Hecyra est huic nomen fabulae. Haec quom datast
Noua, nouom interuenit uitium et calamitas
Vt neque spectari neque cognosci potuerit:
Ita populus studio stupidus in funambulo
5
Animum occuparat. Nunc haec planest pro noua,
Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
Iterum referre ut iterum possit uendere.
Alias cognostis eius: quaeso hanc noscite.
Orator ad uos uenio ornatu prologi:
10
Sinite exorator sim eodem ut iure uti senem
Liceat quo iure sum usus adulescentior,
Nouas qui exactas feci ut inueterascerent,
Ne cum poeta scriptura euanesceret.
In is quas primum Caecili didici nouas
15
Partim sum earum exactus, partim uix steti.
Quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam,
Spe incerta certum mihi laborem sustuli,
Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
Nouas, studiose ne illum ab studio abducerem.
20
Perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae,
Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
Prope iam remotum iniuria aduorsarium
Ab studio atque ab labore atque arte musica.
Quod si scripturam spreuissem in praesentia
25
Et in deterrendo uoluissem operam sumere,
Vt in otio esset potius quam in negotio,
Deterruissem facile ne alias scriberet.
Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
Hecyram ad uos refero, quam mihi per silentium
30
Numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas.
Eam calamitatem uostra intellegentia
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
Quom primum eam agere coepi, pugilum gloria
(Funambuli eodem accessit exspectatio),
35
Comitum conuentus, strepitus, clamor mulierum
Fecere ut ante tempus exirem foras.
Vetere in noua coepi uti consuetudine
In experiundo ut essem; refero denuo.
Primo actu placeo; quom interea rumor uenit
40
Datum iri gladiatores, populus conuolat,
Tumultuantur clamant, pugnant de loco:
Ego interea meum non potui tutari locum.
Nunc turba nulla est: otium et silentiumst:
Agendi tempus mihi datumst; uobis datur
45
Potestas condecorandi ludos scaenicos.
Nolite sinere per uos artem musicam
Recidere ad paucos: facite ut uostra auctoritas
Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
Si numquam auare pretium statui arti meae
50
Et eum esse quaestum in animum induxi maxumum
Quam maxume seruire uostris commodis,
Sinite impetrare me, qui in tutelam meam
Studium suom et se in uostram commisit fidem,
Ne eum circumuentum inique iniqui inrideant.
55
Mea causa causam accipite et date silentium,
Vt lubeat scribere aliis mihique ut discere
Nouas expediat posthac pretio emptas meo.
Per pol quam paucos reperias meretricibus
Fidelis euenire amatores, Syra.
60
Vel hic Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
Quam sancte, uti quiuis facile posset credere,
Numquam illa uiua ducturum uxorem domum!
Em duxit. Ergo propterea te sedulo
Et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
65
Quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis.
Vtine eximium neminem habeam? Neminem:
Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te uenit
Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
Quam minimo pretio suam uoluptatem expleat.
70
Hiscin tu amabo non contra insidiabere?
Tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.
Iniurium autem est ulcisci aduorsarios,
Aut qua uia te captent eadem ipsos capi?
Eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
75
Aetas et formast aut tibi haec sententia?
Senex si quaeret me, modo isse dicito
Ad portum percontatum aduentum Pamphili.
Audin quid dicam, Scirte? Si quaeret me, uti
Tum dicas; si non quaeret, nullus dixeris,
80
Alias ut uti possim causa hac integra.
Sed uideon ego Philotium? Vnde haec aduenit?
Philotis, salue multum. O salue, Parmeno.
Salue mecastor, Parmeno. Et tu edepol, Syra.
Dic mi, ubi, Philotis, te oblectasti tam diu?
85
Minime equidem me oblectaui, quae cum milite
Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo:
Biennium ibi perpetuom misera illum tuli.
Edepol te desiderium Athenarum arbitror,
Philotium, cepisse saepe et te tuom
90
Consilium contempsisse. Non dici potest
Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite
Vosque hic uidendi, antiqua ut consuetudine
Agitarem inter uos libere conuiuium.
Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui
95
Quae illi placerent. Haud opinor commode
Finem statuisse orationi militem.
Sed quid hoc negotist? Modo quae narrauit mihi
Hic intus Bacchis? Quod ego numquam credidi
Fore, ut ille hac uiua posset animum inducere
100
Vxorem habere. Habere autem? Eho tu, an non habet?
Habet, sed firmae haec uereor ut sint nuptiae.
Ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
Sed qui istuc credam ita esse dic mihi, Parmeno.
Non est opus prolato hoc: percontarier
105
Desiste. Nempe ea causa ut ne id fiat palam?
Ita me di amabunt, haud propterea te rogo,
Vti hoc proferam, sed fit tacita mecum gaudeam.
Numquam tam dices commode ut tergum meum
Tuam in fidem committam. Ah noli, Parmeno:
110
Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
Quam ego quae percontor scire. (Vera haec praedicat
Et illud mihi uitiumst maxumum). Si mihi fidem
Das te tacituram, dicam. Ad ingenium redis.
