stetit olim noua,

10

Actoris opera mage stetisse quam sua,

Minus multo audacter quam nunc laedit laederet

11a

[Et mage placerent quas fecisset fabulas].

Nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:

"Vetus si poeta non lacessisset prior,

Nullum inuenire prologum posset nouos

15

Quem diceret, nisi haberet cui male diceret",

Is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus

Palmam esse positam qui artem tractent musicam.

Ille ad famem hunc a studio studuit reicere:

Hic respondere uoluit, non lacessere.

20

Benedictis si certasset, audisset bene:

Quod ab illo adlatumst, sibi isse rellatum putet.

De illo iam finem faciam dicundi mihi,

Peccandi quom ipse de se finem non facit

Nunc quid uelim animum attendite: adporto nouam

25

Epidicazomenon quam uocant comoediam

Graeci, Latini Phormionem nominant

Quia primas partis qui aget is erit Phormio

Parasitus, per quem res geretur maxume

Voluntas uostra si ad poetam accesserit.

30

Date operam, adeste aequo animo per silentium,

Ne simili utamur fortuna atque usi sumus

Quom per tumultum noster grex motus locost:

Quem actoris uirtus nobis restituit locum

Bonitasque uostra adiutans atque aequanimitas.

35

Amicus summus meus et popularis Geta

Heri ad me uenit. Erat ei de ratiuncula

Iampridem apud me relicuom pauxillulum

Nummorum: id ut conficerem. Confeci: adfero.

Nam erilem filium eius duxisse audio

40

Vxorem: ei credo munus hoc conraditur.

Quam inique comparatumst, i qui minus habent

Vt semper aliquid addant ditioribus!

Quod ille unciatim uix de demenso suo

Suom defrudans genium conpersit miser,

45

Id illa uniuorsum abripiet, haud existumans

Quanto labore partum. Porro autem Geta

Ferietur alio munere ubi era pepererit;

Porro autem alio ubi erit puero natalis dies,

Vbi initiabunt. Omne hoc mater auferet:

50

Puer causa erit mittundi. Sed uideon Getam?

Siquis me quaeret rufus ... Praestost, desine. Oh

At ego obuiam conabar tibi, Daue. Accipe, em:

Lectumst; conueniet numerus quantum debui.

Amo te et non neglexisse habeo gratiam.

55

Praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redit:

Siquis quid reddit magna habendast gratia.

Sed quid tu es tristis? Egone? Nescis quo in metu et

Quanto in periclo simus! Quid istuc est? Scies,

Modo ut tacere possis. Abi sis, insciens:

60

Quoius tu fidem in pecunia perspexeris,

Verere uerba ei credere, ubi quid mihi lucrist

Te fallere? Ergo ausculta. Hanc operam tibi dico.

Senis nostri, Daue, fratrem maiorem Chremem

Nostin? Quidni? Quid? Eius gnatum Phaedriam?

65

Tam quam te. Euenit senibus ambobus simul

Iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam

Ad hospitem antiquom. Is senem per epistulas

Pellexit modo non montis auri pollicens.

Quoi tanta erat res et supererat? Desinas

70

Sic est ingenium. Oh regem mi esse oportuit!

Abeuntes ambo hic tum senes me filiis

Relinquont quasi magistrum. O Geta, prouinciam

Cepisti duram. Mi usu uenit, hoc scio:

Memini relinqui me deo irato meo.

75

Coepi aduorsari primo: quid uerbis opust?

Seni fidelis dum sum scapulas perdidi.

Venere in mentem mi istaec: "namque inscitiast

Aduorsus stimulum calces". Coepi is omnia

Facere, obsequi quae uellent. Scisti uti foro.

80

Noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria

Continuo quandam nactus est puellulam

Citharistriam, hanc ardere coepit perdite.

Ea seruiebat lenoni inpurissimo,

Neque quod daretur quicquam; id curarant patres.

85

Restabat aliud nil nisi oculos pascere,

Sectari, in ludum ducere et redducere.

Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.

In quo haec discebat ludo, exaduorsum ilico

Tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere

90

Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.

Interea dum sedemus illi, interuenit

Adulescens quidam lacrumans. Nos mirarier:

Rogamus quid sit. "Numquam aeque" inquit "ac modo

Paupertas mihi onus uisumst et miserum et graue.

95

Modo quandam uidi uirginem hic uiciniae

Miseram suam matrem lamentari mortuam.

Ea sita erat exaduorsum neque illi beniuolus

Neque notus neque uicinus extra unam aniculam

Quisquam aderat qui adiutaret funus: miseritumst.

100

Virgo ipsa facie egregia". Quid uerbis opust?

Commorat omnis nos. Ibi continuo Antipho

"Voltisne eamus uisere?" Alius "censeo

Eamus: duc nos sodes". Imus uenimus

Videmus. Virgo pulchra, et quo mage diceres,

105

Nil aderat adiumenti ad pulchritudinem:

Capillus passu, nudus pes, ipsa horrida,

Lacrumae, uestitus turpis: ut, ni uis boni

In ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.

Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo

110

"Satis" inquit "scitast"; noster uero ... Iam scio:

Amare coepit. Scin quam? Quo euadat uide.

Postridie ad anum recta pergit: obsecrat

Vt sibi dius faciat copiam. Illa enim se negat

Neque eum aequom facere ait: illam ciuem esse Atticam,

115

Bonam bonis prognatam: si uxorem uelit,

Lege id licere facere: sin aliter, negat.

Noster quid ageret nescire: et illam ducere

Cupiebat et metuebat absentem patrem.

Non, si redisset, ei pater ueniam daret?

120

Ille indotatam uirginem atque ignobilem

Daret illi? Numquam faceret. Quid fit denique?

Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,

Homo confidens: qui illum di omnes perduint!

Quid is fecit? Hoc consilium quod dicam dedit:

125

"Lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,

Is nubant, et illos ducere eadem haec lex iubet.

Ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;

Paternum amicum me adsimulabo uirginis:

Ad iudices ueniemus: qui fuerit pater,

130

Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec

Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;

Quom tu horum nil refelles uincam scilicet:

Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?

Illa quidem nostra erit". Iocularem audaciam!

135

Persuasit homini: factumst: uentumst: uincimur:

Duxit. Quid narras? Hoc quod audis. O Geta,

Quid te futurumst? Nescio hercle; unum hoc scio,

Quod fors feret feremus aequo animo. Placet:

Em istuc uirist officium. In me omnis spes mihist.

140

Laudo. Ad precatorem adeam credo qui mihi

Sic oret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum

Posthac si quicquam, nil precor". Tantummodo

Non addit: "ubi ego hinc abiero, uel occidito".

