Nequoi sit uostrum mirum quor partis seni
Poeta dederit quae sunt adulescentium,
Id primum dicam, deinde quod ueni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
5
Hodie sum acturus Hauton timorumenon,
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
Nouam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
Et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
Existumarem scire uostrum, id dicerem.
10
Nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo.
Oratorem esse uoluit me, non prologum:
Vostrum iudicium fecit; me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia
Quantum ille potuit cogitare commode
15
Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum?
Nam quod rumores distulerunt maleuoli
Multas contaminasse Graecas, dum facit
Paucas Latinas: factum id esse hic non negat
Neque se pigere et deinde facturum autumat.
20
Habet bonorum exemplum quo exemplo sibi
Licere facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod maleuolus uetus poeta dictitat
Repente ad studium hunc se adplicasse musicum,
Amicum ingenio fretum, haud natura sua:
25
Arbitrium uostrum, uostra existumatio
Valebit quare omnis uos oratos uolo,
Ne plus iniquom possit quam aequom oratio.
Facite aequi sitis, date crescendi copiam
Nouarum qui spectandi faciunt copiam
30
Sine uitiis. Ne ille pro se dictum existumet
Qui nuper fecit seruo currenti in uia
Decesse populum: quor insano seruiat?
De illius peccatis plura dicet quom dabit
Alias nouas, nisi finem maledictis facit.
35
Adeste aequo animo, date potestatem mihi
Statariam agere ut liceat per silentium,
Ne semper seruos currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem inpudens,
Auarus leno adsidue agendi sint seni
40
Clamore summo, cum labore maxumo.
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
Vt aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc nouas qui scribunt nil parcunt seni:
Siquae laboriosast, ad me curritur;
45
Si lenis est, ad alium defertur gregem.
In hac est pura oratio. Experimini
In utramque partem ingenium quid possit meum.
[Si numquam auare pretium statui arti meae
Et eum esse quaestum in animum induxi maxumum,
50
Quam maxume seruire uostris commodis:]
Exemplum statuite in me, ut adulescentuli
Vobis placere studeant potius quam sibi.
Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(Inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
55
Nec rei fere sane amplius quicquam fuit,
Tamen uel uirtus tua me uel uicinitas,
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
Facit ut te audacter moneam et familiariter
Quod mihi uidere praeter aetatem tuam
60
Facere et praeter quam res te adhortatur tua.
Nam pro deum atque hominum fidem quid uis tibi aut
Quid quaeris? Annos sexaginta natus es
Aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
Meliorem neque preti maioris nemo habet;
65
Seruos compluris: proinde quasi nemo siet,
Ita attente tute illorum officia fungere.
Numquam tam mane egredior neque tam uesperi
Domum reuortor quin te in fundo conspicer
Fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
70
Nullum remittis tempus neque te respicis.
Haec non uoluptati tibi esse satis certo scio. At
Enim dices "quantum hic operis fiat paenitet".
Quod in opere faciundo operae consumis tuae,
Si sumas in illis exercendis, plus agas.
75
Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi
Aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
Homo sum: humani nil a me alienum puto.
Vel me monere hoc uel percontari puta:
Rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.
80
Mihi sic est usus; tibi ut opus factost face.
An quoiquamst usus homini se ut cruciet? Mihi.
Si quid laborist nollem. Sed quid istuc malist?
Quaeso, quid de te tantum meruisti? Eheu!
Ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
85
Ne retice, ne uerere, crede inquam mihi:
Aut consolando aut consilio aut re iuuero.
Scire hoc uis? Hac quidem causa qua dixi tibi.
Dicetur. At istos rastros interea tamen
Adpone, ne labora. Minime. Quam rem agis?
90
Sine me uociuom tempus nequod dem mihi
Laboris. Non sinam, inquam. Ah non aequom facis.
Hui tam grauis hos, quaeso? Sic meritumst meum.
Nunc loquere. Filium unicum adulescentulum
Habeo. Ah quid dixi habere me? Immo habui, Chreme;
95
Nunc habeam necne incertumst. Quid ita istuc? Scies.
Est e Corintho hic aduena anus paupercula;
Eius filiam ille amare coepit perdite,
Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
Vbi rem resciui coepi non humanitus
100
Neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
Tractare, sed ui at uia peruolgata patrum.
Cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius
Licere speras facere me uiuo patre,
Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
105
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
Ego te meum esse dici tantisper uolo
Dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
Ego quod me in te sit facere dignum inuenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
110
Ego istuc aetatis? Non amori operam dabam,
Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
Simul rem et gloriam armis belli repperi".
Postremo adeo res rediit: adulescentulus
Saepe eadem et grauiter audiendo uictus est;
115
Putauit mi et aetate et beneuolentia
Plus scire et prouidere quam se ipsum sibi:
In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Quid ais? Clam me profectus mensis tris abest.
Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
120
Animist pudentis signum et non instrenui.
Vbi comperi ex is qui ei fuere conscii,
Domum reuortor maestus atque animo fere
Perturbato atque incerto prae aegritudine.
Adsido: adcurrunt serui, soccos detrahunt;
125
Video alios festinare, lectos sternere,
Cenam adparare: pro se quisque sedulo
Faciebant quo illam mihi lenirent miseriam.
Vbi uideo, haec coepi cogitare "hem tot mea
Soli solliciti sunt causa ut me unum expleant?
130
Ancillae tot me uestient? Sumptus domi
Tantos ego solus faciam? Sed gnatum unicum,
Quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
Quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
135
Malo quidem me dignum quouis deputem,
Si id faciam. Nam usque dum ille uitam illam colet
Inopem carens patria ob meas iniurias,
Interea usque illi de me supplicium dabo
Laborans parcens quaerens, illi seruiens".
140
Ita facio prorsus: nil relinquo in aedibus
Nec uas nec uestimentum: conrasi omnia.
Ancillas seruos, nisi eos qui opere rustico
Faciundo facile sumptum exsercirent suom,
Omnis produxi ac uendidi. Inscripsi ilico
145
Aedis mercede. Quasi talenta ad quindecim
Coegi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo.
Decreui tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
Nec fas esse ulla me uoluptate hic frui,
150
Nisi ubi ille huc saluos redierit meus particeps.
Ingenio te esse in liberos leni puto,
Et illum obsequentem siquis recte aut commode
Tractaret. Verum nec tu illum satis noueras
Nec te ille; hoc qui fit? Vbi non uere uiuitur.
