anthologia Latina 732

Other sections


Filia Solis

Aestuat igne nouo

Et per prata iuuencum

Mentem perdita quaeritat

5

Non illam thalami pudor arcet,

Non regalis honor, non magni cura mariti

Optat in formam bouis

Conuertier uultus suos

Et Proetidas dicit beatas

10

Ioque laudat, non quod Isis alta est,

Sed quod iuuencae cornibus frontem leuat

Si quando miserae copia suppetit,

Brachiis ambit fera colla tauri

Floresque uernos cornibus illigat

15

Oraque iungere quaerit ori.

Audaces animos efficiunt tela Cupidinis,

Inlicitisque gaudent.

Corpus includit tabulis efficiens iuuencam,

Et amoris pudibundi malesuadis

20

Obsequitur uotis et procreat (heu nefas) bimembrem,

Cecropides iuuenis quem perculit fractum manu,

Filo resoluens Gnosiae tristia tecta domus.