Si quisquamst qui placere se studeat bonis
Quam plurimis et minime multos laedere,
In is poeta hic nomen profitetur suom.
Tum siquis est qui dictum in se inclementius
5
Existumauit esse, sic existumet
Responsum, non dictum esse, quia laesit prior.
Qui bene uortendo et easdem scribendo male
Ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,
Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,
10
Atque in Thesauro scripsit causam dicere
Prius unde petitur, aurum qua re sit suom,
Quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi
Aut unde in patrium monumentum peruenerit.
Dehinc ne frustretur ipse se aut sic cogitet
15
"Defunctus iam sum, nil est quod dicat mihi
Is ne erret moneo, et desinat lacessere.
Habeo alia multa quae nunc condonabitur,
Quae proferentur post si perget laedere
Ita ut facere instituit. Quam nunc acturi sumus
20
Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt,
Perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.
Magistratus quom ibi adesset occeptast agi.
Exclamat furem, non poetam fabulam
Dedisse et nil dedisse uerborum tamen:
25
Colacem esse Naeui et Plauti ueterem fabulam;
Parasiti personam inde ablatam et militis.
Si id est peccatum, peccatum inprudentiast
Poetae, non quo furtum facere studuerit.
Id ita esse uos iam iudicare poteritis.
30
Colax Menandrist: in east parasitus Colax
Et miles gloriosus: eas se non negat
Personas transtulisse in Eunuchum suam
Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
Latinas scisse sese id uero pernegat.
35
Quod si personis isdem huic uti non licet:
Qui mage licet currentem seruom scribere,
Bonas matronas facere, meretrices malas,
Parasitum edacem, gloriosum militem,
Puerum supponi, falli per seruom senem,
40
Amare odisse suspicari? Denique
Nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.
Qua re aequom est uos cognoscere atque ignoscere
Quae ueteres factitarunt si faciunt noui.
Date operam, cum silentio animum attendite,
45
Vt pernoscatis quid sibi Eunuchus uelit.
Quid igitur faciam? Non eam ne nunc quidem
Quom accersor ultro? An potius ita me comparem
Non perpeti meretricum contumelias?
Exclusit; reuocat: redeam? Non si me obsecret.
50
Siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.
Verum si incipies neque pertendes gnauiter
Atque, ubi pati non poteris, quom nemo expetet,
Infecta pace ultro ad eam uenies indicans
Te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,
55
Peristi: eludet ubi te uictum senserit.
Proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,
Ere: quae res in se neque consilium neque modum
Habet ullum, eam consilio regere non potes.
In amore haec omnia insunt uitia: iniuriae,
60
Suspiciones, inimicitiae, indutiae,
Bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules
Ratione certa facere, nihilo plus agas
Quam si des operam ut cum ratione insanias.
Et quod nunc tute tecum iratus cogitas
65
"Egon illam, quae illum, quae me, quae non ...! Sine modo,
Mori me malim: sentiet qui uir siem":
Haec uerba una mehercle falsa lacrimula
Quam oculos terendo misere uix ui expresserit,
Restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
70
Vltro supplicium. O indignum facinus! Nunc ego
Et illam scelestam esse et me miserum sentio:
Et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
Viuos uidensque pereo, nec quid agam scio.
Quid agas? Nisi ut te redimas captum quam queas
75
Minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;
Et ne te adflictes. Itane suades? Si sapis,
Neque praeter quam quas ipse amor molestias
Habet addas, et illas quas habet recte feras.
Sed eccam ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
80
Nam quod nos capere oportet haec intercipit.
Miseram me, uereor ne illud grauius Phaedria
Tulerit neue aliorsum atque ego feci acceperit,
Quod heri intro missus non est. Totus, Parmeno,
Tremo horreoque, postquam aspexi hanc. Bono animo es:
85
Accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.
Quis hic loquitur? Ehem tun hic eras, mi Phaedria?