Quid paedagogus ille qui citharistriam,

145

Quid rei gerit? Sic, tenuiter. Non multum habet

Quod det fortasse? Immo nil nisi spem meram.

Pater eius rediit an non? Nondum. Quid? Senem

Quoad exspectatis uostrum? Non certum scio,

Sed epistulam ab eo adlatam esse audiui modo

150

Et ad portitores esse delatam: hanc petam.

Numquid, Geta, aliud me uis? Vt bene sit tibi.

Puer, heus. Nemon hoc prodit? Cape, da hoc Dorcio.

Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume uelit esse,

Phaedria, patrem ut extimescam ubi in mentem eius aduenti uenit!

155

Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.

Quid istuc? Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?

Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset

Neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!

Non potitus essem: fuisset tum illos mi aegre aliquot dies,

160

At non cotidiana cura haec angeret animum. Audio.

Dum exspecto quam mox ueniat qui adimat hanc mi consuetudinem.

Aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:

Amore abundas, Antipho.

Nam tua quidem hercle certo uita haec expetenda optandaque est.

165

Ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,

Iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,

Quid ego ex hac inopia nunc capiam et quid tu ex ista copia

Vt ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,

Quod habes, ita ut uoluisti, uxorem sine mala fama palam:

170

Beatus, ni unum desit, animus qui modeste istaec ferat.

Quod si tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.

Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.

At tu mihi contra nunc uidere fortunatus, Phaedria,

Quoi de integro est potestas etiam consulendi quid uelis

175

Retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum

Vt neque mihi sit amittendi nec retinendi copia.

Sed quid hoc est? Videon ego Getam currentem huc aduenire?

Is est ipsus. Ei, timeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.

Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,

180

Ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;

Quae neque uti deuitem scio neque quo modo me inde extraham,

181a

Quae si non astu prouidentur me aut erum pessum dabunt;

Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.

Quid illic commotus uenit?

Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. Quid illuc malist?

185

Quod quom audierit, quod eius remedium inueniam iracundiae?

Loquarne? Incendam; taceam? Instigem; purgem me? Laterem lauem.

Heu me miserum! Quom mihi paueo, tum Antipho me excruciat animi:

Eius me miseret, ei nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,

Recte ego mihi uidissem et senis essem ultus iracundiam:

190

Aliquid conuasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.

Quam hic fugam aut furtum parat?

Sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam uia?

Te nominat. Nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. Ah

Sanus es? Domum ire pergam: ibi plurimumst.

195

Reuocemus hominem. Sta ilico. Hem

Satis pro imperio, quisquis es. Geta. Ipsest quem uolui obuiam.

Cedo quid portas, obsecro? Atque id, si potes, uerbo expedi.

Faciam. Eloquere. Modo apud portum .. Meumne? Intellexti. Occidi. Hem ..

Quid agam? Quid ais? Huius patrem uidisse me et patruom tuom.

200

Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium in ueniam miser?

Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,

Nullast mihi uita expetenda. Ergo istaec quom ita sunt, Antipho,

Tanto mage te aduigilare aequomst: fortis fortuna adiuuat.

Non sum apud me. Atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;

205

Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur

Commeruisse culpam. Hoc uerumst. Non possum inmutarier.

Quid faceres si aliud quid grauius tibi nunc faciundum foret?

Quom hoc non possum, illud minus possem. Hoc nil est, Phaedria: ilicet.

Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo? Et quidem ego? Obsecro,

210

Quid si adsimulo? Satinest? Garris. Voltum contemplamini: em

Satine sic est? Non. Quid si sic? Propemodum. Quid sic? Sat est:

Em istuc serua: et uerbum uerbo, par pari ut respondeas,

Ne te iratus suis saeuidicis dictis protelet. Scio.

Vi coactum te esse inuitum. Lege, iudicio. Tenes?

215

Sed hic quis est senex quem uideo in ultima platea? Ipsus est.

Non possum adesse. Ah quid agis? Quo abis Antipho?

Mane inquam. Egomet me noui et peccatum meum:

Vobis commendo Phanium et uitam meam.

Geta, quid nunc fiet? Tu iam litis audies;

220

Ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.

Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,

Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.

Aufer mi "oportet" quin tu quid faciam impera.

Meministin olim ut fuerit uostra oratio

225

In re incipiunda ad defendendam noxiam,

Iustam illam causam facilem uincibilem optumam?

Memini. Em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,

Meliore et callidiore. Fiet sedulo.

Nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero

230

Succenturiatus, siquid deficias. Age.

Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?

Nec meum imperium - ac mitto imperium -, non simultatem meam

Reuereri saltem! Non pudere! O facinus audax, o Geta

Monitor! Vix tandem. Quid mihi dicent aut quam causam reperient?

235

Demiror. Atqui reperiam: aliud cura. An hoc dicet mihi:

"Inuitus feci. Lex coegit"? Audio, fateor. Places.

Verum scientem, tacitum causam tradere aduorsariis,

Etiamne id lex coegit? Illud durum. Ego expediam: sine!

Incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit:

240

Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.

Quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume

Meditari secum oportet quo pacto aduorsam aerumnam ferant,

Pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet

Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae

245

Communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit nouom;

Quidquid praeter spem eueniat, omne id deputare esse in lucro.

O Phaedria, incredibile quantum erum ante eo sapientia

Meditata mihi sunt omnia mea incommoda erus si redierit.

Molendum esse in pistrino, uapulandum; habendae compedes,

250

Opus ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo nouom.

Quidquid praeter spem eueniet, omne id deputabo esse in lucro.

Sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?

Phaedriam mei fratris uideo filium mi ire obuiam.

Mi patrue, salue. Salue; sed ubist Antipho?

255

Saluom uenire ... Credo; hoc responde mihi.

Valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?

Vellem quidem. Quid istuc est? Rogitas, Phaedria?

Bonas me absente hic confecistis nuptias.

Eho an id suscenses nunc illi? Artificem probum!

260

Egon illi non suscenseam? Ipsum gestio

Dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat

Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.

Atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.

Ecce autem similia omnia! Omnes congruont:

265

Vnum quom noris omnis noris. Haud itast.

Hic in noxast, ille ad defendundam causam adest

Quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.

Probe horum facta inprudens depinxit senex.

Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.

270

Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,

Ex qua re minus rei foret aut famae temperans,

Non causam dico quin quod meritus sit ferat.

Sed siquis forte malitia fretus sua

Insidias nostrae fecit adulescentiae

275

Ac uicit, nostra culpa east an iudicum,

Qui saepe propter inuidiam adimunt diuiti

Aut propter misericordiam addunt pauperi?

Ni nossem causam, crederem uera hunc loqui.

An quisquam iudex est qui possit noscere

280

Tua iusta, ubi tute uerbum non respondeas,

Ita ut ille fecit? Functus adulescentulist

Officium liberalis: postquam ad iudices

Ventumst, non potuit cogitata proloqui;

Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.

