anthologia Latina 628

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


134 (= 628 R) PALLADIVS

 

De Orpheo

 

Threicius quondam uates fide creditur canora

Mouisse sensus acrium ferarum

Atque amnes tenuisse uagos, sed et alites uolantes,

Et surda cantu concitasse saxa,

5

Suauisonaeque modos testudinis arbores secutae

Vmbram feruntur praebuisse uati.

Scilicet haud potuit, quae sunt sine, permouere, sensu

(Finxere docti fabulam poetae),

Sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit

10

Doctaque uitam uoce temperauit;

Iustitiam docuit, coetu quoque congregauit uno

Moresque agrestes expoliuit Orpheus.

PALLADIVS Friedrich

PALLADII e cod. B Riese²