Quid hic stabas? Quor non recta intro ibas? Ceterum
De exclusione uerbum nullum? Quid taces?
Sane quia uero haec mihi patent semper fores
90
Aut quia sum apud te primu. Missa istaec face.
Quid "missa"? O Thais, Thais, utinam esset mihi
Pars aequa amoris tecum ac pariter fieret,
Vt aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
Aut ego istuc abs te factum nihili penderem!
95
Ne crucia te obsecro, anime mi, mi Phaedria.
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
Eo feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
Credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.
Sicin agi, Parmeno? Age; sed huc qua gratia
100
Te accersi iussi ausculta. Fiat. Dic mihi
Hoc primum, potin est hic tacere? Egon? Optume.
Verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
Quae uera audiui taceo et contineo optume,
Sin falsum aut uanum aut finctumst, continuo palamst:
105
Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
Proin tu, taceri si uis, uera dicito.
Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
Potest taceri hoc. Ibi tum matri paruolam
Puellam dono quidam mercator dedit
110
Ex Attica hinc abreptam. Ciuemne? Arbitror;
Certum non scimus: matris nomen et patris
Dicebat ipsa: patriam et signa cetera
Neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
Mercator hoc addebat: e praedonibus,
115
Vnde emerat, se audisse abreptam e Sunio.
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
Docere, educere, ita uti si esset filia.
Sororem plerique esse credebant meam.
Ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,
120
Abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
Vtrumque hoc falsumst: effluet. Qui istuc? Quia
Neque tu uno eras contenta neque solus dedit;
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
Itast; sed sine me peruenire quo uolo.
125
Interea miles qui me amare occeperat
In Cariamst profectus; te interea loci
Cognoui. Tute scis postilla quam intumum
Habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.
Ne hoc quidem tacebit Parmeno. Oh dubiumne id est?
130
Hoc agite, amabo. Mater mea illic mortuast
Nuper; eius frater aliquantum ad remst auidior.
Is ubi esse hanc forma uidet honesta uirginem
Et fidibus scire, pretium sperans ilico
Producit, uendit. Forte fortuna adfuit
135
Hic meus amicus: emit eam dono mihi
Inprudens harum rerum ignaruque omnium.
Is uenit: postquam sensit me tecum quoque
Rem habere, fingit causas ne det sedulo:
Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
140
Apud me, ac non id metuat, ne, ubi Acceperim,
Sese relinquam, uelle se illam mihi dare;
Verum id uereri. Sed ego quantum suspicor,
Ad uirginem animum adiecit. Etiamne amplius?
Nil; nam quaesiui. Nunc ego eam, mi Phaedria,
145
Multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:
Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
Restituam ac reddam. Sola sum; habeo hic neminem
Neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,
Cupio aliquos parere amicos beneficio meo.
150
Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:
Sine illum priores partis hosce aliquot dies
Apud me habere. Nil respondes? Pessuma,
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
Eu noster, laudo: tandem perdoluit: uir es.
155
Aut ego nescibam quorsum tu ires? "paruola
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
Soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis
Nempe omnia haec nunc uerba huc redeunt denique:
Ego excludor, ille recipitur. Qua gratia?
160
Nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times
Quae aduectast ne illum talem praeripiat tibi.
Ego id timeo? Quid te ergo aliud sollicitat? Cedo.
Num solus ille dona dat? Num ubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier?
165
Nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia
Ancillulam, relictis rebus omnibus
Quaesiui? Porro eunuchum dixti uelle te,
Quia solae utuntur is reginae; repperi,
Heri minas uiginti pro ambobus dedi.
170
Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
Ob haec facta abs te spernor? Quid istic, Phaedria?
Quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
Id fieri posse maxume, uerum tamen
Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
175
Vtinam istuc uerbum ex animo ac uere diceres!
"Potius quam te inimicum habeam"! Si istuc crederem
Sincere dici, quiduis possem perpeti.
Labascit uictus uno uerbo quam cito!