155
Tu illum numquam ostendisti quanti penderes
Nec tibi illest credere ausus quae est aequom patri.
Quod si esset factum, haec numquam euenissent tibi.
Ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
Menedeme, at porro recte spero et illum tibi
160
Saluom adfuturum esse hic confido propediem.
Vtinam ita di faxint! Facient. Nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis uolo.
Non possum. Quor non? Quaeso tandem aliquantulum
Tibi parce: idem absens facere te hoc uolt filius.
165
Non conuenit, qui illum ad laborem inpepulerim,
Nunc me ipsum fugere. Scine est sententia?
Sic. Bene uale. Et tu. Lacrumas excussit mihi
Miseretque mi eius. Sed ut diei tempus est,
Tempust monere me hunc uicinum Phaniam
170
Ad cenam ut ueniat: ibo, uisam si domist.
Nil opus fuit monitore: iamdudum domi
Praesto apud me esse aiunt. Egomet conuiuas moror.
Ibo adeo hinc intro. Sed quid crepuerunt fores
Hinc a me? Quinam egreditur? Huc concessero.
175
Nil adhuc est quod uereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
Et illam simul cum nuntio tibi hic adfuturam hodie scio.
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Quicum loquitur filius?
Pater adest quem uolui: adibo. Pater, opportune aduenis.
180
Quid id est? Hunc Menedemum nostin nostrum uicinum? Probe.
Huic filium scis esse? Audiui esse in Asia. Non est, pater:
Apud nos est. Quid ais? Aduenientem, e naui egredientem ilico
Abduxi ad cenam; nam mihi cum eo iam inde usque a pueritia
Fuit semper familiaritas. Voluptatem magnam nuntias.
185
Quam uellem Menedemum inuitatum ut nobiscum esset, amplius
Vt hanc laetitiam necopinanti primus obicerem ei domi!
Atque etiam nunc tempus est. Caue faxis: non opus est, pater.
Quapropter? Quia enim incertumst etiam quid se faciat. Modo uenit;
Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
190
Eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio euenit. Scio.
Nunc seruolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
Quid narrat? Quid ille? Miserum se esse. Miserum? Quem minus crederest?
Quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
Parentis, patriam incolumem, amicos genus cognatos ditias.
195
Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet:
Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
Immo ille fuit senex inportunus semper, et nunc nil magis
Vereor quam nequid in illum iratus plus satis faxit, pater.
Illene? (Sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile).
200
Quid tute tecum? Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
Fortasse aliquanto iniquior erat praeter eius lubidinem:
Pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
Huncin erat aequom ex illius more an illum ex huius uiuere?
Et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
205
Vnius modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
Scortari crebro nolunt, nolunt crebro conuiuarier,
Praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad uirtutem omnia.
Verum ubi animus semel se cupiditate deuinxit mala,
Necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. Hoc
210
Scitumst: periclum ex aliis face tibi quod ex usu siet.
Ita credo. Ego ibo hinc intro, ut uideam nobis quid in cena siet.
Tu, ut tempus est diei, uide sis nequo hinc abeas longius.
Quam iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
Qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
215
Neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
Ex sua lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
Mihin si umquam filius erit, ni ille facili me utetur patre;
Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
220
Perii! Is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
Nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet":
Astutu. Ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
Mage nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi":
Quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
225
Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
Habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
Meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
Tum quod dem "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere.
Hoc ego mali non pridem. Inueni neque etiamdum scit pater.
230
Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum scio
Venissent; sed uereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
Occasio locus aetas mater quoius sub imperiost mala,
Quoi nil iam praeter pretium dulcest. Clinia. Ei misero mihi!
235
Etiam caues ne uideat forte hic te a patre aliquis exiens?
Faciam; sed nescioquid profecto mi animus praesagit mali.
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid ueri siet?
Si nil mali esset iam hic adessent. Iam aderunt. Quando istuc erit?
Non cogitas hinc longule esse? Et nosti mores mulierum:
240
Dum moliuntur. Dum conantur, annus est. O Clitipho,
Timeo. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.
Ain tu? Sic est. Verum interea, dum sermones caedimus,
Illae sunt relictae. Mulier tibi adest. Audin, Clinia?
Ego uero audio nunc demum et uideo et ualeo, Clitipho.
245
Minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
Ducunt secum. Perii, unde illi sunt ancillae? Men rogas?
Non oportuit relictas: portant quid rerum! Ei mihi!
Aurum uestem; et uesperascit et non nouerunt uiam.
Factum a nobis stultest. Abi dum tu, Dromo, illis obuiam.
250
Propera: quid stas? Vae misero mi, quanta de spe decidi!
Quid istuc? Quae res te sollicitat autem? Rogitas quid siet?
Vidin tu? Ancillas aurum uestem, quam ego cum una ancillula
Hic reliqui, unde esse censes? Vah nunc demum intellego.
Di boni, quid turbaest! Aedes nostrae uix capient, scio.
255
Quid comedent! Quid ebibent! Quid sene erit nostro miserius?
Sed uideo eccos quos uolebam. O Iuppiter ubinamst fides?
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
Conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
Propter quam in summa infamia sum et meo patri minus obsequens:
260
Quoius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,
Monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
Quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
Nemost miserior me. Hic de nostris uerbis errat uidelicet
Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
265
Nam et uitast eadem et animus te erga idem ac fuit,
Quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
Quid est obsecro? Nam mihi nunc nil rerum omniumst
Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores: anus,
270
Quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit;
Ea obiit mortem. Hoc ipsa in itinere alterae
Dum narrat forte audiui. Quaenamst altera?
Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
Post istuc ueniam. Propera. Iam primum omnium,
275
Vbi uentum ad aedis est, Dromo pultat fores;
Anus quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
Continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
Anus foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
Hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
280
Quo studio uitam suam te absente exegerit,
Vbi de inprouisost interuentum mulieri.
Nam ea res dedit tum existumandi copiam
Cotidianae uitae consuetudinem,
Quae quoiusque ingenium ut sit declarat maxume.
285
Texentem telam studiose ipsam offendimus,
Mediocriter uestitam ueste lugubri
(Eius anuis causa opinor quae erat mortua)
Sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
Nulla mala re esse expolitam muliebri;
290
Capillus pexus prolixus circum caput
Reiectus neglegenter; pax. Syre mi, obsecro,
Ne me in laetitiam frustra conicias. Anus
Subtemen nebat. Praeterea una ancillula
Erat; ea texebat una, pannis obsita,
295
Neglecta, inmunda inluuie. Si haec sunt, Clinia,
Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
Scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
Magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
Quom dius tam negleguntur internuntii.