Fidem do: loquere. Ausculta. Istic sum. Hanc Bacchidem
115
Amabat ut quom maxume tum Pamphilus
Quom pater uxorem ut ducat orare occipit
Et haec communia omnium quae sunt patrum,
Sese senem esse dicere, illum autem unicum
Praesidium uelle se senectuti suae.
120
Ille primo se negare; sed postquam acrius
Pater instat, fecit animi ut incertus foret
Pudorin anne amori obsequeretur magis.
Tundendo atque odio denique effecit senex:
Despondit ei gnatam huius uicini proxumi.
125
Vsque illud uisum est Pamphilo ne utiquam graue
Donec iam in ipsis nuptiis, postquam uidet
Paratas nec moram ullam quin ducat dari,
Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
130
Vbiquomque datum erat spatium solitudinis
Vt conloqui mecum una posset: "Parmeno,
Perii, quid ego egi! In quod me conieci malum!
Non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser".
At te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache!
135
Vt ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
Nocte illa prima uirginem non attigit;
Quae consecutast nox eam, nihilo magis.
Quid ais? Cum uirgine una adulescens cubuerit
Plus potus, sese illa abstinere ut potuerit?
140
Non ueri simile dicis neque uerum arbitror.
Credo ita uideri tibi. Nam nemo ad te uenit
Nisi cupiens tui; ille inuitus illam duxerat.
Quid deinde fit? Diebus sane pauculis
Post Pamphilus me solum seducit foras
145
Narratque ut uirgo ab se integra etiam tum siet,
Seque ante quam eam uxorem duxisset domum,
Sperasse eas tolerare posse nuptias.
"Sed quam decrerim me non posse diutius
Habere, eam ludibrio haberi, Parmeno,
150
Quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis,
Neque honestum mihi neque utile ipsi uirginist".
Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
"Hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;
Reddi patri autem, quoi tu nil dicas uiti,
155
Superbumst. Sed illam spero, ubi hoc cognouerit
Non posse se mecum esse, abituram denique".
Quid interea? Ibatne ad Bacchidem? Cotidie.
Sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese uidet,
Maligna multo et mage procax facta ilico est.
160
Non edepol mirum. Atque ea res multo maxume
Diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se
Et illam et hanc quae domi erat cognouit satis,
Ad exemplum ambarum mores earum existimans.
Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
165
Pudens modesta incommoda atque iniurias
Viri omnis ferre et tegere contumelias.
Hic animus partim uxoris misericordia
Deuinctus, partim uictus huius iniuriis
Paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit
170
Amorem, postquam par ingenium nactus est.
Interea in Imbro moritur cognatus senex
Horunc: Ea ad hos redibat lege hereditas.
Eo amantem inuitum Pamphilum extrudit pater.
Reliquit cum matre hic uxorem; nam senex
175
Rus abdidit se, huc raro in urbem commeat.
Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
Nunc audies. Primo dies complusculos
Bene conuenibat sane inter eas. Interim
Miris modis odisse coepit Sostratam:
180
Neque lites ullae inter eas, postulatio
Numquam. Quid igitur? Siquando ad eam accesserat
Confabulatum, fugere e conspectu ilico,
Videre nolle: denique ubi non quit pati,
Simulat se ad matrem accersi ad rem diuinam, abit.
185
Vbi illic dies est compluris, accersi iubet:
Dixere causam tum nescioquam. Iterum iubet
Nemo remisit. Postquam accersunt saepius,
Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico
It uisere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex
190
Resciuit, heri ea causa rure huc aduenit,
Patrem continuo conuenit Philumenae.
Quid egerint inter se nondum etiam scio
Nisi sane curaest quorsum euenturum hoc siet.
Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
195
Et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite
Me esse illum conuenturam. Di uortant bene
Quod agas! Vale. Et tu bene uale, Philotium.
Pro deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio!
Vtin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia
200
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus.
Viris esse aduorsas aeque studiumst, similis pertinaciast,
In eodemque omnes mihi uidentur ludo doctae ad malitiam; et
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
205
Me miseram, quae nunc quam ob rem accuser nescio. Hem
Tu nescis? Non, ita me di bene ament, mi Lache,
Itaque una inter nos agere aetatem liceat. Di mala prohibeant.
Meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. Scio,
Te inmerito? An quicquam pro istis factis dignum te dici potest?
210
Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras;
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
Qui illum decrerunt dignum suos quoi liberos committerent.
Tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.
Egon? Tu inquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.
215
An, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
Quo quisque pacto hic uitam uostrarum exigat?
Multo melius hic quae fiunt quam illi ubi sum adsidue scio.
Ideo quia, ut uos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
Iampridem equidem audiui cepisse odium tui Philumenam,
220
Minimeque adeo mirum, et ni id fecisset mage mirum foret,
Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
Quod si scissem illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
At uide quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
Rus habitatum abii concedens uobis et rei seruiens,
225
Sumptus uostros otiumque ut nostra res posset pati,
Meo labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.
Non te pro his curasse rebus nequid aegre esset mihi!
Non mea opera neque pol culpa euenit. Immo maxume:
Sola hic fuisti: in te omnis haeret culpa sola, Sostrata.