Ego non ex animo misera dico? Quam ioco
180
Rem uoluisti a me tandem, quin perfeceris?
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
Saltem ut concedas solum. Siquidem biduom:
Verum ne fiant isti uiginti dies.
Profecto non plus biduom aut ... "Aut" nil moror.
185
Non fiet: hoc modo sine te exorem. Scilicet
Faciundumst quod uis. Merito te amo, bene facis.
Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
Ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. Maxume.
190
In hoc biduom, Thais, uale. Mi Phaedria,
Et tu. Numquid uis aliud? Egone quid uelim?
Cum milite istoc praesens absens ut sies;
Dies noctesque me ames, me desideres,
Me somnies, me exspectes, de me cogites,
195
Me speres, me te oblectes, mecum tota sis:
Meus fac sis postremo animus quando ego sum tuos.
Me miseram, forsan hic mihi paruam habeat fidem
Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
Ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio
200
Neque me finxisse falsi quicquam neque meo
Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.
Et quidquid huius feci causa uirginis
Feci; nam me eius fratrem spero propemodum
Iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
205
Et is hodie uenturum ad me constituit domum.
Concedam hinc intro atque exspectabo dum uenit.
Fac, ita ut iussi, deducantur isti. Faciam. At diligenter.
Fiet. At mature. Fiet. Satine hoc mandatumst tibi? Ah
Rogitare, quasi difficile sit!
210
Vtinam tam aliquid inuenire facile possis, Phaedria,
Quam hoc peribit. Ego quoque una pereo, quod mist carius;
Ne istuc tam iniquo patiare animo. Minime: qui effectum dabo.
Sed numquid aliud imperas?
Munus nostrum ornato uerbis, quod poteris, et istum aemulum,
215
Quod poteris, ab ea pellito.
Memini, tam etsi nullus moneas. Ego rus ibo atque ibi manebo.
Censeo. Sed heus tu. Quid uis? Censen posse me obfirmare et
Perpeti ne redeam interea? Tene? Non hercle arbitror;
Nam aut iam reuortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
220
Opus faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam.
Vigilabis lassus: hoc plus facies. Abi, nil dicis, Parmeno.
Eiciunda hercle haec est mollities animi; nimis me indulgeo.
Tandem non ego illam caream, si sit opus, uel totum triduom? Hui
Vniuorsum triduom? Vidi quid agas. Stat sententia.
225
Di boni, quid hoc morbist? Adeon homines inmutarier
Ex amore ut non cognoscas eundem esse! Hoc nemo fuit
Minus ineptus, mage seuerus quisquam nec mage continens.
Sed quis hic est qui huc pergit? Attat hicquidem est parasitus Gnatho
Militis: ducit secum una uirginem dono huic. Papae
230
Facie honesta! Mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
Di inmortales, homini homo quid praestat? Stulto intellegens
Quid inter est? Hoc adeo ex hac re uenit in mentem mihi
Conueni hodie adueniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
235
Hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona:
Video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. "Oh
Quid istuc" inquam "ornatist?" "Quoniam miser quod habui perdidi, em
Quo redactus sum. Omnes noti me atque amici deserunt".
Hic ego illum contempsi prae me: "quid homo" inquam "ignauissime?
240
Itan parasti te ut spes nulla relicua in te siet tibi?
Simul consilium cum re amisti? Viden me ex eodem ortum loco?
Qui color nitor uestitus, quae habitudost corporis!
Omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen".
"At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
245
Possum". "Quid? Tu his rebus credis fieri? Tota erras uia.
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius:
Hoc nouomst aucupium; ego adeo hanc primus inueni uiam.
Est genus hominum qui esse primos se omnium rerum uolunt
Nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,
250
Sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul.
Quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;
Negat quis: nego; ait: aio; postremo imperaui egomet mihi
Omnia adsentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus".