285

Laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?

Ere, salue: saluom te aduenisse gaudeo. Oh

Bone custos, salue, columen uero familiae,

Quoi commendaui filium hinc abiens meum.

Iamdudum te omnis nos accusare audio

290

Inmerito et me omnium horunc inmeritissimo.

Nam quid me in hac re facere uoluisti tibi?

Seruom hominem causam orare leges non sinunt

Neque testimoni dictiost. Mitto omnia;

Do istuc "inprudens timuit adulescens"; sino

295

"Tu seruos"; uerum si cognata est maxume,

Non fuit necessum habere; sed id quod lex iubet,

Dotem daretis, quaereret alium uirum.

Qua ratione inopem potius ducebat domum?

Non ratio, uerum argentum deerat. Sumeret

300

Alicunde. Alicunde? Nil est dictu facilius.

Postremo si nullo alio pacto, fenore.

Hui dixti pulchre! Siquidem quisquam crederet

Te uiuo. Non, non sic futurumst: non potest.

Egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?

305

Nil suaue meritumst. Hominem conmonstrarier

Mihi istum uolo aut ubi habitet demonstrarier.

Nempe Phormionem? Istum patronum mulieris.

Iam faxo hic aderit. Antipho ubi nunc est? Foris.

Abi, Phaedria, cum require atque huc adduce. Eo:

310

Recta uia quidem - illuc. Nempe ad Pamphilam.

Ego deos Penatis hinc salutatum domum

Deuortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi

Amicos aduocabo ad hanc rem qui adsient,

Vt ne inparatus sim si ueniat Phormio.

315

Itane patris ais aduentum ueritum hinc abiisse? Admodum.

Phanium relictam solam? Sic. Et iratum senem?

Oppido. Ad te summa solum, Phormio, rerum redit:

Tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.

Obsecro te. Si rogabit ... In te spes est. Eccere

320

Quid si reddet? Tu inpulisti. Sic opinor. Subueni.

Cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.

Quid ages? Quid uis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc

Antiphonem eripiam atque in me omnem iram deriuem senis?

O uir fortis atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio,

325

Vereor, ne istaec fortitudo in neruom erumpat denique. Ah

Non ita est: factumst periclum, iam pedum uisast uia.

Quot me censes homines iam deuerberasse usque ad necem,

Hospites, tum ciuis? Quo mage noui, tanto saepius.

Cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?

330

Qui istuc? Quia non rete accipitri tennitur neque miluo,

Qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,

Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.

Aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:

Mihi sciunt nil esse. Dices "ducent damnatum domum":

335

Alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia,

Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.

Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.

Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.

Ten asymbolum uenire unctum atque lautum e balineis,

340

Otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!

Dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,

Prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.

Quid istuc uerbist? Vbi tu dubites quid sumas potissimum,

Haec quom rationem ineas quam sint suauia et quam cara sint,

345

Ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?

Senex adest: uide quid agas: prima coitiost acerrima.

Si eam sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.

Enumquam quoiquam contumeliosius

Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?

350

Adeste quaeso. Iratus est. Quin tu hoc age:

Iam ego hunc agitabo. Pro deum inmortalium,

Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?

Hanc Demipho negat esse cognatam? Negat.

Neque eius patrem se scire qui fuerit? Negat.

355

Ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini.

Nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? Negat.

Quia egens relictast misera, ignoratur parens,

Neglegitur ipsa: uide auaritia quid facit.

Si erum insimulabis malitiae male audies.

360

O audaciam! Etiam me ultro accusatum aduenit?

Nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,

Si illum minus norat; quippe homo iam grandior,

Pauper, quoi opera uita erat, ruri fere

Se continebat; ibi agrum de nostro patre

365

Colendum habebat. Saepe interea mihi senex

Narrabat se hunc neglegere cognatum suom:

At quem uirum! Quem ego uiderim in uita optumum.

Videas te atque illum ut narras! I in malam crucem?

Nam ni ita eum existumassem, numquam tam grauis

370

Ob hanc inimicitias caperem in uostram familiam,

Quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.

Pergin ero absenti male loqui, inpurissime?

Dignum autem hoc illost. Ain tandem, carcer? Geta.

Bonorum extortor, legum contortor! Geta.

375

Responde. Quis homost? Ehem. Tace. Absenti tibi

Te indignas seque dignas contumelias

Numquam cessauit dicere hodie. Desine.

Adulescens, primum abs te hoc bona uenia peto,

Si tibi placere potis est, mi ut respondeas:

380

Quem amicum tuom ais fuisse istum, explana mihi,

Et qui cognatum me sibi esse diceret.

Proinde expiscare quasi non nosses. Nossem? Ita.

Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.

Eho tu, sobrinum tuom non noras? Enicas.

385

Dic nomen. Nomen? Maxume. Quid nunc taces?

Perii hercle, nomen perdidi. Quid ais? (Geta,

Si meministi id quod olim dictumst, subice). Hem

Non dico: quasi non nosses, temptatum aduenis.

Ego autem tempto? (Stilpo.) Atque adeo quid mea?

390

Stilpost. Quem dixti? Stilponem inquam noueras.

Neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit

Quisquam istoc nomine. Itane? Non te horum pudet?

At si talentum rem reliquisset decem,

Di tibi malefaciant! Primus esses memoriter

395

Progeniem uostram usque ab auo atque atauo proferens.

Ita ut dicis. Ego tum quom aduenissem qui mihi

Cognata ea esset dicerem: itidem tu face.

Cedo qui est cognata? Eu noster, recte. Heus tu, caue.

Dilucide expediui quibume oportuit

400

Iudicibus: tum id si falsum fuerat, filius

Quor non refellit? Filium narras mihi?

Quoius de stultitia dici ut dignumst non potest.

At tu qui sapiens es magistratus adi

Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi,

405

Quandoquidem solus regnas et soli licet

Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.

Etsi mihi facta iniuriast, uerum tamen

Potius quam litis secter aut quam te audiam,

Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet

410

Dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.

Hahahae, homo suaui. Quid est? Num iniquom postulo?

An ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?

Itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusus sis,

Mercedem dare lex iubet ei atque amittere?

415

An, ut nequid turpe ciuis in se admitteret

Propter egestatem, proxumo iussast dari,

Vt cum uno aetatem degeret? Quod tu uetas.

Ita, proxumo quidem; at nos unde? Aut quam ob rem? Ohe

"Actum" aiunt "ne agas". Non agam? Immo haud desinam

420

Donec perfecero hoc. Ineptis. Sine modo.

Postremo tecum nil rei nobis, Demipho, est.

