In primis te, sponse, precor: patiare canentem,
Teque, puella, magis: tacito mihi crimine parcas.
Scimus enim, scimus uobis nunc carmina nostra
Doctiloquique etiam linguam sordere Maronis.
5
Sed breuiter strictimque duos dicemus amantes,
Materiesque licet plus quaerat, pauca loquemur.
Principio generis simili uos stirpe creatos
Florenti Florique patris sat nomina produnt.
Matribus et pariter respondet fetus uterque.
10
Nam decuit Mariam sapientem fundere natam
Calliopenque simul iuuenem proferre togatum.
O similes multumque pares! te prima iuuentus
Insignem uegetumque tenet. nam nuper inumbrans
Flore genas plenaque decens lanugine malas
15
Mollia uotifero dempsisti uellera ferro.
Egregio fulges cultu totusque decorus,
Ex facie mores patriamque ex nomine pandens.
Nam quae primates quondam genuere Latinos
Antiquaeque urbi proprium tribuere uocamen,
20
Dant tibi, Laurenti, Laurentes nomina nymphae.
Quid memorem mores iuuenili in corde seniles
Atque Italum ingenium Romana feruere lingua?
Tu fora, tu leges celebras sanctumque tribunal,
Promptaque impauidus tu suetus dicere dextra es.
25
Te palmam insontes semper tenuere patrono,
Te contra stantem semper timuere nocentes:
Prorsus habes iuuenis totum, quod Tullius auctor
Causidicos retinere iubet. nam fultus utroque
Vir bonus es nimium, fandi pariterque peritus.
30
Ad te nunc breuiter (nam sic te uelle putamus),
Verba, puella, feram. pulchro formosa colore
Lilia ceu niteant rutilis commixta rosetis,
Sic rubor et candor pingunt tibi, Florida, uultus.
Denique miramur, quod colla monilia gestant:
35
Ex umeris frustra phaleras inponis eburnis.
Nam tibi non gemmae, sed tu das lumina gemmis,
Atque alias comit, per te quod comitur, aurum.
Docta loqui scriptique tenax ueloxque legendi es,
Et tamquam talis fueris praesaga mariti,
40
Sic Musaea tuis insedit cura medullis.
Nec minus in propriis studium: nam uellera lanae
Textilibus calathis semper tractare perita
Inque globos teretes coeuntia uoluere pensa
Compositas tenui suspendis stamine telas;
45
Quas cum multiplici frenarint licia gressu
Traxeris et digitis cum mollia fila gemellis,
Serica Arachneo densentur pectine texta
Subtilisque seges radio stridente resultat.
Sed iam sufficiat de magnis pauca locutum,
50
Nec sinit hoc tempus totas nunc pandere laudes.
Quin magis, o pueri, uosque exaudite, puellae,
Quas optare pares thalamos taedasque iugales
Sensibus ex imis suspiria ducta fatentur!
Consertas prensate manus magnumque per orbem
55
Dextra liget laeuam; festos celebrate hymenaeos
Ac modulate melos pariter, quassoque pauito
Cum pede uox resonet! persultent atria longa,
Quae uirides cingunt hederae laurique coronant
Votigerique ignes stellanti lumine complent!
60
Tympana, chorda simul, symphonia, tibia, buxus,
Cymbala, bambilium, cornus et fistula, sistrum,
Quaeque per aeratas inspirant carmina fauces,
Vmida folligenis exclament organa uotis!
Surge age iam, iuuenis, dextram complectere sponsae
65
Tuque puella, caput niueo uelamine tecta,
Non cunctante gradu gressum comitare mariti.
Teque etiam paucis moneamus, pronuba, uerbis:
Cum fuerit uentum ad thalamos primumque cubile,
Sit tibi cura uigens innoxia reddere membra
70
Virginis, ut totum, quod possit laedere, demas.
Nullum sit capiti, quo crinis comitur, aurum,
Nec collo maneant nisi quae sunt laeuia fila,
Anulus et digitis tollatur mollibus asper
Ac niueos auro propera spoliare lacertos,
75
Ne, dum proludunt atque oscula dulcia iactant
Exercentque toris ueneris luctamen anhelum,
Iuncta per amplexus foedentur membra mariti
Atque inuita uiri maculet, quae diligit, ora
Ite pares tandemque toro recubate potito.
80
Mellea tunc roseis haerescant basia labris
Et compressa suis insudent pectora membris
Per niueosque umeros collumque, per os ...
Dextera ceruicem roseam subiecta retentet,
Turgentesque simul constringat laeua papillas.
85
Viuite felices quam longaque carpite saecla;
Viuite concordes, donec premat una senectus,
Donec uestra habeant natorum uota nepotes.