300
Nam disciplinast isdem munerarier
Ancillas primum ad dominas qui adfectant uiam.
Perge, obsecro te, et caue ne falsam gratiam
Studeas inire. Quid ait ubi me nominas?
Vbi dicimus redisse te et rogare uti
305
Veniret ad te, mulier telam desinit
Continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
Vt facile scires desiderio id fieri.
Prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
Ita timui. At ego nil esse scibam, Clinia.
310
Agedum uicissim, Syre, dic quae illast altera?
Adducimus tuam Bacchidem. Hem quid? Bacchidem?
Eho sceleste, quo illam ducis? Quo ego illam? Ad nos scilicet.
Ad patrem? Ad eum ipsum. O hominis inpudentem audaciam! Heus
Non fit sine periclo facinus magnum nec memorabile.
315
Hoc uide: in mea uita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?
Vbi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
Quid illo facias? At enim ... Quid "enim"? Si sinas, dicam. Sine.
Sino. Ita res est haec nunc quasi quom ... Quas, malum, ambages mihi
Narrare occipit? Syre, uerum hic dicit: mitte, ad rem redi.
320
Enimuero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es. Audiundum hercle est, tace.
Vis amare, uis potiri, uis quod des illi effici;
Tuom esse in potiundo periclum non uis: haud stulte sapis;
Siquidem id saperest uelle te id quod non potest contingere.
325
Aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
Harum duarum condicionum nunc utram malis uide;
Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
Tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inueniam uia,
330
Quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
Quid aliud tibi uis? Siquidem hoc fit. Siquidem? Experiundo scies.
Age age, cedo istuc tuom consilium: quid id est? Adsimulabimus
Tuam amicam huius esse amicam. Pulchre: quid faciat sua?
An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecorist parum?
335
Immo ad tuam matrem abducetur. Quid eo? Longumst, Clitipho,
Si tibi narrem quam ob rem id faciam. Vera causast. Fabulae!
Nil satis firmi uideo quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
Mane, habeo aliud, si istuc metuis, quod ambo confiteamini
Sine periclo esse. Huius modi obsecro aliquid reperi. Maxume.
340
Ibo obuiam, hinc dicam ut reuortantur domum. Hem
Quid dixti? Ademptum tibi iam faxo omnem metum,
In aurem utramuis otiose ut dormias.
Quid ago nunc? Tune? Quod boni ... Syre! Dic modo
Verum. Age modo: hodie sero ac nequiquam uoles.
345
Datur, fruare dum licet; nam nescias ...
Syre inquam! Perge porro, tamen istuc ago.
Eius sit potestas posthac an numquam tibi.
Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
Concaluit. Quid uis? Redi, redi! Adsum; dic quid est?
350
Iam hoc quoque negabis tibi placere. Immo, Syre,
Et me et meum amorem et famam permitto tibi.
Tu es iudex: nequid accusandus sis uide.
Ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
Quasi istic minor mea res agatur quam tua.
355
Hic siquid nobis forte aduorsi euenerit,
Tibi erunt parata uerba, huic homini uerbera
Quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
Sed istunc exora ut suam esse adsimulet. Scilicet
Facturum me esse; in eum iam res rediit locum
360
Vt sit necessus. Merito te amo, Clinia.
Verum illa nequid titubet. Perdoctast probe.
At hoc demiror qui tam facile potueris
Persuadere illi, quae solet quos spernere!
In tempore ad eam ueni, quod rerum omniumst
365
Primum. Nam quendam misere offendi ibi militem
Eius noctem orantem: haec arte tractabat uirum,
Vt illius animum cupidum inopia incenderet
Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
Sed heus tu, uide sis nequid inprudens ruas!
370
Patrem nouisti ad has res quam sit perspicax;
Ego te autem noui quam esse soleas inpotens;
Inuersa uerba, euersas ceruices tuas,
Gemitus screatus tussis risus abstine.
Laudabis. uide sis. Tutemet mirabere
375
Sed quam cito sunt consecutae mulieres!
Vbi sunt? Quor retines? Iam nunc haec non est tua.
Scio, apud patrem; at nunc interim. Nihilo magis.
Sine. Non sinam inquam. Quaeso paullisper. Veto.
Saltem salutem ... Abeas si sapias. Eo.
380
Quid istic? Manebit. Hominem felicem! Ambula.
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
Id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
Minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
385
Et quom egomet nunc mecum in animo uitam tuam considero
Omniumque adeo uostrarum uolgus quae ab se segregant,
Et uos esse istius modi et nos non esse haud mirabilest.
Nam expedit bonas esse uobis; nos, quibucum est res, non sinunt:
Quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
390
Haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae uiuimus.
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst uiro,
Quoius mos maxumest consimilis uostrum, i se ad uos adplicant.
Hoc beneficio utrique ab utrisque uero deuincimini,
395
Vt numquam ulla amori uostro incidere possit calamitas.
Nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
Vt ex illius commodo meum compararem commodum. Ah
Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
Nam dum abs te absum omnes mihi labores fuere quos cepi leues
400
Praeter quam tui carendum quod erat. Credo. Syre, uix suffero:
Hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
Immo ut patrem tuom uidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
Quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? Ah retine me, obsecro!
Amabo quid tibist? Disperii, perii misera! Quid stupes,
405
Antiphila? Videon Cliniam an non? Quem uides?
Salue, anime mi. O mi Clinia, salue. Vt uales?
Saluom uenisse gaudeo. Teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
Ite intro; nam uos iamdudum exspectat senex.
410
Luciscit hoc iam. Cesso pultare ostium
Vicini, primum e me ut sciat sibi filium
Redisse? Etsi adulescentem hoc nolle intellego.
Verum quom uideam miserum hunc tam excruciarier
Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
415
Quom illi pericli nil ex indicio siet?
Haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
Item ut filium meum amico atque aequali suo
Video inseruire et socium esse in negotiis,
Nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
420
Aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
Natus sum aut illud falsumst quod uolgo audio
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
Nam mihi quidem cotidie augescit magis
De filio aegritudo, et quanto diutius
425
Abest mage cupio tanto et mage desidero.
Sed ipsum foras egressum uideo: ibo adloquar.
Menedeme, salue: nuntium adporto tibi
Quoius maxume te fieri participem cupis.