Tuos est damnatus gnatus, non tu; nam tua

Praeterierat iam ducendi aetas. Omnia haec

Illum putato quae ego nunc dico dicere;

425

Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.

(Iratus est.) Tu te idem melius feceris.

Itan es paratus facere me aduorsum omnia,

Infelix? (Metuit hic nos, tam etsi sedulo

Dissimulat.) (Bene habent tibi principia). Quin quod est

430

Ferundum fers? Tuis dignum factis feceris,

Vt amici inter nos simus? Egon tuam expetam

Amicitiam? Aut te uisum aut auditum uelim?

Si concordabis cum illa, habebis quae tuam

Senectutem oblectet: respice aetatem tuam.

435

Te oblectet, tibi habe. Minue uero iram Hoc age:

Satis iam uerborumst: nisi tu properas mulierem

Abducere, ego illam eiciam. Dixi, Phormio.

Si tu illam attigeris secus quam dignumst liberam

Dicam tibi inpingam grandem. Dixi Demipho.

440

Siquid opus fuerit, heus, domo me. Intellego.

Quanta me cura et sollicitudine adficit

Gnatus, qui me et se hisce inpediuit nuptiis!

Neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam

Quid de hac re dicat quidue sit sententiae.

445

Abi, uise redieritne iam an nondum domum.

Eo. - Videtis quo in loco res haec siet:

Quid ago? Dic, Hegio. Ego? Cratinum censeo,

Si tibi uidetur. Dic, Cratine. Mene uis?

Te. Ego quae in rem tuam sint ea uelim facias. Mihi

450

Sic hoc uidetur: quod te absente hic filius

Egit, restitui in integrum aequomst et bonum,

Et id impetrabis. Dixi. Dic nunc, Hegio.

Ego sedulo hunc dixisse credo; uerum itast,

Quot homines tot sententiae: suos quoique mos.

455

Mihi non uidetur quod sit factum legibus

Rescindi posse; et turpe inceptust. Dic, Crito.

Ego amplius deliberandum censeo:

Res magnast. Numquid nos uis? Fecistis probe:

Incertior sum multo quam dudum. - Negant

460

Redisse. Frater est exspectandus mihi:

Is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.

Percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.

At ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.

Sed eccum ipsum uideo in tempore huc se recipere.

465

Enimuero, Antipho, multimodis cum istoc animo es uituperandus:

Itane te hinc abisse et uitam tuam tutandam aliis dedisse!

Alios tuam rem credidisti mage quam tete animum aduorsuros?

Nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,

Nequid propter tuam fidem decepta poteretur mali.

470

Quoius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.

Et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamus qui abieris.

Te ipsum quaerebam. Sed ea causa nihilo mage defecimus.

Loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?

Numquid patri subolet? Nil etiam. Ecquid spei porrost? Nescio. Ah.

475

Nisi Phaedria haud cessauit pro te eniti. Nil fecit noui.

Tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.

Quid is fecit? Confutauit uerbis admodum iratum senem.

Eu Phormio! Ego quod potui porro. Mi Geta, omnis uos amo.

Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,

480

Mansurusque patruom pater est dum huc adueniat. Quid eum? Vt aibat,

De eius consilio sese uelle facere quod ad hanc rem attinet.

Quantum metus est mihi uidere huc saluom nunc patruom, Geta!

Nam per eius unam, ut audio, aut uiuam aut moriar sententiam.

Phaedria tibi adest. Vbinam? Eccum ab sua palaestra exit foras. \(V)\Dorio,

485

Audi obsecro ... Non audio. Parumper ... quin omitte me.

Audi quod dicam. At enim taedet iam audire eadem miliens.

At nunc dicam quod lubenter audias. Loquere, audio.

Non queo te exorare ut maneas triduom hoc? Quo nunc abis?

Mirabar si tu mihi quicquam adferres noui. Ei,

490

Metuo lenonem nequid ... Suo sunt capiti. Idem ego uereor.

Nondum mihi credis? Hariolare. Sin fidem do? Fabulae!

Feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. Logi!

Crede mi, gaudebis facto: uerum hercle hoc est. Somnium!

Experire: non est longum. Cantilenam eandem canis.

495

Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu ... Garri modo.

Adeon ingenio esse duro te atque inexorabili

Vt neque misericordia neque precibus molliri queas!

Adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,

Me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis!

500

Miseritumst. Ei, ueris uincor! Quam uterquest similis sui!

Neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,

Tum hoc esse mihi obiectum malum! Ah quid istuc est autem, Phaedria?

O fortunatissime Antipho. Egone? Quoi quod amas domist.

Neque cum huius modi umquam usus uenit ut conflictares malo.

505

Mihin domist? Immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum;

Nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.

Ipsum istuc mihi in hoc est. Heia ne parum leno sies.

Numquid hic confecit? Hicine? Quod homo inhumanissimus,

Pamphilam meam uendidit. Quid? Vendidit? Ain? Vendidit?

510

Vendidit. Quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo!

Nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem

Triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.

Si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.

Optunde. Haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine.

515

Idem hoc tibi, quod boni promeritus fueris, conduplicauerit.

Verba istaec sunt. Pamphilamne hac urbe priuari sines?

Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?

Neque ego neque tu. Di tibi omnes id quod es dignus duint!

Ego te compluris aduorsum ingenium meum mensis tuli

520

Pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec

Repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.

Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies,

Quam ad dares huic, praestituta. Factum. Num ego istuc nego?

Iam ea praeteriit? Non, uerum haec ei - antecessit. Non pudet

525

Vanitatis? Minime, dum ob rem. Sterculinum! Dorio,

Itane tandem facere oportet? Sic sum: si placeo, utere.

Sicin hunc decipis? Immo enimuero, Antipho, hic me decipit:

Nam hic me huius modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi:

Iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui.

530

Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi

Miles dare se dixit: si mi prior tu attuleris, Phaedria,

Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. Vale.

Quid faciam? Vnde ego nunc tam subito huic argentum inueniam miser,

Quoi minus nihilost? Quod, hic si pote fuisset exorarier

535

Triduom hoc, promissum fuerat. Itane hunc patiemur, Geta,

Fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?

Quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?

Scio equidem hoc esse aequom. Age ergo, solus seruare hunc potes.

Quid faciam? Inuenias argentum. Cupio; sed id unde edoce.

540

Pater adest hic. Scio; sed quid tum? Ah dictum sapienti sat est.

Itane? Ita. Sane hercle pulchre suades etiam tu hinc abis?

Non triumpho, ex nuptiis tuis si nil nanciscor mali,

Ni etiam nunc me huius causa quaerere in malo iubeas crucem?

Verum hic dicit. Quid? Ego uobis, Geta, alienus sum? Haud puto;

545

Sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,

Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?