230
Quae hic erant curares, quom ego uos curis solui ceteris.
Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
Illius dices culpa factum? Haud equidem dico, mi Lache.
Gaudeo, ita me di ament, gnati causa; nam de te quidem
Satis scio peccando detrimenti nil fieri potest.
235
Qui scis an ea causa, mi uir, me odisse adsimulauerit
Vt cum matre plus una esset? Quid ais? Non signi hoc sat est,
Quod heri nemo uoluit uisentem ad eam te intro admittere?
Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
Tuos esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,
240
Et merito adeo; nam uostrarum nullast quin gnatum uelit
Ducere uxorem; et quae uobis placitast condicio datur:
Vbi duxere inpulsu uostro, uostro inpulsu easdem exigunt.
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
Quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo uictus faciam
245
Vt tibi concedam neque tuae lubidini aduorsabor.
Atque eccum Phidippum optume uideo: hinc iam scibo hoc quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio isse adprime obsequentem,
Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
Quod tu si idem faceres, magis in rem et uostram et nostram id esset.
250
Nunc uideo in illarum potestate esse te. Heia uero.
Adii te heri de filia: ut ueni, itidem incertum amisti.
Haud ita decet, si perpetuam hanc uis esse adfinitatem,
Celare te iras. Siquid est peccatum a nobis profer
Aut ea refellendo aut purgando uobis corrigemus
255
Te iudice ipso. Sin east causa retinendi apud uos
Quia aegrast, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
At ita me di ament, haud tibi hoc concedo - illi pater es
Vt tu illam saluam mage uelis quam ego: id adeo gnati causa,
260
Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
Neque adeo clam me est quam esse eum grauiter laturum credam
Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille redeat.
Laches, et diligentiam uostram et benignitatem
Noui et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
265
Et te hoc mihi cupio credere: illam ad uos redire studeo
Si facere possim ullo modo. Quae res te id facere prohibet?
Eho num quid nam accusat uirum? Minime. Nam postquam attendi
Magis et ui coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
Non posse apud uos Pamphilo se absente perdurare.
270
Aliud fortasse aliis uiti est: ego sum animo leni natus:
Non possum aduorsari meis. Em Sostrata. Heu me miseram!
Certumne est istuc? Nunc quidem ut uidetur: sed num quid uis?
Nam est quod me transire ad forum iam oportet. Eo tecum una.
Edepol ne nos sumus inique aeque omnes inuisae uiris
275
Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut uideamur malo.
Nam ita me di ament, quod me accusat nunc uir, sum extra noxiam.
Sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
Omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus
Habui illam ac si ex me esset gnata, nec qui hoc mi eueniat scio;
280
Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.
Nemini plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata
Quam mi. Heu me infelicem, hancin ego uitam parsi perdere!
Hacin causa ego eram tanto opere cupidus redeundi domum! Hui
Quanto fuerat praestabilius ubiuis gentium agere aetatem
285
Quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere!
Nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
Omne quod est interea tempus prius quam id rescitumst lucrost.
Ac sic citius qui te expedias his aerumnis reperias:
Si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.
290
Sed nunc aduentum tuom ambas, Pamphile, scio reuerituras:
Rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.
Leuia sunt quae tu pergrauia esse in animum induxti tuom.
Quid consolare me? An quisquam usquam gentiumst aeque miser?
Priuquam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum
295
Tamen numquam ausus sum recusare eam quam mi obtrudit pater:
Iam in hac re, ut taceam, quoiuis facile scitust quam fuerim miser.
Vix me illim abstraxi atque inpeditum in ea expediui animum meum,
Vixque huc contuleram: em noua res ortast porro ab hac quae me abstrahat.
Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inuenturum arbitror;
300
Quod quom ita asse inuenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;
Tum uxori obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit,
Tot meas iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.
Sed magnum nescioquid necessest euenisse, Parmeno,
305
Vnde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
Haud quidem hercle: paruom; si uis uero ueram rationem exsequi,
Non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias
Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,
Quom de eadem causast iracundus factus inimicissimus.
310
Pueri inter sese quam pro leuibus noxiis iras gerunt
Quapropter? Quia enim qui eos gubernat animus eum infirmum gerunt.
Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri leui sententia:
Fortasse unum aliquod uerbum inter eas iam hanc conciuisse.
Abi, Parmeno, intro ac me uenisse nuntia. Hem quid hoc est? Tace.
315
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum. Agedum, ad fores
Accedo propius. Em sensistin? Noli fabularier.
Pro Iuppiter, clamorem audiui. Tute loqueris, me uetas.
Tace obsecro, mea gnata. Matris uox uisast Philumenae.
Nullus sum. Quidum? Perii. Quam ob rem? Nescioquod magnum malum
320
Profecto, Parmeno, me celant. Vxorem Philumenam
Pauitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.
Interii; quor mihi id non dixti? Quia non poteram una omnia.
Quid morbi est? Nescio. Quid? Nemon medicum adduxit? Nescio.
Cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?
325
Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam?
Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst.
Non usus factost mihi nunc hunc intro sequi;
Nam inuisos omnis nos esse illis sentio:
Heri nemo uoluit Sostratam intro admittere.