Num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
430
Valet atque uiuit. Vbinamst quaeso? Apud me domi.
Meus gnatus? Sic est. Venit? Certe. Clinia
Meus uenit? Dixi. Eamus: duc me ad eum, obsecro.
Non uolt te scire se redisse etiam et tuom
Conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
435
Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
Non tu illi dixti ut essem? Non. Quam ob rem, Chreme?
Quia pessume istuc in te atque illum consulis,
Si te tam leni et uicto esse animo ostenderis.
Non possum: satis iam, satis pater durus fui. Ah
440
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
Aut largitate nimia aut parsimonia:
In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
Primum olim potiuquam paterere filium
Commetare ad mulierculam, quae paullulo
445
Tum erat contenta quoique erant grata omnia,
Proterruisti hinc. Ea coacta ingratiis
Postilla coepit uictum uolgo quaerere.
Nunc quom sine magno intertrimento non potest
Haberi, quiduis dare cupis. Nam ut tu scias
450
Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
Primum iam ancillas secum adduxit plus decem
Oneratas ueste atque auro: satrapes si siet
Amator, numquam sufferre eius sumptus queat;
Nedum tu possis. Estne ea intus? Sit rogas?
455
Sensi. Nam unam ei cenam atque eius comitibus
Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
Quid uini absumsit "sic hoc" dicens; "asperum,
Pater, hoc est: aliud lenius sodes uide".
460
Releui dolia omnia, omnis serias;
Omnis sollicitos habui - atque haec una nox.
Quid te futurum censes quem adsidue exedent?
Sic me di amabunt ut me tuarum miseritumst,
Menedeme, fortunarum. Faciat quidlubet:
465
Sumat consumat perdat, decretumst pati,
Dum illum modo habeam mecum. Si certumst tibi
Sic facere, illud permagni referre arbitror
Vt ne scientem sentiat te id sibi dare.
Quid faciam? Quiduis potiuquam quod cogitas:
470
Per alium quemuis ut des, falli te sinas
Techinis per seruolum; etsi subsensi id quoque,
Illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syrus cum illo uostro consusurrant, conferunt
Consilia ad adulescentes; et tibi perdere
475
Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
Non nunc pecunia agitur sed illud quo modo
Minimo periclo id demus adulescentulo.
Nam si semel tuom animum ille intellexerit,
Prius proditurum te tuam uitam et prius
480
Pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui
Quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
Tibi autem porro ut non sit suaue uiuere!
Nam deteriores omnes sumus licentia.
Quod quoique quomque inciderit in mentem uolet
485
Neque id putabit prauom an rectum sit: petet.
Tu rem perire et ipsum non poteris pati:
Dare denegaris; ibit ad illud ilico
Qui maxume apud te se ualere sentiet:
Abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
490
Videre uera atque ita uti res est dicere.
Somnum hercle ego hac nocte oculis non uidi meis,
Dum id quaero tibi qui filium restituerem.
Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
Paratus sum. Scin quid nunc facere te uolo?
495
Dic. Quod sensisti illos me incipere fallere,
Id uti maturent facere: cupio illi dare
Quod uolt, cupio ipsum iam uidere. Operam dabo.
Paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
Vicini nostri hic ambigunt de finibus;
500
Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
Operam daturum me, hodie non posse is dare:
Continuo hic adero. Ita quaeso. - Di uostram fidem,
Ita conparatam esse hominum naturam omnium
Aliena ut melius uideant et diiudicent
505
Quam sua! An eo fit quia in re nostra aut gaudio
Sumus praepediti nimio aut aegritudine?
Hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
Dissolui me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi
510
A me nescioquis exit: concede hinc domum
Ne nos inter nos congruere sentiant.
Hac illac circumcursa; inueniundumst tamen
Argentum: intendenda in senemst fallacia.
Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
515
Ille Cliniai seruos tardiusculust;
Idcirco huic nostro traditast prouincia.
Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audiuit? Syre. Hem.
Quid tu istic? Recte equidem; sed te miror, Chreme,
Tam mane, qui heri tantum biberis. Nil nimis.
520
"Nil" narras? Visa uerost, quod dici solet,
Aquilae senectus. Heia. Mulier commoda et
Faceta haec meretrix. Sane. Idem uisast tibi?
Et quidem hercle forma luculenta. Sic satis.
Ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
525
Minimeque miror Clinia hanc si deperit.
Sed habet patrem quendam auidum, miserum atque aridum
Vicinum hunc: nostin? At quasi is non ditiis
Abundet, gnatus eius profugit inopia.
Scis esse factum ut dico? Quid ego ni sciam?
530
Hominem pistrino dignum! Quem? Istunc seruolum
Dico adulescentis ... Syre, tibi timui male!
Qui passus est id fieri. Quid faceret? Rogas?
Aliquid reperiret, fingeret fallacias
Vnde esset adulescenti amicae quod daret,
535
Atque hunc difficilem inuitum seruaret senem.
Garris. Haec facta ab illo oportebant, Syre.
Eho quaeso laudas qui eros fallunt? In loco
Ego uero laudo. Recte sane. Quippe qui
Magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
540
Iam huic mansisset unicus gnatus domi.
Iocone an serio ille haec dicat nescio;
Nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
Et nunc quid exspectat, Syre? An dum hic denuo
Abeat, quom tolerare illius sumptus non queat?
545
Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? Stolidus est.
At te adiutare oportet adulescentuli
Causa. Facile equidem facere possum si iubes;
Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
Tanto hercle melior. Non est mentiri meum.
550
Fac ergo. At heus tu facito dum eadem haec memineris
Siquid huius simile forte aliquando euenerit,
Vt sunt humana, tuos ut faciat filius.
Non usus ueniet, spero. Spero hercle ego quoque,
Neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim
555
Sed siquid, nequid. Quae sit eius aetas uides;
Et ne ego te, si usus ueniat, magnifice, Chreme,
Tractare possim. De istoc, quom usus uenerit,
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
Numquam commodius umquam erum audiui loqui,
560
Nec quom male facere crederem mi inpunius
Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
Quid istuc quaeso? Qui istic mos est, Clitipho? Itane fieri oportet?
Quid ego feci? Vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici
Inserere? Acta haec res est: perii. Mene? Hisce oculis, ne nega.
565
Facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
Nam istaec quidem contumeliast,
Hominem amicum recipere ad te atque eius amicam subigitare.