Alius ab oculis meis illam in ignotum abducet locum? Hem

Tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,

Contemplamini me. Quam ob rem? Aut quidnam facturus? Cedo.

550

Quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi

Aut perire. Di bene uortant quod agas! Pedetemptim tamen.

Vidi siquid opis potes adferre huic. "Siquid"? Quid? Quaere obsecro,

Nequid plus minusue faxit quod nos post pigeat, Geta.

Quaero. - Saluos est, ut opinor; uerum enim metuo malum.

555

Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.

Quantum opus est tibi argenti, loquere. Solae triginta minae.

Triginta? Hui percarast, Phaedria. Istaec uero uilis est.

Age age, inuentas reddam. O lepidum! Aufer te hinc. Iam opust. Iam feres:

Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.

560

Praestost: audacissime oneris quiduis inpone, ecferet;

Solus est homo amico amicus. Eamus ergo ad eum ocius.

Numquid est quod opera mea uobis opus sit? Nil; uerum abi domum

Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,

Consolare. Cessas? Nil est aeque quod faciam lubens.

565

Qua uia istuc facies? Dicam in itinere: modo te hinc amoue.

Quid? Qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,

Adduxtin tecum filiam? Non. Quid ita non?

Postquam uidet me eius mater esse hic diutius,

Simul autem non manebat aetas uirginis

570

Meam neglegentiam: ipsam cum omni familia

Ad me profectam esse aibant. Quid illi tam diu

Quaeso igitur commorabare, ubi id audiueras?

Pol me detinuit morbus. Vnde? Aut qui? Rogas?

Senectus ipsast morbus. Sed uenisse eas

575

Saluas audiui ex nauta qui illas uexerat.

Quid gnato optigerit mi Absente audistin, Chreme?

Quod quidem me factum consili incertum facit.

Nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,

Quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.

580

Te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi

Scibam. Ille, si me alienus adfinem uolet,

Tacebit dum intercedet familiaritas;

Sin spreuerit me, plus quam opus est scito sciet.

Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:

585

Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo

Id restat; nam ego meorum solus sum meus.

Scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,

Neque defetiscar usque adeo experirier

Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.

590

Ego hominem callidiorem uidi neminem

Quam Phormionem. Venio ad hominem ut dicerem

Argentum opus esse, et id quo pacto fieret.

Vixdum dimidium dixeram, intellexerat:

Gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,

595

Dis gratias agebat tempus sibi dari

Vbi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus

Amicum sese quam Antiphoni. Hominem ad forum

Iussi opperiri: eo me esse adducturum senem.

Sed eccum ipsum. Quis est ulterior? Attat Phaedriae

600

Pater uenit. Sed quid pertimui autem belua?

An quia. Quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?

Commodius esse opinor duplici spe utier.

Petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;

Si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem

605

Exspecto quam mox recipiat sese Geta.

Sed patruom uideo cum patre astantem. Ei mihi,

Quam timeo aduentus huius quo inpellat patrem.

Adibo hosce: o noster Chreme ... Salue, Geta.

Venire saluom uolup est. Credo. Quid agitur?

610

Multa aduenienti, ut fit, noua hic? Compluria.

Ita. De Antiphone audistin quae facta? Omnia.

Tun dixeras huic? Facinus indignum, Chreme,

Sic circumiri! Id cum hoc agebam commodum.

Nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo

615

Inueni, opinor, remedium huic rei. Quid, Geta?

Quod remedium? Vt abii abs te, fit forte obuiam

Mihi Phormio. Qui Phormio? Is qui istanc ... Scio.

Visumst mihi ut eius temptarem sententiam.

Prendo hominem solum: "quor non", inquam "Phormio,

620

Vides inter nos sic haec potius cum bona

Vt componamus gratia quam cum mala?

Erus liberalis est et fugitans litium;

Nam ceteri quidem hercle amici omnes modo

Vno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret".

625

Quid hic coeptat aut quo euadet hodie? "An legibus

Daturum poenas dices si illam eiecerit?

Iam id exploratumst: heia sudabis satis

Si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.

Verum pone esse uictum eum; at tandem tamen

630

Non capitis eius res agitur sed pecuniae".

Postquam hominem his uerbis sentio mollirier,

"Soli sumus nunc hic" inquam: "eho quid uis dari

Tibi in manum, ut erus his desistat litibus,

Haec hinc facessat, tu molestus ne sies"?

635

Satin illi di sunt propitii? "Nam sat scio,

Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,

Vt est ille bonus uir, tria non commutabitis

Verba hodie inter uos". Quis te istaec iussit loqui?

Immo non potuit melius peruenirier

640

Eo quo nos uolumus. Occidi! Perge eloqui.

A primo homo insanibat. Cedo quid postulat?

Quid? Nimium; quantum libuit. Dic. Si quis daret

Talentum magnum. Immo malum hercle: ut nil pudet!

Quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam

645

Suam unicam locaret? Parui retulit

Non suscepisse: inuentast quae dotem petat."

Vt ad pauca redeam ac mittam illius ineptias,

Haec denique eius fuit postrema oratio:

"Ego" inquit "a principio amici filiam,

650

Ita ut aequom fuerat, uolui uxorem ducere;

Nam mihi ueniebat in mentem eius incommodum,

In seruitutem pauperem ad ditem dari.

Sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,

Aliquantulum quae adferret qui dissoluerem

655

Quae debeo: et etiamnunc si uolt Demipho

Dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,

Nullam mihi malim quam istanc uxorem dari".

Vtrum stultitia facere ego hunc an malitia

Dicam, scientem an inprudentem, incertus sum.

660

Quid si animam debet? "Ager oppositust pignori ob

Decem minas" inquit. Age age, iam ducat: dabo.

"Aediculae item sunt ob decem alias." Oiei

Nimiumst. Ne clama: repetito hasce a me decem.

"Vxori emunda ancillulast; tum pluscula

665

Supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:

His rebus pone sane" inquit "decem minas".

Sescentas perinde scribito iam mihi dicas:

Nil do. Inpuratus me ille ut etiam inrideat?

Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium

670

Fac ut illam ducat nos quam uolumus. Ei mihi

Geta, occidisti me tuis fallaciis.

Mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.

"Quantum potest me certiorem" inquit "face,

Si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;

675

Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare".

Iam accipiat: illis repudium renuntiet;

Hanc ducat. Quae quidem illi res uortat male!

Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,

Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:

680

Inde sumam; uxori tibi opus esse dixero.

Geta. Hem. Quid egisti? Emunxi argento senes.

Satin est id? Nescio hercle: tantum iussus sum.

Eho, uerbero, aliud mihi respondes ac rogo?

