anthologia Latina 739

Other sections


"Rauca sonora

Languida uoce

Tibia nostra

Est, pater" inquam,

5

"Ast gerit ora

Fusca colore,

Tristis habunde,

Flens modo serta

Forte dirempta.

10

Nam rosa mollis,

Fragmina lanae,

Lilia clara

(Singula quaeque

Quid memorem nunc?),

15

Nectara mixta

Plurima sunt hic.

Perfice, belle

Vt queat illud

Psallere uoto"!

20

"Sed mihi" Bacchus

Inquit "abest, heu!

Conficiatur

Vnde phonascus,

Quo medicata

25

Viuida passim

Carmina fingam,

Larga potestas."