Scitum hercle hominem! Hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
255
Dum haec loquimur, interea loci ad macellum ubi aduenimus,
Concurrunt laeti mi obuiam cuppedenarii omnes,
Cetarii lanii coqui fartores piscatores,
Quibus et re salua et perdita profueram et prosum saepe:
Salutant, ad cenam uocant, aduentum gratulantur.
260
Ille ubi miser famelicus uidet mi esse tantum honorem et
Tam facile uictum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
Vt sibi liceret discere id de me: sectari iussi,
Si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis
Vocabula, parasiti ita ut Gnathonici uocentur.
265
Viden otium et cibus quid facit alienus? Sed ego cesso
Ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut ueniat?
Sed Parmenonem ante ostium Thainis tristem uideo,
Riualis seruom: salua rest. Nimirum hic homines frigent.
Nebulonem hunc certumst ludere. Hisce hoc munere arbitrantur
270
Suam Thaidem esse. Plurima salute Parmenonem
Summum suom inpertit Gnatho. Quid agitur? Statur. Video.
Num quid nam hic quod nolis uides? Te. Credo; at numquid aliud?
Qui dum? Quia tristis. Nil quidem. Ne sis; sed quid uidetur
Hoc tibi mancupium? Non malum hercle. Vro hominem. Vt falsus animist!
275
Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse? Hoc nunc dicis
Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, uicissitudost.
Sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam
Ne sursum deorsum cursites neue usque ad lucem uigiles.
Ecquid beo te? Men? Papae. Sic soleo amicos. Laudo.
280
Detineo te: fortasse tu profectus alio fueras.
Nusquam. Tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut admittar
Ad illam. Age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam ducis.
Numquem euocari hinc uis foras? Sine biduom hoc praetereat:
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus,
285
Ne tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
Etiamnunc tu hic stas, Parmeno? Eho numnam hic relictus custos,
Nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
Facete dictum: mira uero militi qui placeat?
Sed uideo erilem filium minorem huc aduenire.
290
Miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
Non temere est; et properans uenit: nescioquid circumspectat.
Occidi!
Neque uirgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
Vbi quaeram, ubi inuestigem, quem perconter, quam insistam uiam
295
Incertus sum. Vna haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest.
O faciem pulchram! Deleo omnis dehinc ex animo mulieres:
Taedet cotidianarum harum formarum. Ecce autem alterum!
Nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem!
Hic uero est qui si occeperit,
300
Ludum iocumque dices fuisse illum alterum,
Praeut huius rabies quae dabit.
Vt illum di deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est;
Meque adeo qui ei restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.
Sed eccum Parmenonem. Salue. Quid tu es tristis? Quidue es alacris?
305
Vnde is? Egone? Nescio hercle,
Neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsus sum oblitus mei.
Qui quaeso? Amo. Hem. Nunc, Parmeno, ostendes te qui uir sies.
Scis te mihi saepe pollicitum esse "Chaerea, aliquid inueni
Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam",
310
Quom in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.
Age, inepte. Hoc hercle factumst. Fac sis nunc promissa adpareant,
Si adeo digna rest ubi tu neruos intendas tuos.
Haud similis uirgost uirginum nostrarum, quas matres student
Demissis umeris esse, uincto pectore, ut gracilae sient.
315
Siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum:
Tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:
Itaque ergo amantur. Quid tua istaec? Noua figura oris. Papae.
Color uerus, corpus solidum et suci plenum. Anni? Anni? Sedecim.
Flos ipse. Ipsam hanc tu mihi uel ui uel clam uel precario
320
Fac tradas: mea nil refert dum potiar modo.
Quid? Virgo quoiast? Nescio hercle. Vndest? Tantundem. Vbi habitat?
Ne id quidem. Vbi uidisti? In uia. Qua ratione eam amisti?
Id equidem adueniens mecum stomachabar modo,
Nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae
325
Felicitates omnes aduorsae sient.
Quid hoc est sceleris? Perii. Quid factumst? Rogas?
