Monstrorum princeps elephans proboscide saeuus
Horret mole nigra, dente micat niueo.
Sed uario fugienda malo cum belua gliscat,
Est tamen expertis mors pretiosa feri.
5
Nam quae conspicimus montani roboris ossa,
Humanis ueniunt usibus apta satis.
Consulibus sceptrum, mensis decus, arma tablistis,
Discolor et tabulae calculus inde datur.
Haec est humanae semper mutatio sortis:
10
Fit moriens ludus, qui fuit ante pauor.