Quid ergo narras? Quid ego narrem? Opera tua

685

Ad restim miquidem res redit planissume.

Vt tequidem omnes di deaeque - superi inferi -

Malis exemplis perdant! Em siquid uelis,

Huic mandes, quod quidem recte curatum uelis.

Ego quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere

690

Aut nominare uxorem? Iniectast spes patri

Posse illam extrudi. Cedo nunc porro: Phormio

Dotem si accipiet, uxor ducendast domum:

Quid fiet? Non enim ducet. Noui. Ceterum

Quom argentum repetent, nostra causa scilicet

695

In neruom potius ibit. Nil est, Antipho,

Quin male narrando possit deprauarier:

Tu id quod bonist excerpis, dicis quod malist.

Audi nunc contra: iam si argentum acceperit,

Ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:

700

Spatium quidem tandem apparandi nuptias,

Vocandi sacruficandi dabitur paullulum.

Interea amici quod polliciti sunt dabunt:

Inde iste reddet. Quam ob rem? Aut quid dicet? Rogas?

"Quot res postilla monstra euenerunt mihi!

705

Intro iit in aedis ater alienus canis;

Anguis per inpluuium decidit de tegulis

Gallina cecinit; interdixit hariolus;

Haruspex uetuit; ante brumam autem noui

Negoti incipere! "Quae causast iustissima.

710

Haec fient. Vt modo fiant! Fient: me uide.

Pater exit: abi, dic esse argentum Phaedriae.

Quietus esto, inquam: ego curabo nequid uerborum duit.

Hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.

Quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. Vt cautust ubi nil opust!

715

Atque ita opus factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;

Nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.

Rem ipsam putasti. Duc me ad eum ergo. Non moror. Vbi hoc egeris,

Transito ad uxorem meam, ut conueniat hanc prius quam hinc abit.

Dicat eam dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;

720

Et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;

Nos nostro officio nil digressos esse: quantum is uoluerit,

Datum esse dotis. Quid tua, malum, id refert? Magni, Demipho.

Non sat est tuom te officium fecisse si non id fama adprobat:

Volo ipsius quoque uoluntate haec fieri ne se eiectam praedicet.

725

Idem ego istuc facere possum. Mulier mulieri mage conuenit.

Rogabo. Vbi illas nunc ego reperire possim cogito.

Quid agam? Quem mi amicum inueniam misera? Aut quoi consilia haec referam?

Aut unde auxilium petam?

Nam uereor era ne ob meum suasum indigne iniuria adficiatur:

730

Ita patrem adulescentis facta haec tolerare audio uiolenter.

Nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?

Quod ut facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias

Hasce esse, ut id consulerem, interea uita ut in tuto foret.

Certe edepol, nisi me animus fallit aut parum prospiciunt oculi,

735

Meae autricem gnatae uideo. Neque ille inuestigatur, Quid ago?

Qui est pater eius. Adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco?

Quodsi eum nunc reperire possim, nil est quod uerear. East ipsa:

Conloquar. Quis hic loquitur? Sophrona. Et meum nomen nominat?

Respice ad me. Di obsecro uos, estne hic Stilpo? Non. Negas?

740

Concede hinc a foribus paullum istorsum sodes, Sophrona.

Ne me istoc posthac nomine appellassis. Quid? Non obsecro es

Quem semper te esse dictitasti? St. Quid has metuis fores?

Conclusam hic habeo uxorem saeuam. Verum istoc de nomine,

Eo perperam olim dixi ne uos forte inprudentes foris

745

Effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.

Em istoc pol nos te hic inuenire miserae numquam potuimus.

Eho dic mihi quid rei tibist cum familia hac unde exis?

Vbi illae sunt? Miseram me! Hem quid est? Viuontne? Viuit gnata.

Matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.

750

Male factum. Ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,

Vt potui nuptum uirginem locaui huic adulescenti

Harum qui est dominus aedium. Antiphonin? Em istic ipsi.

Quid? Duasne uxores habet? An obsecro, unam illequidem hanc solam.

Quid illam alteram quae dicitur cognata? Haec ergost. Quid ais?

755

Composito factumst quo modo hanc amans habere posset

Sine dote. Di uostram fidem, quam saepe forte temere

Eueniunt quae non audeas optare! Offendi adueniens

Quicum uolebam et ut uolebam conlocatam amari:

Quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,

760

Sine nostra cura, maxuma sua cura solus fecit.

Nunc quid opus facto sit uide: pater adulescentis uenit

Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. Nil periclist.

Sed per deos atque homines meam esse hanc caui resciscat quisquam.

Nemo e me scibit. Sequere me: intus cetera.

765

Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,

Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.

Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,

Accipere ab illo iniuriam? Etiam argentumst ultro obiectum,

Vt sit qui uiuat dum aliud aliquid flagiti conficiat.

770

Planissime. Is nunc praemiumst qui recta praua faciunt.

Verissime. Vt stultissime quidem illi rem gesserimus.

Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.

Etiamne id dubiumst? Haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.

Hem mutet autem? Nescio; uerum, si forte, dico.

775

Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem eius huc adducam,

Cum ista ut loquatur. Tu, Geta, abi prae, nuntia hanc uenturam.

Argentum inuentumst Phaedriae; de iurgio siletur;

Prouisumst ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?

Quid fiet? In eodem luto haesitas; uorsuram solues,

780

Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,

Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo

Nequid uereatur Phormionem aut eius orationem,

Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis,

Vt sua uoluntate id quod est faciundum faciat. Faciam.

785

Pariter nunc opera me adiuues ac re dudum opitulata es.

Factum uolo. Ac pol minus queo uiri culpa quam me dignumst.

Quid autem? Quia pol mei patris bene parta indiligenter

Tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina

Statim capiebat: uir uiro quid praestat! Bina quaeso?

790

Ac rebus uilioribus multo tamen duo talenta. Hui

Quid haec uidentur? Scilicet. Virum me natam uellem:

Ego ostenderem, Certo scio. Quo pacto ... Parce sodes,

Vt possis cum illa, ne te adulescens mulier defetiget.

Faciam ut iubes. Sed meum uirum ex te exire uideo.

795

Ehem Demipho, iam illi datumst argentum? Curaui illico. Nollem datum.

Ei uideo uxorem: paene plus quam sat erat. Quor nolles, Chreme?

Iam recte. Quid tu? Ecquid locutus cum istac quam ob rem hanc ducimus?

Transegi. Quid ait tandem? Abduci non potest. Qui non potest?

Quia uterque utrique est cordi. Quid istuc nostra? Magni. Praeterhac

800

Cognatam comperi esse nobis. Quid? Deliras. Sic erit.

Non temere dico: redii mecum in memoriam. Satin sanus es?