330
Si forte morbus amplior factus siet
(Quod sane nolim, maxume eri causa mei),
Seruom ilico introisse dicent Sostratae,
Aliquid tulisse comminiscentur mali
Capiti atque aetati illorum morbus qui auctus sit:
335
Era in crimen ueniet, ego uero in magnum malum.
Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:
Male metuo ne Philumenae mage morbus adgrauescat:
Quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
Nunc ad eam uisam. Heus Sostrata. Hem. Iterum istinc excludere.
340
Ehem Parmeno, tun hic eras? Perii, quid faciam misera?
Non uisam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?
Non uisas? Ne mittas quidem uisendi causa quemquam.
Nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:
Laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.
345
Tum filius tuos intro iit uidere, ut uenit, quid agat.
Quid ais? An uenit Pamphilus? Venit. Dis gratiam habeo.
Hem istoc uerbo animus mihi redit et cura ex corde excessit.
Iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;
Nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
350
Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
Quae inter uos interuenerit, unde ortumst initium irae.
Atque eccum uideo ipsum egredi: quam tristist! O mi gnate!
Mea mater, salue. Gaudeo uenisse saluom. Saluan
Philumenast? Meliusculast. Vtinam istuc ita di faxint!
355
Quid tu igitur lacrumas? Aut quid es tam tristis? Recte, mater.
Quid fuit tumulti? Dic mihi: an dolor repente inuasit?
Ita factumst. Quid morbi est? Febris. Cotidiana? Ita aiunt.
I sodes intro, consequar iam te, mea mater. Fiat.
Tu pueris curre, Parmeno, obuiam atque is onera adiuta.
360
Quid? Non sciunt ipsi uiam domum qua ueniant? Cessas?
Nequeo mearum rerum initium ullum inuenire idoneum
Vnde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;
Partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:
Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
365
Nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans
Morbo me uisurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!
Postquam me aspexere ancillae aduenisse, ilico omnes simul
Laetae exclamant "uenit", id quod me repente aspexerant.
Sed continuo uoltum earum sensi inmutari omnium,
370
Quia tam incommode illic fors obtulerat aduentum meum.
Vna illarum interea propere praecucurrit nuntians
Me uenisse: ego eius uidendi cupidus recta consequor.
Postquam intro adueni, extemplo eius morbum cognoui miser;
Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat
375
Neque uoce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
Postquam aspexi, "o facinus indignum" inquam et corripui ilico
Me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.
Mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit
Lacrumans misera: miseritumst. Profecto hoc sic est, ut puto:
380
Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
Hanc habere orationem mecum principio institit
"O mi Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam uides;
Nam uitiumst oblatum uirgini olim a nescioquo inprobo.
Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suom".
385
Sed quom orata huius reminiscor nequeo quin lacrumem miser.
"Quaeque fors fortunast" inquit "nobis quae te hodie obtulit,
Per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti
Aduorsa eius per te tecta tacitaque apud omnis sient.
Si umquam erga te animo esse amico sensisti eam, mi Pamphile,
390
Sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat.
Ceterum de redducenda id facias quod in rem sit tuam.
Parturire eam nec grauidam esse ex te solus conscius:
Nam aiunt tecum post duobus concubuisse mensibus.
Tum, postquam ad te uenit, mensis agitur hic iam septimus:
395
Quod te scire ipsa indicat res. Nunc si potis est, Pamphile,
Maxume uolo doque operam ut clam partus eueniat patrem
Atque adeo omnis. Sed si id fieri non potest quin sentiant,
Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore
Quin, quod ueri similest, ex te recte eum natum putent.
400
Continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi,
Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris".
Pollicitus sum et seruare in eo certumst quod dixi fidem.
Nam de redducenda, id uero ne utiquam honestum esse arbitror
Nec faciam, etsi amor me grauiter consuetudoque eius tenet.
405
Lacrumo quae posthac futurast uita quom in mentem uenit
Solitudoque. O fortuna, ut numquam perpetuo es data!
Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
Quem ego tum consilio missum feci: idem huc operam dabo.
Adest Parmeno cum pueris: hunc minimest opus
410
In hac re adesse; nam olim soli credidi
Ea me abstinuisse in principio quom datast.
Vereor, si clamorem eius hic crebro exaudiat,
Ne parturire intellegat. Aliquo mihist
Hinc ablegandus dum parit Philumena.
415
Ain tu tibi hoc incommodum euenisse iter?
Non hercle uerbis, Parmeno, dici potest
Tantum quam re ipsa nauigare incommodumst.
Itan est? O fortunate, nescis quid mali
Praeterieris qui numquam es ingressus mare.
420
Nam alias ut mittam miserias, unam hanc uide:
Dies triginta aut plus eo in naui fui
Quom interea semper mortem exspectabam miser;
Ita usque aduorsa tempestate usi sumus.
Odiosum. Haud clam me est. Denique hercle aufugerim
425
Potius quam redeam, si eo mihi redeundum sciam.
Olim quidem te causae inpellebant leues,
Quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia.
Sed Pamphilum ipsum uideo stare ante ostium:
Ite intro; ego hunc adibo, siquid me uelit.
