Sume, sacer meritis, ueracis dicta poetae,
Quae sine figmenti condita sunt uitio.
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam iustus ait talia Sedulius.
5
Asteriique tui semper meminisse iubeto,
Cuius ope et cura edita sunt populis.
Quem quamuis summi celebrent per saecula fastus,
Plus tamen ad meritum est, si uiget ore tuo.