Au obsecro, uide ne in cognatam pecces. Non est. Ne nega:

Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. Non norat patrem?

Norat. Quor aliud dixit? Numquamne hodie concedes mihi

805

Neque intelleges? Si tu nil narras? Perdis. Miror quid hoc siet.

Equidem hercle nescio. Vin scire? At ita me seruet Iuppiter,

Vt propior illi quam ego sum ac tu homo nemost. Di uostram fidem,

Eamus ad ipsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc uolo. Ah.

Quid est? Itan paruam mihi fidem esse apud te? Vin me credere?

810

Vin satis quaesitum mi istuc esse? Age, fiat. Quid illa filia

Amici nostri? Quid futurumst? Recte. Hanc igitur mittimus?

Quidni? Illa maneat? Sic. Ire igitur tibi licet, Nausistrata.

Sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,

Manere hanc; nam perliberalis uisast, quom uidi, mihi.

815

Quid istuc negotist? Iamne operuit ostium? Iam. O Iuppiter,

Di nos respiciunt: gnatam inueni nuptam cum tuo filio. Hem

Quo pacto potuit? Non satis tutus est ad narrandum hic locus.

At tu intro abi. Heus ne filii quidem hoc nostri resciscant uolo.

Laetus sum, utut meae res sese habent, fratri optigisse quod uolt.

820

Quam scitumst eius modi in animo parare cupiditates

Quas, quom res aduorsae sient, paullo mederi possis!

Hic simul argentum repperit, cura sese expediuit;

Ego nullo possum remedio me euoluere ex his turbis

Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim.

825

Neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta

Huiusce habendae. Sed ubinam Getam inuenire possim, ut

Rogem quod tempus conueniundi patris me capere iubeat?

Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem,

Curaui propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu.

830

Nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium

Ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.

Sed Phormiost. Quid ais? Quid? Quidnam nunc facturust Phaedria?

Quo pacto satietatem amoris ait se uelle absumere?

Vicissim partis tuas acturus est. Quas? Vt fugitet patrem.

835

Te suas rogauit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;

Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus Sunium

Dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:

Ne quom hic non uideant me conficere credant argentum suom.

Sed ostium concrepuit abs te. Vide quis egreditur. Getast.

840

O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,

Quam subito meo ero Antiphoni ope uostra hunc onerastis diem!

Quidnam hic sibi uolt? Nosque amicos eius exonerastis metu!

Sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio

Atque hominem propero inuenire, ut haec quae contigerint sciat.

845

Num tu intellegis quid hic narret? Num tu? Nil. Tantundem ego.

Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. Heus Geta! Em tibi:

Num mirum aut nouomst reuocari, cursum quom institeris? Geta.

Pergit hercle. Numquam tu odio tuo me uinces. Non manes?

Vapula. Id quidem tibi iam fiet nisi resistis. Verbero.

850

Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.

Sed isne est quem quaero an non? Ipsust, congredere actutum. Quid est?

Omnium quantumst qui uiuont hominum homo ornatissime!

Nam sine controuorsia ab dis solus diligere, Antipho.

Ita uelim; sed qui istuc credam ita esse mihi dici uelim.

855

Satine est si te delibutum gaudio reddo? Enicas.

Quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. Oh

Tu quoque aderas, Phormio? Aderam. Sed tu cessas. Accipe, em:

Vt modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum

Sumus profecti; interea mittit erus me ad uxorem tuam.

860

Quam ob rem? Omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.

Vbi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,

Pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo

Quam ob rem retineat me: ait esse uetitum intro ad eram accedere.

"Sophrona modo fratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem"

865

Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audiui, ad fores

Suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,

Animam compressi, aurem admoui: ita animum coepi attendere,

Hoc modo sermonem captans. Eu Geta! Hic pulcherrimum

Facinus audiui: itaque paene hercle exclamaui gaudio.

870

Quod? Quodnam arbitrare? Nescio. Atqui mirificissimum:

Patruos tuos est pater inuentus Phanio uxori tuae. Hem

Quid ais? Cum eius consueuit olim matre in Lemno clanculum.

Somnium! Vtine haec ignoraret suom patrem? Aliquid credito,

Phormio, esse causae. Sed censen me potuisse omnia

875

Intellegere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?

Atque ego quoque inaudiui illam fabulam. Immo etiam dabo

Quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:

Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:

Ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.

880

Denique ego sum missus te ut requirerem atque adducerem. Em

Quin ergo rape me: quid cessas? Fecero. Heus Phormio,

Vale. Vale, Antipho. Bene, ita me di ament, factum: gaudeo.

Tantam fortunam de inprouiso esse his datam!

Summa eludendi occasiost mihi nunc senes

885

Et Phaedriae curam adimere argentariam,

Ne quoiquam suorum aequalium supplex siet.

Nam idem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis

Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.

Nunc gestus mihi uoltusque est capiundus nouos.

890

Sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,

Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.

Quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.

Dis magnas merito gratias habeo atque ago

Quando euenere haec nobis, frater, prospere.

895

Quantum potest nunc conueniundust Phormio,

Prius quam dilapidat nostras triginta minas

Vt auferamus. Demiphonem si domist

Visam ut quod ... At nos ad te ibamus, Phormio.

De eadem hac fortasse causa? Ita hercle. Credidi:

900

Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini

Ne non id facerem quod recepissem semel?

Heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

Adhuc curaui unum hoc quidem, ut mi esset fides.

Estne ita uti dixi liberalis? Oppido.

905

Idque ad uos uenio nuntiatum, Demipho,

Paratum me esse: ubi uoltis, uxorem date.

Nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,

Postquam id tanto opere uos uelle animum aduorteram.

At hic dehortatus est me ne illam tibi darem:

910

"Nam qui erit rumor populi" inquit "si id feceris?

Olim quom honeste potuit, tum non est data:

Eam nunc extrudi turpest." Ferme eadem omnia

Quae tute dudum coram me incusaueras.

Satis superbe inluditis me. Qui? Rogas?

915

Quia ne alteram quidem illam potero ducere;

Nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?

("Tum autem Antiphonem uideo ab sese amittere

Inuitum eam" inque). Tum autem uideo filium

Inuitum sane mulierem ab se amittere.

920

Sed transi sodes ad forum atque illud mihi

Argentum rursum iube rescribi, Phormio.

Quodne ego discripsi porro illis quibus debui?

Quid igitur fiet? Si uis mi uxorem dare

Quam despondisti, ducam; sin est ut uelis

925

Manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

Nam non est aequom me propter uos decipi,

Quom ego uostri honoris causa repudium alterae

Remiserim, quae dotis tantundem dabat.