Vel here in uino quam inmodestus fuisti ... Factum. Quam molestus!
Vt equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset!
570
Noui ego amantium animum: aduortunt grauiter quae non censeas.
At mihi fides apud hunc est nil me istius facturum, pater.
Esto; at certe concedas aliquo ab ore eorum aliquantisper.
Multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
Ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
575
Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam.
Apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsius facti pudet,
Ne ineptus, ne proteruos uidear: quod illum facere credito.
Sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opus sit obsequi.
Quid istic narrat! Perii. Clitipho, haec ego praecipio tibi?
580
Hominis frugi et temperantis functus officium? Tace sodes.
Recte sane. Syre, pudet me. Credo: neque id iniuria; quin
Mihi molestumst. Perdis hercle. Verum dico quod uidetur.
Nonne accedam ad illos? Eho quaeso, una accedundi uiast?
Actumst: hic prius se indicarit quem ego argentum effecero.
585
Chreme, uin tu homini stulto mi auscultare? Quid faciam? Iube hunc
Abire hinc aliquo. Quo ego hinc abeam? Quo lubet: da illis locum:
Abi deambulatum. Deambulatum? Quo? Vah quasi desit locus.
Abi sane istac, istorsum, quouis. Recte dicit, censeo.
Di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis!†
590
At tu pol tibi istas posthac comprimito manus!
Censen uero? Quid illum porro credas facturum, Chreme,
Nisi eum, quantum tibi opis di dant, seruas castigas mones?
Ego istuc curabo. Atqui nunc, ere, tibi istic adseruandus est.
Fiet. Si sapias; nam mihi iam minus minusque obtemperat.
595
Quid tu? Ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut
Repperisti tibi quod placeat an non? De fallacia
Dicis? Est: inueni nuper quandam. Frugi es. Cedo quid est?
Dicam, uerum ut aliud ex alio incidit. Quidnam, Syre?
Pessuma haec est meretrix. Ita uidetur. Immo si scias.
600
Vah uide quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia
Hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
Quid tum? Ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
Ea relicta huic arraboni est pro illo argento. Intellego.
Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
605
Quid tum? Cliniam orat sibi uti nunc det: illam illi tamen
Post daturum: mille nummum poscit. Et poscit quidem? Hui,
Dubium id est? Ego sic putaui. Quid nunc facere cogitas?
Egon? Ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
Ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
610
Erras. Quid ita? Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo
"Non emo": quid ages? Optata loquere. Qui? Non est opus.
Non opus est? Non hercle uero. Qui istuc, miror. Iam scies.
Mane, mane, quid est quod tam a nobis grauiter crepuerunt fores?
Nisi me animus fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
615
Is quicum expositast gnata. Quid uolt sibi, Syre, haec oratio?
Quid est? Isne tibi uidetur? Dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
Eum esse. At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. Satis.
Abi nunciam intro atque illa si iam lauerit mihi nuntia.
Hic ego uirum interea opperibor. Te uolt: uideas quid uelit.
620
Nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. Quid siet?
Ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
Ehem mi uir. Ehem mea uxor. Te ipsum quaero. Loquere quid uelis.
Primum hoc te oro, nequid credas me aduorsum edictum tuom
Facere esse ausam. Vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
625
Credo. Nescioquid peccati portat haec purgatio.
Meministin me esse grauidam et mihi te maxumo opere edicere,
Si puellam parerem, nolle tolli? Scio quid feceris:
Sustulisti. Sic est factum: domina ego, erus damno auctus est.
Minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: ei dedi
630
Exponendam. O Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
Perii: quid ego feci? Rogitas? Si peccaui, mi Chreme,
Insciens feci. Id equidem ego, si tu neges, certo scio,
Te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
Tot peccata in hac re ostendis. Nam iam primum, si meum
635
Imperium exsequi uoluisses, interemptam oportuit,
Non simulare mortem uerbis, re ipsa spem uitae dare.
At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
Quam bene uero abs te prospectumst quod uoluisti cogita:
Nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
640
Per te uel uti quaestum faceret uel uti ueniret palam.
Credo, id cogitasti: "quiduis satis est dum uiuat modo".
Quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
Melius peius, prosit obsit, nil uident nisi quod lubet?
Mi Chreme, peccaui, fateor: uincor. Nunc hoc te obsecro,
645
Quanto tuos est animus natu grauior, ignoscentior,
Vt meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
Scilicet equidem istuc factum ignoscam; uerum, Sostrata,
Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc quidquid est
Qua hoc occeptumst causa loquere. Vt stultae et misere omnes sumus
650
Religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum
Detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
Istuc recte: conseruasti te atque illam. Is hic est anulus.
Vnde habes? Quam Bacchis secum adduxit adulescentulam, Hem.
655
Quid illa narrat? Ea lauatum dum it, seruandum mihi dedit.
Animum non aduorti primum; sed postquam aspexi ilico
Cognoui ad te exsilui. Quid nunc suspicare aut inuenis
De illa? Nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
Si potis est reperiri. Interii: plus spei uideo quam uolo:
660
Nostrast, si itast. Viuitne illa quoi tu dederas? Nescio.
Quid renuntiauit olim? Fecisse id quod iusseram.
Nomen mulieris cedo quid sit, ut quaeratur. Philterae.
Ipsast. Mirum ni illa saluast et ego perii. Sostrata,
Sequere me intro hac. Vt praeter spem euenit! Quam timui male
665
Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme!
Non licet hominem esse saepe ita ut uolt, si res non sinit.
Nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.
Nisi me animus fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
Ita hac re in angustum oppido nunc meae cogantur copiae
670
Nisi aliquid uideo ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
Nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
Nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
Crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
Quid agam? Aut quid comminiscar? Ratio de integro ineundast mihi.
675
Nil tam difficilest quin quaerendo inuestigari possiet.
Quid si hoc nunc sic incipiam? Nilst. Quid si sic? Tantundem egero.
At sic opinor: non potest. Immo optume. Euge habeo optumam. Retraham hercle opinor ad me
Idem ego illuc hodie fugitiuom argentum tamen.
Nulla mihi res posthac potest iam interuenire tanta
680
Quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
Dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam uolt.
Nil me fefellit: cognitast, quantum audio huius uerba.
Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
O mi Syre, audisti obsecro? Quidni? Qui usque una adfuerim.
685
Quoi aeque audisti commode quicquam euenisse? Nulli.
Atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa
Laetor quam illius; quam ego scio esse honore quouis dignam.
