Naeuius tragoediarum fragmenta


Ne mihi gerere morem uidear lingua, uerum lingula.

 

Omnes formidant homines eius ualentiam.

 

Contempla placide formam et faciem uirginis.

 

Excidit orationis omnis confidentia.

 

5

Eam nunc esse inuentam probris compotem scis.

 

auri rubeo fonte lauere <me> memini manum.

 

Desubito famam tollunt, si quam solam uidere in uia.

 

Quin, ut quisque est meritus, praesens pretium pro factis ferat.

 

indigne exigor patria innocens.

 

10

quae quondam fulmine icit Iuppiter

 

manubias suppetat pro me ..

 

Suo sonitu claro fulgoriuit Iuppiter.

 

Numquam hodie effugies quin mea moriaris manu.

 

Tunc ipsos adoriant, ne qui hinc Spartam referat nuntium.

 

15

Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro.

 

Passo uelo uicinum, Aquilo, <Orestem> in portum fer foras.

 

Tuos qui celsos terminos tutant ..

 

Alte iubatos angues inlaesae gerunt.

 

Liberi <sunt>: quaeque incedunt, omnis aruas opterunt.

 

20

suauisonum melos

 

Vos, qui regalis corporis custodias

Agitatis, ite actutum in frondiferos locos,

Ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsita.

 

ducite

25

Eo cum argutis linguis mutas quadrupedis.

 

<alias> alis

Sublimen altos saltus inlicite <inuios>,

Vbi bipedes uolucres lino linquant lumina.

 

Vtin uenatu uitulantis ex suis

30

Locis nos mittant poenis decoratas feris?

 

pergite,

Tyrsigerae Bacchae, Bacchico cum scemate.

 

Ignotae <hic> iteris sumus: <si> tute scis ..

 

Dic quo pacto eum potiti: pugnan an dolis?

 

35

Ne ille mei feri ingeni <iram> atque animi acrem acrimoniam

 

Caue sis tuam contendas iram contra cum ira Liberi.

 

Oderunt di homines iniuros. - Egone an ille iniure

Facimus?

 

Sic quasi amnis celeris rapit, sed tamen inflexu flectitur

 

40

Iam ibi nos duplicat aduenientis .... timos

 

Namque ludere ut laetantis inter sese uidimus

Propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte ...

 

Pallis patagiis crocotis malacis mortualibus

 

<Sic> sine ferro pecua manibus <sueta> ut ad mortem meant.

 

45

ut uideam Volcani opera haec flammis flora fieri

 

Proinde huc Dryante regem prognatum patre,

Lycurgum cette!

 

Iam solis aestu candor cum liquesceret

 

Late longeque transtros nostros feruere

 

50

Vos qui astatis obstinati .......

 

Male parta male dilabuntur.

 

Mare interbibere

 

Dubii fauentem per fretum intro currimus.

 

Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.

 

55

in montes <confragos>

 

Circumuenire uideo ferme iniuria

 

Struix malorum

 

Neminem uidi, qui numero sciret quicquid scito opust.

 

trionum hic moderator rusticus

 

60

Odi summussos: proinde aperte dice quid sit, quod times.

 

Quam numquam uobis Grai atque barbari

 

Vos qui adcolitis Histrum fluuium atque algidam