I in hinc malam rem cum istac magnificentia,

930

Fugitiue? Etiamnunc credis te ignorarier

Aut tua facta adeo? Irritor. Tune hanc duceres

Si tibi daretur? Fac periclum. Vt filius

Cum illa habitet apud te, hoc uostrum consilium fuit.

Quaeso quid narras? Quin tu mi argentum cedo.

935

Immo uero uxorem tu cedo. In ius ambula.

Enimuero si porro esse odiosi pergitis ...

Quid facies? Egone? Vos me indotatis modo

Patrocinari fortasse arbitramini:

Etiam dotatis soleo. Quid id nostra? Nihil.

940

Hic quandam noram quoius uir uxorem. Hem. Quid est?

Lemni habuit aliam, Nullus sum. Ex qua filiam

Suscepit; et eam clam educat. Sepultus sum.

Haec adeo ego illi iam denarrabo. Obsecro,

Ne facias. Oh tune is eras? Vt ludos facit!

945

Missum te facimus. Fabulae! Quid uis tibi?

Argentum quod habes condonamus te. Audio.

Quid uos, malum, ergo me sic ludificamini

Inepti uostra puerili sententia?

Nolo uolo; uolo nolo rursum; cape cedo;

950

Quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.

Quo pacto aut unde hic haec resciuit? Nescio;

Nisi me dixisse nemini certo scio.

Monstri, ita me di ament, simile. Inieci scrupulum. Hem

Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat

955

Tam aperte inridens? Emori hercle satius est.

Animo uirili praesentique ut sis para.

Vides peccatum tuom! Esse elatum foras

Neque iam id celare posse te uxorem tuam:

Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,

960

Id nosmet indicare placabilius est.

Tum hunc inpuratum poterimus nostro modo

Vlcisci. Attat nisi mi prospicio, haereo.

Hi gladiatorio animo ad me adfectant uiam.

At uereor ut placari possit. Bono animo es:

965

Ego redigam uos in gratiam, hoc fretus, Chreme,

Quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.

Itan agitis mecum? Satis astute adgredimini.

Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.

Ain tu? Vbi quae lubitum fuerit peregre feceris

970

Neque huius sis ueritus feminae primariae

Quin nouo modo ei faceres contumeliam,

Venias nunc precibus lautum peccatum tuom?

Hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo

Vt ne restinguas lacrumis si exstillaueris.

975

Malum quod isti di deaeque omnes duint!

Tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!

Non hoc publicitus scelus hinc asportarier

In solas terras! In id redactus sum loci

Vt quid agam cum illo nesciam prorsum. Ego scio:

980

In ius eamus. In ius? Huc, siquid lubet.

Adsequere, retine dum ego huc seruos euoco.

Enim nequeo solus: accurre. Vna iniuriast

Tecum. Lege agito ergo. Alterast tecum, Chreme.

Rape hunc. Sic agitis? Enimuero uocest opus:

985

Nausistrata, exi! Os opprime inpurum: uide

Quantum ualet. Nausistrata! Inquam. Non taces?

Taceam? Nisi sequitur, pugnos in uentrem ingere.

Vel oculum exclude: est ubi uos ulciscar probe.

Qui nominat me? Hem quid istuc turbaest, obsecro,

990

Mi uir? Ehem quid nunc obstipuisti? Quis hic homost?

Non mihi respondes? Hicine ut tibi respondeat,

Qui hercle ubi sit nescit? Caue isti quicquam creduas.

Abi, tange: si non totus friget, me enica.

Nil est. Quid ergo? Quid istic narrat? Iam scies:

995

Ausculta. Pergin credere? Quid ego obsecro

Huic credam, qui nil dixit? Delirat miser

Timore. Non pol temerest quod tu tam times.

Egon timeo? Recte sane: quando nil times.

Et hoc nil est quod ego dico, tu narra. Scelus,

1000

Tibi narret? Ehe tu, factumst abs te sedulo

Pro fratre. Mi uir, non mihi narras. At ... Quid "at"?

Non opus est dicto. Tibi quidem; at scito huic opust.

In Lemno. Hem quid ais? Non taces? Clam te. Ei mihi!

Vxorem duxit. Mi homo, di melius duint!

1005

Sic factumst. Perii misera! Et inde filiam

Suscepit iam unam, dum tu dormis. Quid agimus?

Pro di inmortales, facinus miserandum et malum!

Hoc actumst. An quicquam hodiest factum indignius?

Qui mi, ubi ad uxores uentumst, tum fiunt senes!

1010

Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:

Haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae

Lemni? Haecin erat ea quae nostros minuit fructus uilitas?

Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;

Sed ea qui sit ignoscenda. Verba fiunt mortuo.

1015

Nam neque neglegentia tua neque odio id fecit tuo.

Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam

Eam compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit.

Ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.

Quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.

1020

Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier;

Sed quid sperem? Aetate porro minus peccaturum putem?

Iam tum erat senex, senectus si uerecundos facit.

An mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?

Quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore?

1025

Exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.

Sic dabo: age nunc, Phormionem qui uolet lacessito:

"Faxo tali sum mactatum atque hic est infortunio".

Redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.

Habet haec ei quod, dum uiuat, usque ad aurem ogganniat.

1030

At meo merito credo. Quid ego nunc commemorem, Demipho,

Singulatim qualis ego in hunc fuerim? Noui aeque omnia

Tecum. Merito hoc meo uidetur factum? Minime gentium.

Verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,

Ignosce; orat confitetur purgat: quid uis amplius?

1035

Enimuero priuquam haec dat ueniam, mihi prospiciam et Phaedriae.

Heus Nausistrata, priuquam huic respondes temere, audi. Quid est?

Ego minas triginta per fallaciam ab illoc abstuli:

Eas dedi tuo gnato: is pro sua amica lenoni dedit.

Hem quid ais? Adeo hoc indignum tibi uidetur, filius

1040

Homo adulescens si habet unam amicam, tu uxores duas?

Nil pudere! Quo ore illum obiurgabis? Responde mihi.

Faciet ut uoles. Immo ut meam iam scias sententiam,

Neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo

Priuquam gnatum uidero: eius iudicio permitto omnia:

1045

Quod is iubebit faciam. Mulier sapiens es, Nausistrata.

Satis tibin est? Immo uero pulchre discedo et probe

Et praeter spem. Tu tuom nomen dic quid est. Mihin? Phormio:

Vostrae familiae hercle amicus et tuo summus Phaedriae.

Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae uoles

1050

Faciamque et dicam. Benigne dicis. Pol meritumst tuom.

Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,

Et quod tuo uiro oculi doleant? Cupio. Me ad cenam uoca.

Pol uero uoco. Eamus intro hinc. Fiat. Sed ubist Phaedria

Iudex noster? Iam hic faxo aderit. Vos ualete et plaudite!