Ita credo. Sed nunc, Clinia, age, da te mihi uicissim;
Nam amici quoque res est uidenda in tutum ut conlocetur,
690
Nequid di amica nunc senex. O Iuppiter! Quiesce.
Antiphila mea nubet mihi. Sicin mi interloquere?
Quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. Fero hercle uero.
Deorum uitam apti sumus. Frustra operam opino hanc sumo.
Loquere: audio. At iam hoc non ages. Agam. uidendumst, inquam,
695
Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur.
Nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
Senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
Si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
At enim istoc nil est mage, Syre, miis nuptiis aduorsum.
700
Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? Quidni?
Quid dicam? Quam causam adferam? Qui nolo mentiare:
Aperte ita ut res sese habet narrato. Quid ais? Iubeo:
Illam te amare et uelle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
Bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
705
Et scilicet iam me hoc uoles patrem exorare ut celet
Senem uostrum? Immo ut recta uia rem narret ordine omnem. Hem
Satis sanus es et sobrius? Tuquidem illum plane perdis.
Nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?
Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
710
Qui uim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
Vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
Voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
Nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
715
Tu fors quid me fiat parui pendis, dum illi consulas.
Quid, malum, me aetatem censes uelle id adsimularier?
Vnus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
Tantum sat habes? Quid tum quaeso si hoc pater resciuerit?
Quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat"?
720
Metuo quid agam. Metuis? Quasi non ea potestas sit tua
Quo uelis in tempore ut te exsoluas, rem facias palam.
Age age, transducatur Bacchis. Optume ipsa exit foras.
Satis pol proterue me Syri promissa huc induxerunt,
Decem minas quas mihi dare pollicitust. Quodsi nunc me
725
Deceperit saepe obsecrans me ut ueniam, frustra ueniet;
Aut quom uenturam dixero et constituero, quom is certe
Renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
Decipiam ac non ueniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
Satis scite promittit tibi. Atqui tu hanc iocari credis?
730
Faciet nisi caueo. Dormiunt: ego pol istos commouebo.
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam uillam demonstrauit
Charini? Audiui. Proxumam esse huic fundo ad dextram? Memini.
Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
Quid inceptat? Dic me hic oppido esse inuitam atque adseruari,
735
Verum aliquo pacto uerba me his daturam esse et uenturam.
Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
Iube maneat. I. Quin est paratum argentum. Quin ego maneo.
Atqui iam dabitur. Vt lubet. Num ego insto? At scin quid sodes?
Quid? Transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa
740
Eo transducendast. Quam rem agis, scelus? Egon? Argentum cudo
Quod tibi dem. Dignam me putas quam inludas? Non est temere.
Etiamne tecum hic res mihist? Minime: tuom tibi reddo.
Eatur. Sequere hac. Heus, Dromo. Quis me uolt? Syrus. Quid est rei?
Ancillas omnis Bacchidis transduce huc ad uos propere.
745
Quam ob rem? Ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
Sperabit sumptum sibi senex leuatum esse harunc abitu:
Ni ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. Mutum dices.
Ita me di amabunt ut nunc Menedemi uicem
750
Miseret me tantum deuenisse ad eum mali.
Illancin mulierem alere cum illa familia!
Etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
Ita magno desiderio fuit ei filius;
Verum ubi uidebit tantos sibi sumptus domi
755
Cotidianos fieri nec fieri modum,
Optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. Cesso hunc adoriri? Syre. Hem.
Quid est? Te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
Videre egisse iam nescioquid cum sene.
760
De illo quod dudum? Dictum factum reddidi.
Bonan fide? Bona hercle. Non possum pati
Quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
Faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens,
At si scias quam scite in mentem uenerit.
765
Vah gloriare euenisse ex sententia?
Non hercle uero: uerum dico. Dic quid est?
Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
Secum adduxisse ne tu id persentisceres.
770
Probe. Dic sodes. Nimium, inquam. Immo si scias.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae:
Sese ipse dicit tuam. Vidisse filiam;
Eius sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
Hanc cupere uxorem. Modone quae inuentast? Eam:
775
Et quidem iubebit posci. Quam ob rem istuc, Syre?
Nam prorsum nil intellego. Vah tardus es.
Fortasse. Argentum dabitur ei ad nuptias,
Aurum atque uestem qui ... tenesne? Comparet?
Id ipsum. At ego illi neque do neque despondeo.
780
Non? Quam ob rem? Quam ob rem? Me rogas? homini ...? Vt lubet.
Non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
Verum ut simulares. Non meast simulatio;
Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Egon quoi daturus non sum, ut ei despondeam?
785
Credebam. Minime. Scite poterat fieri
Et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
Eo coepi. Credo. Ceterum equidem istuc, Chreme,
Aequi bonique facio. Atqui quam maxume
Volo te dare operam ut fiat, uerum alia uia.
790
Fiat, quaeratur aliquid. Sed illud quod tibi
Dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
Id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
Illuc confugies: "quid mea? Num mihi datumst?
Num iussi? Num illa oppignerare filiam
795
Meam me inuito potuit"? Verum illuc, Chreme,
Dicunt: "ius summum saepe summast malitia".
Haud faciam. Immo aliis si licet, tibi non licet:
†omnes te in lauta et bene acta parte putant.†
Quin egomet iam ad eam deferam. Immo filium
800
Iube potius. Quam ob rem? Quia enim in eum suspiciost
Translata amoris. Quid tum? Quia uidebitur
Mage ueri simile id esse, quom hic illi dabit;
Et simul conficiam facilius ego quod uolo.
Ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. Ecfero.
805
Nullast tam facilis res quin difficilis siet,
Quam inuitus facias. Vel me haec deambulatio,
Quam non laboriosa, ad languorem dedit.
Nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
810
Vt te quidem omnes di deae quantumst, Syre,
Cum istoc inuento cumque incepto perduint!
Huius modi mihi res semper comminiscere
Vbi me excarnufices. Is tu hinc quo dignus es?
Quam paene tua me perdidit proteruitas!
815
Vellem hercle factum, ita meritus. Meritus? Quo modo?
Ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
Quam argentum haberes quod daturus iam fui.
Quid igitur dicam tibi uis? Abiisti; mihi
Amicam adduxti quam non licitumst tangere.
820
Iam non sum iratu. Sed scin ubi sit nunc tibi
Tua Bacchis? Apud nos. Non. Vbi ergo? Apud Cliniam.
Perii. Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
Quod ei pollicitus. Garris. Vnde? A tuo patre.