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem
Nostin? Quidni? Is, dum hanc sequor, fit mi obuiam.
Incommode hercle. Immo enimuero infeliciter;
330
Nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno.
Illum liquet mihi deierare his mensibus
Sex septem prorsum non uidisse proxumis,
Nisi nunc quom minime uellem minimeque opus fuit.
Eho nonne hoc monstri similest? Quid ais? Maxume.
335
Continuo occurrit ad me, quam longe quidem,
Incuruos tremulus labiis demissis gemens:
"Heus heus tibi dico, Chaerea inquit. Restiti.
"Scin quid ego te uolebam? "Dic". "Cras est mihi
Iudicium". "Quid tum"? "Vt diligenter nunties
340
Patri, aduocatus mane mi esse ut meminererit".
Dum haec dicit abiit hora. Rogo numquid uelit.
"Recte" inquit. Abeo. Quom huc respicio ad uirginem,
Illa se interea commodum huc aduorterat
In hinc nostram plateam. Mirum ni hinc dicit, modo
345
Huic quae datast dono. Huc quom aduenio nulla erat.
Comites secuti scilicet sunt uirginem?
Verum: parasitus cum ancilla. Ipsast: ilicet.
Desine; iam conclamatumst. Alias res agis.
Istuc ago equidem. Nostin quae sit, dic mihi, aut
350
Vidistin? Vidi noui scio quo abducta sit.
Eho Parmeno mi, nostin? Et scis ubi siet?
Huc deductast ad meretricem Thaidem: ei dono datast.
Quis is est tam potens cum tanto munere hoc? Miles Thraso,
Phaedriae riualis. Duras fratris partis praedicas.
355
Immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet,
Magis id dicas. Quodnam quaeso hercle? Eunuchum. Illumne obsecro
Inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem?
Istunc ipsum. Homo quatietur certe cum dono foras.
Sed istam Thaidem non sciui nobis uicinam. Haud diust.
360
Perii, numquamne etiam me illam uidisse! Eho dum dic mihi:
Estne, ut fertur, forma? Sane. At nil ad nostram hanc? Alia rest.
Obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. Faciam sedulo ac
Dabo operam, adiuuabo: numquid me aliud? Quo nunc is? Domum,
Vt mancupia haec, ita uti iussit frater, ducam ad Thaidem.
365
O fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum!
Quid ita? Rogitas? Summa forma semper conseruam domi
Videbit conloquetur; aderit una in unis aedibus,
Cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet.
Quid si nunc tute fortunatus fias? Qua re, Parmeno?
370
Responde. Capias tu illius uestem. Vestem? Quid tum postea?
Pro illo te ducam. Audio. Te esse illum dicam. Intellego.
Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo:
Cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;
Quandoquidem illarum neque te quisquam nouit neque scit qui sies.
375
Praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes.
Dixti pulchre: numquam uidi melius consilium dari.
Age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.
Quid agis? Iocabar equidem. Garris. Perii, quid ego egi miser!
Quo trudis? Perculeris iam tu me. Tibi equidem dico, mane.
380
Eamus. Pergin? Certumst. Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
Non est profecto: sine. At enim istaec in me cudetur faba. Ah.
Flagitium facimus. An id flagitiumst si in domum meretriciam
Deducar et illis crucibus, quae nos nostramque adulescentiam
Habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,
385
Nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur?
An potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?
Quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.
Quid istic? Si certumst facere, facias; uerum ne post conferas
Culpam in me. Non faciam. Iubesne? Iubeam? Cogo atque impero:
390
Numquam defugiam auctoritatem. Sequere. Di uortant bene!
Magnas uero agere gratias Thais mihi?
Ingentis. Ain tu, laetast? Non tam ipso quidem
Dono quam abs te datum esse: id uero serio
Triumphat. Hoc prouiso ut, ubi tempus siet,
395
Deducam. Sed eccum militem. Est istuc datum
Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
Aduorti hercle animum. Vel rex semper maxumas
Mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.
