Quod cernunt oculi, deus est: fons nempe deorum est.
Maiestas caeli uertitur orbe suo.
Terra gerit gremio sese caelique suoque
Et finem ingentis monstrat uterque globi.
5
At quae se pelago tradit natura uidendam,
Luminibus dicit: "non ego finem habeo.
Omnia me circum, super, omnia fundit aquae lex:
Sic nusquam immensi terminus Oceani est.
Hic oculos igitur rerum in primordia mittis
10
Exspirant omnes hic numeri atque notae:
Nascitur hinc quicquid moritur retroque recedit;
Huc redit, aeterno quicquid in orbe perit.
Hoc perimit flammas elementum, alit euocat auget,
Omnis abest sapiens aque Thalete procul."