430
Ere, etiam tu hic stas? Et quidem te exspecto. Quid est?
In arcem transcurso opus est. Quoi homini? Tibi.
In arcem? Quid eo? Callidemidem hospitem
Myconium, qui mecum una uectust, conueni.
Perii. Vouisse hunc dicam, si saluos domum
435
Redisset umquam, ut me ambulando rumperet?
Quid cessas? Quid uis dicam? An conueniam, modo?
Immo quod constitui me hodie conuenturum eum,
Non posse, ne me frustra illi exspectet. Vola.
At non noui hominis faciem. At faciam ut noueris:
440
Magnus rubicundus crispus crassus caesius
Cadauerosa facie. Di illum perduint!
Quid si non ueniet? Maneamne usque ad uesperum?
Maneto: curre. Non queo: ita defessus sum.
Ille abiit. Quid agam infelix? Prorsus nescio
445
Quo pacto hoc celem quod me orauit Myrrina,
Suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.
Quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;
Nam me parenti potius quam amori obsequi
Oportet. Attat eccum Phidippum et patrem
450
Video: horsum pergunt. Quid dicam hisce incertus sum.
Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
Factum. Venisse aiunt: redeat. Causam quam dicam patri
Quam ob rem non redducam nescio. Quem ego hic audiui loqui?
Certum offirmare est uiam me quam decreui persequi.
455
Ipsus est de quo hoc agebam tecum. Salue, mi pater.
Pate mi, salue. Bene factum te aduenisse, Pamphile;
Atque adeo, id quod maxumumst, saluom atque ualidum. Creditur.
Aduenis modo? Admodum. Cedo, quid reliquit Phania
Consobrinus noster? Sane hercle homo uoluptati obsequens
460
Fuit dum uixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuuant,
Sibi uero hanc laudem relinquont "uixit, dum uixit, bene".
Tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?
Quidquid est id quod reliquit, profuit. Immo obfuit;
Nam illum uiuom et saluom uellem. Inpune optare istuc licet:
465
Ille reuiuescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.
Heri Philumenam ad se accersi hic iussit dic iussisse te.
Noli fodere. Iussi. Sed eam iam remittet. Scilicet.
Omnem rem scio ut sit gesta: adueniens audiui modo.
At istos inuidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.
470
Ego me scio cauisse ne ulla merito contumelia
Fieri a uobis posset; idque si nunc memorare hic uelim
Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
Vere possum, ni te ex ipsa haec mage uelim resciscere;
Namque eo pacto maxume apud te meo erit ingenio fides,
475
Quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit
Neque mea culpa hoc discidium euenisse, id testor deos.
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae
Quae concedat cuiusque mores toleret sua modestia,
Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
480
Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.
Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
Pamphile, haud inuito ad auris sermo mi accessit tuos,
Quom te postputasse omnis res prae parente intellego;
Verum uide ne inpulsus ira praue insistas, Pamphile.
485
Quibus iris pulsus nunc in illam iniquos sim
Quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,
Quod nouem, et saepe quod uellem meritam scio?
Amoque et laudo et uehementer desidero;
Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
490
Illique exopto ut relicuam uitam exigat
Cum eo uiro me qui sit fortunatior,
Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
Tibi id in manust ne fiat. Si sanus sies:
Iube illam redire. Non est consilium, pater:
495
Matris seruibo commodis. Quo abis? Mane
Mane, inquam: quo abis? - Quae haec est pertinacia?
Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
Quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.
Non credidi edepol adeo inhumanum fore.
500
Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
Si est ut uelit redducere uxorem, licet;
Sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.
Ecce autem tu quoque proterue iracundus es!
Percontumax redisti huc nobis, Pamphile!
505
Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
Quia paullum uobis accessit pecuniae,
Sublati animi sunt. Etiam mecum litigas?
Deliberet renuntietque hodie mihi
Velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.
510
Phidippe, ades, audi paucis. - Abiit. Quid mea?
Postremo inter se transigant ipsi ut lubet,
Quando nec gnatus neque hic mi quicquam obtemperant,
Quae dico parui pendunt. Porto hoc iurgium
Ad uxorem quoius haec fiunt consilio omnia,
515
Atque in eam hoc omne quod mihi aegrest euomam.
Perii, quid agam? Quo me uortam? Quid uiro meo respondebo
Misera? Nam audiuisse uocem pueri uisust uagientis;
Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
520
Dicam non edepol scio.
Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum.
Vxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:
Atque eccam: uideo. Quid ais, Myrrina? Heus tibi dico. Mihine, uir?
Vir ego tuos sim? Tu uirum me aut hominem deputas adeo esse?
525
Nam si utrumuis horum, mulier, umquam tibi uisus forem,
Non sic ludibrio tuis factis habitus essem. Quibus? At rogitas?
Peperit filia: hem taces? Ex qui? Istuc patrem rogare est aequom.
Perii! Ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?
Credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. Sed demiror
530
Quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare uolueris
Partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.
Adeon peruicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
Potius quam aduorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta!
535
Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.