Labore alieno magno partam gloriam
400
Verbis saepe in se transmouet qui habet salem;
Quod in test. Habes. Rex te ergo in oculis ... Scilicet.
Gestare. Vero: credere omnem exercitum,
Consilia. Mirum. Tum sicubi eum satietas
Hominum aut negoti siquando odium ceperat,
405
Requiescere ubi uolebat, quasi ... nostin? Scio:
Quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. Tenes
Tum me conuiuam solum abducebat sibi. Hui
Regem elegantem narras. Immo sic homost:
Perpaucorum hominum. Immo nullorum arbitror,
410
Si tecum uiuit. Inuidere omnes mihi
Mordere clanculum: ego non flocci pendere:
Illi inuidere misere; uerum unus tamen
Inpense, elephantis quem indicis praefecerat.
Is ubi molestus magis est, "quaeso" inquam "Strato,
415
Eon es ferox quia habes imperium in beluas?"
Pulchre mehercle dictum et sapienter. Papae
Iugularas hominem. Quid ille? Mutus ilico.
Quidni esset? Di uostram fidem, hominem perditum
Miserumque et illum sacrilegum! Quid illud, Gnatho,
420
Quo pacto Rhodium tetigerim in conuiuio,
Numquam tibi dixi? Numquam; sed narra obsecro.
(Plus miliens audiui). Vna in conuiuio
Erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.
Forte habui scortum: coepit ad id adludere
425
Et me inridere. "Quid ais" inquam homini "inpudens?
Lepus tute es, pulpamentum quaeris"? Hahahae.
Quid est? Facete lepide laute nil supra.
Tuomne, obsecro te, hoc dictum erat? Vetus credidi.
Audieras? Saepe, et fertur in primis. Meumst.
430
Dolet dictum inprudenti adulescenti et libero.
At te di perdant! Quid ille quaeso? Perditus:
Risu omnes qui aderant emoriri. Denique
Metuebant omnes iam me. Haud iniuria.
Sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,
435
Quod eam me amare suspicatast? Nil minus.
Immo auge mage suspicionem. Quor? Rogas?
Scin, si quando illa mentionem Phaedriae
Facit aut si laudat, te ut male urat? Sentio.
Id ut ne fiat haec res solast remedio:
440
Vbi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
Continuo; siquando illa dicet" Phaedriam
Intro mittamus comissatum", Pamphilam
Cantatum prouocemus; si laudabit haec
Illius formam, tu huius contra. Denique
445
Par pro pari referto quod eam mordeat.
Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.
Quando illud quod tu das exspectat atque amat,
Iamdudum te amat iamdudum illi facile fit
Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
450
Fructum nequando iratus tu alio conferas.
Bene dixti, ac mihi istuc non in mentem uenerat.
Ridiculum; non enim cogitaras. Ceterum
Idem hoc tute melius quanto inuenisses, Thraso!
Audire uocem uisa sum modo militis.
455
Atque eccum. Salue, mi Thraso. O Thais mea,
Meum sauium, quid agitur? Ecquid nos amas
De fidicina istac? Quam uenuste! Quod dedit
Principium adueniens! Plurimum merito tuo.
Eamus ergo ad cenam. Quid stas? Em alterum:
460
Ex homine hunc natum dicas? Vbi uis, non moror.
Adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
Ituran, Thais, quopiam es? Ehem Parmeno:
Bene fecisti; hodie itura ... Quo? Quid, hunc non uides?
Video et me taedet. Vbi uis, dona adsunt tibi
465
A Phaedria. Quid stamus? Quor non imus hinc?
Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
Dare huic quae uolumus, conuenire et conloqui
Perpulchra credo dona aut nostri similia.
Res indicabit. Heus iubete istos foras
470
Exire, quos iussi, ocius. Procede tu huc:
Ex Aethiopiast usque haec. Hic sunt tres minae,
Vix. Vbi tu es, Dore? Accede huc. Em eunuchum tibi,
Quam liberali facie, quam aetate integra!
