Cor non laudo hominis: nam perfidum et exitiale.
Non laudo os: namque est uaniloquum et fatuum.
Non oculos: etenim sunt lusci oculi atque patrantes.
Non barbam: rufa est. non cilia: haud cilia.
5
Non mihi laudanturque manus: hae namque rapaces.
Et non laudatur mentula: merdacea est.
Non nares: patulae. genua et non laudo: maligna.
Et non laudo pedes: pes geminusque fugax.
Non frontem: effrons est. non uentrem: gurgulionis.
10
Lumbos: elumbos. renem: ubicumque malus.
Non nomen Caluitoris: nam est omine nomen
Tetrum, ut cor multis exitiale bonis.
Ecquid laudo igitur de hoc corpore? laudo capillos,
Tam foeda a calua qui modo profugerint.