Misera sum. Vtinam sciam ita esse istuc! Sed nunc mi in mentem uenit
De hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
540
(Quamuis causam hunc suspicari quam ipsam ueram mauolo).
Multo priu, sciui quam tu illum habere amicam, Myrrina;
Verum id uitium numquam decreui esse ego adulescentiae;
Nam id innatumst. At pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.
Sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessauisti usque adhuc
545
Vt filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum uolueris.
Adeon me esse peruicacem censes, quoi mater siem,
Vt eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
Tun prospicere aut iudicare. Nostram in rem quod sit potes?
550
Audisti ex aliquo fortasse qui uidisse eum diceret
Exeuntem aut intro euntem ad amicam. Quid tum postea?
Si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos
Magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?
Nam si is posset ab ea sese derepente auellere
555
Quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem
Nec uirum satis firmum gnatae. Mitte adulescentem obsecro
Et quae me peccasse ais. Abi, solus solum conueni,
Roga uelitne uxorem an non: si est ut dicat uelle se,
Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
560
Siquidem ille ipse non uolt et tu sensti in eo esse, Myrrina,
Peccatum, aderam quoius consilio fuerat ea par prospici.
Quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
Interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam uelis.
Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
565
Ibo intro atque edicam seruis nequoquam ecferri sinant.
Nullam pol credo mulierem me miseriorem uiuere:
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciuerit,
Non edepol clam me est, quom hoc quod leuiust tam animo irato tulit;
Nec qua uia sententia eius possit mutari scio.
570
Hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
Si puerum ut tollam cogit, quoius nos qui sit nescimus pater.
Nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
Neque detractum ei tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;
Ipse eripuit ui, in digito quem habuit, uirgini abiens anulum.
575
Simul uereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
Celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.
Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam
Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
Verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut
580
Numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.
Teque ante quod me amare rebar, ei rei firmasti fidem;
Nam mi intus tuos pater narrauit modo quo pacto me habueris
Praepositam amori tuo: nunc tibi me certumst contra gratiam
Referre ut apud me praemium esse positum pietati scias.
585
Mi Pamphile, hoc et uobis et meae commodum famae arbitror:
Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decreui patre,
Ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua
Quin tua Philumena ad te redeat. Quaeso quid istuc consilist?
Illius stultitia uicta ex urbe tu rus habitatum migres?
590
Haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum uelit,
Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
Mea causa nolo. Nil pol iam istaec mihi res uoluptatis ferunt
Dum aetatis tempus tulit, perfuncta satis sum: satias iam tenet
595
Studiorum istorum. Haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea
Longinquitas aetatis obstet mortemue exspectet meam.
Hic uideo me esse inuisam inmerito: tempust me concedere.
Sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:
Et me hac suspicione exsoluam et illis morem gessero.
600
Sine me obsecro hoc effugere uolgus quod male audit mulierum.
Quam fortunatus ceteris sum rebus, absque una hac foret,
Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! Obsecro, mi Pamphile,
Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
Si cetera ita sunt ut uis itaque uti esse ego illa existumo,
605
Mi gnate, da ueniam hanc mihi, redduc illam. Vae misero mihi!
Et mihi quidem; nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.
Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi uxor.
Istuc est sapere, qui ubiquomque opus sit animum possis flectere;
Quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.
610
Fors fuat pol. Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
Spero ecastor. I ergo intro et compone quae tecum simul
Ferantur: dixi. Ita ut iubes faciam. - Pater.
Quid uis, Pamphile? Hinc abire matrem? Minime. Quid ita istuc uis?
Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus. Quid est?
615
Quid uis facere nisi redducere? Equidem cupio et uix contineor;
Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar:
Credo ea gratia concordes si non redducam, fore.
Nescias: uerum id tua refert nil utrum illaec fecerint
Quando haec aberit. Odiosa haec est aetas adulescentulis.
620
E medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
Sumus, Pamphile, "senex atque anus".
Sed uideo Phidippum egredi per tempus: accedamus.
Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,
Grauiter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter.
625
Etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.
Huic uero nullast. Opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis. Quid est?
Quid respondebo his? Aut quo pacto hoc aperiam?
Dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,
630
Ne reuereatur minus iam quo redeat domum. Ah
Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
A Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.
Mutatio fit. Ea nos perturbat, Lache.
Dum ne redducam, turbent porro quam uelint.
635
Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
Adfinitatem hanc sane perpetuam uolo;
Sin est ut aliter tua siet sententia,
Accipias puerum. Sensit peperisse: occidi.
Puerum? Quem puerum? Natus est nobis nepos.
640
Nam abducta a uobis praegnas fuerat filia,
Neque fuisse praegnatem umquam ante hunc sciui diem.
Bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo
Natum, tibi illam saluam. Sed quid mulieris
Vxorem habes aut quibus moratam moribus?
645
Nosne hoc celatos tam diu! Nequeo satis
Quam hoc mihi uidetur factum praue proloqui.
Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
Etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,
Nunc non est quom eam sequitur alienus puer.
650
Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.
Perii.. Hunc uidere saepe optabamus diem
Quom ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
Euenit: habeo gratiam dis. Nullus sum.