Ludis fortasse me? Ipsa re experibere.
825
Ne ego sum homo fortunatus: deamo te, Syre.
Sed pater egreditur. Caue quicquam admiratus sis
Qua causa id fiat; obsecundato in loco;
Quod imperabit facito; loquitor paucula.
Vbi Clitipho hic est? "Eccum me" inque. Eccum hic tibi.
830
Quid rei esset dixti huic? Dixi pleraque omnia.
Cape hoc argentum ac defer. I: quid stas, lapis?
Quin accipis? Cedo sane. Sequere hac me ocius.
Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
Nam nil est illic quod moremur diutius.
835
Minas quidem iam decem habet a me filia,
Quas hortamentis esse nunc duco datas;
Hasce ornamentis consequentur alterae;
Porro haec talenta dotis adposcunt duo.
Quam multa iniusta ac praua fiunt moribus!
840
Mihi nunc relictis rebus inueniundus est
Aliquis, labore inuenta mea quoi dem bona.
Multo omnium nunc me fortunatissimum
Factum puto esse quom te, gnate, intellego
Resipisse. Vt errat! Te ipsum quaerebam, Chreme:
845
Serua, quod in te est, filium, me ac familiam.
Cedo quid uis faciam? Inuenisti hodie filiam.
Quid tum? Hanc uxorem sibi dari uolt Clinia.
Quaeso quid tu hominis? Quid est? Iamne oblitus es
Inter nos quid sit dictum de fallacia,
850
Vt ea uia abs te argentum auferretur? Scio.
Ea res nunc agitur ipsa. Quid narras, Chreme?
851a
Erraui? Actast res? Quanta de spe decidi!
Immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
Amica: ita aiunt. Et tu credis omnia.
Et illum aiunt uelle uxorem ut, quom desponderis,
855
Des qui aurum ac uestem atque alia quae opus sunt comparet.
Id est profecto: id amicae dabitur. Scilicet
Daturum. Ah frustra sum igitur gauisus miser.
Quiduis tamen iam malo quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
860
Ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
Aegre? Nimium illi, Menedeme, indulges. Sine:
Inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
Dic conuenisse, egisse te de nuptiis.
Dicam. Quid deinde? Me facturum esse omnia,
865
Generum placere; postremo etiam, si uoles,
Desponsam quoque isse dicito. Em istuc uolueram.
Tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
Quam ocissime ut des. Cupio. Ne tu propediem,
Vt istanc rem uideo, istius obsaturabere.
870
Sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
Si sapies. Faciam. Abi intro: uidi quid postulet.
Ego domi ero siquid me uoles. Sane uolo;
Nam te scientem faciam quidquid egero.
Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;
875
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
Hoc mihi praestat: in me quiduis harum rerum conuenit
Quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinus plumbeus;
In illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia.
Ohe iam desine deos, uxor, gratulando obtundere
880
Tuam esse inuentam gnatam, nisi illos ex tuo ingenio iudicas
Vt nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
Sed interim quid illic iamdudum gnatus cessat cum Syro?
Quos ais homines, Chreme, cessare? Ehem, Menedeme, aduenis?
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? Omnia.
885
Quid ait? Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
Hahahae. Quid risisti? Serui uenere in mentem Syri
Calliditates. Itane? Voltus quoque hominum fingit scelus.
Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis? Id. Idem istuc mihi
Venit in mentem. Veterator. Mage, si mage noris, putes
890
Ita rem esse. Ain tu? Quin tu ausculta. Mane; hoc prius scire expeto,
Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
Continuo iniecisse uerba tibi Dromonem scilicet,
Sponsae uestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.
Non. Quid? Non? Non inquam. Neque ipse gnatus? Nil prorsum, Chreme.
895
Magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae.
Mira narras. Quid Syrus meus? Ne is quidem quicquam? Nihil.
Quam ob rem, nescio. Equidem miror, qui alia tam plane scias.
Sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium,
Vt ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae.
900
Quid agit? Mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.
Quid est quod amplius simuletur? Vah. Quid est? Audi modo.
Est mihi ultimis conclaue in aedibus quoddam retro:
Huc est intro latus lectus, uestimentis stratus est.
Quid postquam hoc est factum? Dictum factum huc abiit Clitipho.
905
Solus? Solus. Timeo. Bacchis consecutast ilico.
Sola? Sola. Perii. Vbi abiere intro, operuere ostium. Hem
Clinia haec fieri uidebat? Quidni? Mecum una simul.
Fili est amica Bacchis: Menedeme, occidi.
Quam ob rem? Decem dierum uix mi est familia.
910
Quid istuc times quod ille operam amico dat suo?
Immo quod amicae. Si dat. An dubium id tibist?
Quemquamne animo tam comi esse aut leni putas
Qui se uidente amicam patiatur suam ...? Ah
Quidni? Quo uerba facilius dentur mihi.
915
Derides merito. Mihi nunc ego suscenseo:
Quot res dedere ubi possem persentiscere,
Ni essem lapis! Quae uidi! Vae misero mihi!
At ne illud haud inultum, si uiuo, ferent!
Nam iam ... Non tu te cohibes? Non te respicis?
920
Non tibi ego exempli satis sum? Prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me. Tene istuc loqui!
Nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
Foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
Quid faciam? Id quod me fecisse aiebas parum.
925
Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
Tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
Nequam aliam quaerat copiam ac te deserat
Immo abeat multo malo quouis gentium
Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
930
Nam si illi pergo suppeditare sumptibus,
Menedeme, mihi illaec uere ad rastros res redit.
Quot incommoditates in hic re capies, nisi caues!
Difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
Post, et id ingratum. Ah nescis quam doleam. Vt lubet.
935
Quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? Nisi quid est
Quod mage uis. Immo et gener et adfines placent.
Quid dotis dicam te dixisse filio?
Quid obticuisti? Dotis? Ita dico. Ah. Chreme,
Nequid uereare, si minus: nil nos dos mouet.
940
Duo talenta pro re nostra ego esse decreui satis
Sed ita dictu opus est, si me uis saluom esse et rem et filium,
Me mea omnia bona doti dixisse illi. Quam rem agis?
Id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul
Quam ob rem id faciam. Quin ego uero quam ob rem id facias nescio.
945
Egone? Vt eius animum, qui nunc luxuria et lasciuia
Diffluit, retundam redigam, ut quo se uortat nesciat.