Ita me di ament, honestust. Quid tu ais, Gnatho?
475
Numquid habes quod contemnas? Quid tu autem, Thraso?
Tacent: satis laudant. Fac periclum in litteris,
Fac in palaestra, in musicis: quae liberum
Scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
Ego illum eunuchum, si opus siet, uel sobrius ...
480
Atque haec qui misit non sibi soli postulat
Te uiuere et sua causa excludi ceteros,
Neque pugnas narrat neque cicatrices suas
Ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
Verum ubi molestum non erit, ubi tu uoles,
485
Vbi tempus tibi erit, sat habet si tum recipitur.
Adparet seruom hunc esse domini pauperis
Miserique. Nam hercle nemo posset, sat scio,
Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
Tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto
490
Homines; nam qui huic animum adsentari induxeris,
E flamma petere te cibum posse arbitror.
Iamne imus? Hos prius intro ducam et quae uolo
Simul imperabo: poste continuo exeo.
Ego hinc abeo: tu istanc opperire. Haud conuenit
495
Vna ire cum amica imperatorem in uia.
Quid tibi ego multa dicam? Domini similis es.
Hahahae. Quid rides? Istuc quod dixti modo;
Et illud de Rhodio dictum quom in mentem uenit.
Sed Thais exit. Abi prae, curre, ut sint domi
500
Parata. Fiat. - Diligenter, Pythias,
Fac cures, si Chremes hoc forte aduenerit,
Vt ores primum ut maneat; si id non commodumst,
Vt redeat; si id non poterit, ad me adducito.
Ita faciam. Quid? Quid aliud uolui dicere?
505
Ehem curate istam diligenter uirginem:
Domi adsitis facite. Eamus. Vos me sequimini.
Profecto quanto mage magisque cogito,
Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum:
Ita me ab ea astute uideo labefactarier,
510
Iam tum quom primum iussit me ad se accersier.
Roget quis "quid tibi cum illa"? Ne noram quidem.
Vbi ueni, causam ut ibi manerem repperit:
Ait rem diuinam fecisse et rem seriam
Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio
515
Dolo malo haec fieri omnia. Ipsa accumbere
Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
Vbi friget, huc euasit, quam pridem pater
Mihi et mater mortui essent. Dico, iamdiu.
Rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
520
Credo ei placere hoc: sperat se a me auellere.
Postremo, ecqua inde parua periisset soror;
Ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;
Ecquis eam posset noscere. Haec quor quaeritet?
Nisi si illa forte quae olim periit paruola
525
Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
Verum ea si uiuit annos natast sedecim,
Non maior: Thais quam ego sum maiusculast.
Misit porro orare ut uenirem serio.
Aut dicat quid uolt aut molesta ne siet:
530
Non hercle ueniam tertio. Heus heus, ecquis hic?
Ego sum Chremes. O capitulum lepidissimum!
Dico ego mi insidias fieri? Thais maxumo
Te orabat opere ut cras redires. Rus eo.
Fac amabo. Non possum, inquam. At tu apud nos hic mane
535
Dum redeat ipsa. Nil minus. Quor, mi Chremes?
Malam rem hinc ibis? Si istuc ita certumst tibi,
Amabo ut illuc transeas ubi illast. Eo.
Abi Dorias, cito hunc deduce ad militem.
Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo
540
In hunc diem, ut de symbolis essemus. Chaeream ei rei
Praefecimus; dati anuli; locus tempus constitutumst.
Praeteriit tempus: quo in loco dictumst parati nil est;
Homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.
Nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram
545
Idque adeo uisam si domist. Quisnam hinc ab Thaide exit?
Is est an non est? Ipsus est. Quid hoc hominist? Qui hic ornatust?
Quid illud malist? Nequeo satis mirari neque conicere;
Nisi, quidquid est, procul hinc lubet prius quid sit sciscitari.