Redduc uxorem ac noli aduorsari mihi.
655
Pater, si ex me illa liberos uellet sibi
Aut sese mecum nuptam, satis certo scio,
Non clam me haberet quae celasse intellego.
Nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam
(Nec conuenturum inter nos posthac arbitror),
660
Quam ob rem redducam? Mater quod suasit sua
Adulescens mulier fecit. Mirandum id siet?
Censen te posse reperire ullam mulierem
Quae careat culpa? An quia non delincunt uiri?
Vosmet uidete iam, Lache et tu Pamphile,
665
Remissan opus sit uobis redductan domum.
Vxor quid faciat in manu non est mea
Neutra in re uobis difficultas a me erit.
Sed quid faciemus puero? Ridicule rogas:
Quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet
670
Vt alamus nostrum. Quem ipse neglexit pater,
Ego alam? Quid dixti? Eho in non alemus, Pamphile?
Prodemus quaeso potius? Quae haec amentiast?
Enimuero prorsus iam tacere non queo;
Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
675
Ignarum censes tuarum lacrumarum esse me
Aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
Pollicitast ea se concessuram ex aedibus.
680
Nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam uides,
Puer quia clam test natus, nactus alteram es.
Erras tui animi si me esse ignarum putas.
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.
Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
685
Sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
Egi atque oraui tecum uxorem ut duceres,
Tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;
Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat.
Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;
690
Quoi tu obsecutus facis huic adeo iniuriam.
Nam in eandem uitam te reuolutum denuo
Video esse. Mene? Te ipsum: et facis iniuriam;
Confingis falsas causas ad discordiam,
Vt cum illa uiuas, testem hanc quom abs te amoueris.
695
Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
Quam ob rem abs te abiret? Plane hic diuinat: nam id est.
Dabo iusiurandum nil esse istorum mihi. Ah
Redduc uxorem aut quam ob rem non opus sit cedo.
Non est nunc tempus. Puerum accipias; nam is quidem
700
In culpa non est: post de matre uidero.
Omnibus modis miser sum nec quid agam scio;
Tot nunc me rebus miserum concludit pater.
Abibo hinc, praesens quando promoueo parum.
Nam puerum iniussu credo non tollent meo,
705
Praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.
Fugis? Hem, nec quicquam certi respondes mihi?
Num tibi uidetur esse apud sese? Sine:
Puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. maxume.
Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit:
710
Amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.
Propterea haec irast; nam ipsa narrauit mihi
Id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,
Neque illi credebam primo; nunc uerum palamst.
Nam omnino abhorrere animum huic uideo a nuptiis.
715
Quid ergo agam, Phidippe? Quid das consili?
Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo:
Oremus accusemus grauius denique
Minitemur si cum illo habuerit rem postea.
Faciam ut mones. Eho puere, curre ad Bacchidem hanc
720
Vicinam nostram: huc euoca uerbis meis.
Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. Ah
Iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
Manere adfinitatem hanc inter nos uolo,
Si ullo modo est ut possit: quod spero fore.
725
Sed uin adesse me una dum istam conuenis?
Immo uero abi, aliquam puero nutricem para.
Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conuentam esse expetit;
Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod uelit.
Videndumst ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem,
730
Aut nequid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit.
Adgrediar. Bacchi, salue.
Salue, Lache. Credo edepol te non nil mirari, Bacchis,
Quid sit quapropter te huc foras puerum euocare iussi.
Ego pol quoque etiam timida sum quom uenit mi in mentem quae sim,
735
Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
Si uera dicis nil tibist a me pericli, mulier;
Nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
Quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
Nam si id facis facturaue es bonas quod par est facere,
740
Inscitum offerre iniuriam tibi inmerenti iniquom est.
Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam;
Nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.
Sed quid istuc est? Meum receptas filium ad te Pamphilum. Ah.
Sine dicam: uxorem hanc prius quam duxit, uostrum amorem pertuli.
745
Mane: nondum etiam dixi id quod uolui. Hic nunc uxorem habet
Quaere alium tibi firmiorem dum tibi tempus consulendi est;
Nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.
Quis id ait? Socrus. Men? Te ipsam: et filiam abduxit suam,
Puerumque ob eam rem clam uoluit, natus qui est, exstinguere.
750
Aliud si scirem qui firmare meam apud uos possem fidem
Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
Me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
Lepida es. Sed scin quid uolo potius sodes facias? Quid uis? Cedo.
Eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
755
Polliceare illis. Exple animum is teque hoc crimine expedi.
Faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,
Vt de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
Sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
Nec leuiorem uobis, quibus est minime aequom, eum uiderier
760
Inmerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
Facilem beniuolumque lingua tua iam tibi me reddidit:
Nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
Nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
Fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut uoles.
765
Aliter si facies - reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
Verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
Potius quam inimicus, periclum facias.
Nil apud me tibi defieri patiar, quin quod opus sit benigne praebeatur.
Sed quom tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
770
Noster socer, uideo, uenit: puero nutricem adducit.
Phidippe, Bacchis deierat persancte ... Haecin east? Haec est.
Nec pol istae metuont deos neque eas respicere deos opinor.
Ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
775
Oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
Nobis in re ipsa inuenimus: porro hanc nunc experiamur.
Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
780
Missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratus gnatus
Quod peperit uxor clam, id leuest: cito ab eo haec ira abscedet.
Profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.
Velim quidem hercle. Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.
Quid mihi istaec narras? An quia non tute ipse dudum audisti
785
De hac re animus meus ut sit, Laches? Illis modo explete animum.
Quaeso edepol, Bacchis, quod mihi es pollicita tute ut serues.
Ob eam rem uin ego introeam? I, atque exple animum is, coge ut credant.
Eo, etsi scio pol is fore meum conspectum inuisum hodie.
Nam nupta meretrici hostis est, a uiro ubi segregatast.
790
At haec amicae erunt, ubi quam ob rem adueneris resciscent.
At easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
Nam illas errore et te simul suspicione exsolues.
Perii, pudet Philumenae. Me sequimini huc intro ambae.
Quid est quod mihi malim quam quod huic intellego euenire,
795
Vt gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
Nam si est ut haec nunc Pamphilum uere ab se segregarit,
Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:
Referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.
Edepol ne meam erus esse operam deputat parui preti,
800
Qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
Itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque uenerat,
Accedebam: "adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius"?
"Non sum". "At Callidemides"? "Non". "Hospitem ecquem Pamphilum
805
Hic habes"? Omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
Ab nostro adfine exeuntem uideo? Quid huic hic est rei?
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
Quid eo? Dic me orare ut ueniat. Ad te? Immo ad Philumenam.
810
Quid rei est? Tua quod nil refert percontari desinas.
Nil aliud dicam? Etiam: cognosse anulum illum Myrrinam
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mi dederat. Scio.
Tantumne est? Tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audiuerit.
Sed cessas? Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;
815
Ita cursando atque ambulando totum hunc contriui diem.
Quantam obtuli aduentu meo laetitiam Pamphilo hodie!
Quot commodas res attuli! Quot autem ademi curas!
Gnatum ei restituo, qui paene harunc ipsiusque opera periit;
Vxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
820
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolui:
Hic adeo his rebus anulus fuit initium inueniundis.
Nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
Confugere anhelantem domum sine comite, uini plenum,
Cum hoc anulo: extimui ilico: "mi Pamphile", inquam "amabo,
825
Quid exanimatus obsecro? Aut unde anulum istum nactus?
Dic mi". Ille alias res agere se simulare. Postquam id uideo,
Nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
Homo se fatetur ui in uia nescioquam compressisse,
Dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
830
Eum haec cognouit Myrrina in digito modo me habente
Rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.
Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
835
Vt quisquam amator nuptiis laetetur. Verum ecastor
Numquam animum quaesti gratia ad malase adducam partis.
Ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.
Incommode mihi nuptiis euenit, factum fateor:
At pol me fecisse arbitror ne id merito mi eueniret.
840
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequomst ferre.
Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,
Ne me in breue conicias tempus gaudio hoc falso frui.
Visumst. Certen? Certe. Deus sum si hoc itast. Verum reperies.
Manedum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties.
845
Maneo. Sic te dixe opinor, inuenisse Myrrinam
Bacchidem anulum suom habere. Factum. Eum quem olim ei dedi:
Eaque hoc te mihi nuntiare iussit. Itanest factum? Ita, inquam.
Quis me est fortunatior uenustatique adeo plenior?
Egon pro hoc te nuntio qui donem? Qui? Qui? Nescio.
850
At ego scio. Quid? Nihilo enim;
Nam neque in nuntio neque. In me ipso tibi boni quid sit scio.
Egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris
Sinam sine munere a me abire? Ah nimium me ignauom putas.
Sed Bacchidem eccam uideo stare ante ostium:
855
Me exspectat credo: adibo. Salue, Pamphile.
O Bacchis, o mea Bacchis, seruatrix mea!
Bene factum et uolup est. Factis ut credam facis;
Antiquamque adeo tuam uenustatem obtines
Vt uoluptati obitus sermo aduentus tuo, quoquomque adueneris,
860
Semper siet. At tu ecastor morem antiquom atque ingenium obtines
Vt unus hominum homo te uiuat numquam quisquam blandior.
Hahahae, tun mihi istuc? Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
Nam numquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, uideram:
Perliberalis uisast. Dic uerum. Ita me di ament, Pamphile.
865
Dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? Nil. Neque opus est
Adeo muttito. Placit non fieri hoc itidem ut in comoediis
Omnia omnes ubi resciscunt. Hic quos par fuerat resciscere
Sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient.
Immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.
870
Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo
Se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum. Optumest:
Speroque hanc rem esse euenturam nobis ex sententia.
Ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni?
Aut quid istuc est quod uos agitis? Non licet. Tamen suspicor:
875
Ego hunc ab Orco mortuom quo pacto ...! Nescis, Parmeno,
Quantum hodie profueris mihi et ex quanta aerumna extraxeris.
Immo uero scio, neque inprudens feci. Ego istuc satis scio. An
Temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usus sit?
Sequere me intro, Parmeno. Sequor. Equidem plus hodie boni
880
Feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam. Plaudite!