anthologia Latina 747

Altre sezioni


Flora uenit. quae Flora? dea an de gente Latina?

      Non reor; at Chloris dicta per arua fuit.

Huius in aduentum radiant de nocte lucernae;

      Nam nitet atque hilarat lumine cuncta suo.

5

Cerea materies apibus debetur amicis,

      Floribus atque horti sit precor aequa mei,

Non ut mel rapiam, cuius non tangor amore,

      Sed cera in talem fiat ut alba diem.