anthologia Latina 944

Altre sezioni


Fortiter in uita mortem contemnere iactant,

      Quos Fortuna suis puluerulentat equis.

At quibus alba dies procedit tramite laeto,

      Dulcius aetherea nil sibi luce ferunt.

5

Omnia sed passae nunc hoc, nunc tempore in illo,

      Communi superos mens prece cuncta petit.

Quicquid in hospitio succedat corporis isto,

      Sidere uel retro uota ferente cadat.

Vnius ambitio non est expleta senectae,

10

      Centum annos etiam prima iuuenta cupit.

At cui canities sparsit iam sera capillos,

      Deficiunt toto quem sua membra gradu,

Sena licet uitae uicennia compleat, optat

      Sperat et aestates addere posse decem.

15

Has quoque si addiderit, semper sitit insuper unam;

      Vnus in immensos, si queat, annus eat.

Nemo satur uitae mensa discedit ab ista,

      Incusant omnes fata retroque uident.

At quia nulla dies ars uirtus prorogat isto,

20

      Hoc patitur meriti nescia Vita sui.