Quid agis? Mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. Sino:
Itane uis? Ita. Fiat. Ac iam uxorem ut accersat paret.
Hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur
950
Sed Syrum ... Quid eum? Egone si uiuo adeo exornatum dabo,
Adeo depexum ut dum uiuat meminerit semper mei;
Qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
Non, ita me di ament, auderet facere haec uiduae mulieri quae in me fecit. Itane tandem quaeso, Menedeme? Vt pater
Tam in breui spatio omnem de me eiecerit animum patris?
955
Quodnam ob facinus? Quid ego tantum sceleris admisi miser?
Volgo faciunt. Scio tibi esse hoc grauius multo ac durius,
Quoi fit; uerum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo uolo.
Hic patrem astare aibas. Eccum. Quid me incusas, Clitipho?
960
Quidquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
Vbi te uidi animo esse omisso et suauia in praesentia
Quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
Cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
Vbi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,
965
Abii ad proxumum tibi qui erat; ei commisi et credidi:
Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
Victus uestitus quo in tectum te receptes. Ei mihi!
Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
Disperii: scelestus quantas turbas conciui insciens!
970
Emori cupio. Prius quaeso disce quid sit uiuere.
Vbi scies, si displicebit uita, tum istoc utitor.
Ere, licetne? Loquere. At tuto. Loquere. Quae istast prauitas
Quaeue amentiast, quod peccaui ego, id obesse huic? Ilicet.
Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi
975
Nec precatorem pararis. Quid agis? Nil suscenseo
Neque tibi nec tibi; nec uos est aequom quod facio mihi.
Abiit? Vah, rogasse uellem ... Quid? Vnde mihi peterem cibum:
Ita nos alienauit. Tibi iam esse ad sororem intellego.
Adeon rem rediisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!
980
Modo liceat uiuere, est spes ... Quae? Nos esurituros satis.
Inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuuas?
Immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;
Et quantum ego intellegere possum ... Quid? Non aberit longius.
Quid id ergo? Sic est: non esse horum te arbitror. Quid istuc, Syre?
985
Satin sanus es? Ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia
Postquamst inuenta uera, inuentast causa qui te expellerent.
Est ueri simile. An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
990
Non arbitror. Nunc aliud specta: matres omnes filiis
In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
Solent esse: id non fit. Verum dicis. Quid ergo nunc faciam, Syre?
Suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
Si non est uerum, ad misericordiam ambos adduces cito,
995
Aut scibis quoius. Recte suades: faciam. - Sat recte hoc mihi
In mentem uenit; nam quam maxume huic uisa haec suspicio
Erit uera, quamque adulescens maxume quam in minima spe situs
Erit, tam facillume patris pacem in leges conficiet suas.
Etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
1000
Quid hoc autem? Senex exit foras: ego fugio. Adhuc quod factumst,
Miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
Eum mihi precatorem paro: seni nostro fide nil habeo.
Profecto nisi caues tu homo, aliquid gnato conficies mali;
Idque adeo miror, quo modo
1005
Tam ineptum quicquam tibi uenire in mentem, mi uir, potuerit.
Oh pergin mulier esse? Nullamne ego rem umquam in uita mea
Volui quin tu in ea re mi fueris aduorsatrix, Sostrata!
At si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias;
In qua re nunc tam confidenter restas, stulta. Ego nescio?
1010
Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. Oh
Iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
Non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
Facies? Verum. Non uides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur. "subditum" ain tu? Sic erit,
1015
Mi uir. Confitere? Au te obsecro, istuc inimicis siet.
Egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?
Quid? Metui ne non, quom uelis, conuincas esse illum tuom?
Quod filia est inuenta? Non: sed, quo mage credundum siet,
Id quod consimilest moribus
1020
Conuinces facile ex te natum; nam tui similest probe
Nam illi nil uitist relictum quin siet itidem tibi;
Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur, quam seuerus! Rem, quom uideas, censeas.
Si umquam ullum fuit tempu, mater, quom ego uoluptati tibi
1025
Fuerim, dictus filius tuos uostra uoluntate, obsecro
Eius ut memineris atque inopis nunc te miserescat mei,
Quod peto aut quod uolo, parentes meos ut conmonstres mihi
Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
Alium esse te. Sum. Miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
1030
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es;
Et caue posthac, si me amas, umquam istuc uerbum ex te audiam.
At ego, si me metuis, mores caue in te esse istos sentiam.
Quos? Si scire uis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
Ganeos damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
1035
Non sunt haec parentis dicta. Non, si ex capite sis meo
Natus, item ut aiunt Mineruam esse ex Ioue, ea causa magis
Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
Di istaec prohibeant! Deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
Quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
1040
Quo modo obsequare et ut serues quod labore inuenerit.
Non mihi per fallacias adducere ante oculos ... pudet
Dicere hac praesente uerbum turpe; at te id nullo modo
Facere puduit. Eheu quam nunc totus displiceo mihi,
Quam pudet! Neque quod principium incipiam ad placandum scio.
1045
Enimuero Chremes nimis grauiter cruciat adulescentulum
Nimique inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. Optume
Ipsos uideo. Ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
Filiam et quod dotis dixi firmas? Mi uir, te obsecro
Ne facias. Pater, obsecro mi ignoscas. Da ueniam, Chreme:
1050
Sine te exorem. Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
Non faciam. At id nos non sinemus ... Si me uiuom uis, pater,
Ignosce. Age, Chreme mi. Age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
Quid istic? Video non licere ut coeperam hoc pertendere.
Facis ut te decet. Ea lege hoc adeo faciam, si facit
1055
Quod ego hunc aequom censeo. Pater, omnia faciam: impera.
Vxorem ut ducas. Pater! Nil audio. Ad me recipio:
Faciet. Nil etiam audio ipsum. Perii! An dubitas, Clitipho?
Immo utrum uolt. Faciet omnia. Haec dum incipias, grauia sunt,
Dumque ignores; ubi cognori, facilia. Faciam, pater.
1060
Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,
Filiam Phanocratae nostri. Rufamne illam uirginem,
Caesiam, sparso ore, adunco naso? Non possum, pater.
Heia ut elegans est! Credas animum ibi esse. Aliam dabo.
Immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum
1065
Quam uolo. Nunc laudo, gnate. Archonidi huius filiam,
Perplacet. Pater, hoc nunc restat. Quid? Syro ignoscas uolo
Quae mea causa fecit. Fiat. Vos ualete et plaudite!