Numquis hic est? Nemost. Numquis hinc me sequitur? Nemo homost.
550
Iamne erumpere hoc licet mi gaudium? Pro Iuppiter,
Nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,
Ne hoc gaudium contaminet uita aegritudine aliqua.
Sed neminemne curiosum interuenire nunc mihi
Qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet
555
Quid gestiam aut quid laetus sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem
Vestitum hunc nanctus, quid mi quaeram, sanus sim anne insaniam!
Adibo atque ab eo gratiam hanc, quam uideo uelle, inibo.
Chaerea, quid est quod sic gestis? Quid sibi hic uestitus quaerit?
Quid est quod laetus es? Quid tibi uis? Satine sanus? Quid me adspectas?
560
Quid taces? O festus dies hominis! Amice, salue:
Nemost hominum quem ego nunc magis cuperem uidere quam te.
Narra istuc quaeso quid sit. Immo ego te obsecro hercle ut audias.
Nostin hanc quam amat frater? Noui: nempe, opinor, Thaidem.
Istam ipsam. Sic commemineram. Quaedam hodie est ei dono data
565
Virgo: quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho,
Quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
In hac commotus sum. Ain tu? Primam dices, scio, si uideris.
Quid multa uerba? Amare coepi. Forte fortuna domi
Erit quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,
570
Neque is deductus etiamdum ad eam. Submonuit me Parmeno
Ibi seruos quod ego arripui. Quid id est? Tacitus citius audies:
Vt uestem cum illo mutem et pro illo iubeam me illoc ducier.
Pro eunuchon? Sic est. Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
Rogas? Viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.
575
Num parua causa aut praua ratiost? Traditus sum mulieri.
Illa ilico ubi me accepit, laeta uero ad se abducit domum;
Commendat uirginem. Quoi? Tibine? Mihi. Satis tuto tamen?
Edicit ne uir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;
In interiore parti ut maneam solus cum sola. Adnuo
580
Terram intuens modeste. Miser. "Ego" inquit "ad cenam hinc eo".
Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
Nouiciae puellae. Continuo haec adornant ut lauet.
Adhortor properent. Dum adparatur, uirgo in conclaui sedet
Suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iouem
585
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum.
Egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat
Iam olim ille ludum, inpendio magis animus gaudebat mihi,
Deum sese in hominem conuortisse atque in alienas tegulas
Venisse clanculum per inpluuium fucum factum mulieri.
590
At quem deum! "Qui templa caeli summa sonitu concutit".
Ego homuncio hoc non facerem? Ego illud uero ita feci - ac lubens.
Dum haec mecum reputo, accersitur lauatum interea uirgo:
Iit lauit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.
Sto exspectans siquid mi imperent. Venit una, "heus tu" inquit "Dore,
595
Cape hoc flabellum, uentulum huic sic facito, dum lauamur;
Vbi nos lauerimus, si uoles, lauato". Accipio tristis.
Tum equidem istuc os tuom inpudens uidere nimium uellem,
Qui esset status, flabellulum tenere te asinum tantum.
Vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,
600
Abeunt lauatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt
Interea somnus uirginem opprimit. Ego limis specto
Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,
Satin explorata sint. Video esse. Pessulum ostio obdo.
Quid tum? Quid "quid tum", fatue? Fateor. An ego occasionem
605
Mi ostentam, tantam, tam breuem, tam optatam, tam insperatam
Amitterem? Tum pol ego is essem uero qui simulabar.
Sane hercle ut dicis. Sed interim de symbolis quid actumst?
Paratumst. Frugi es: Vbi? Domin? Immo apud libertum Discum.
Perlongest, sed tanto ocius properemus: muta uestem.
610
Vbi mutem? Perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem
Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
Eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. Recte dicis.
Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
Potiri, consilium uolo capere una tecum. Fiat.
615
Ita me di ament, quantum ego illum uidi, non nil timeo misera,
Nequam ille hodie insanus turbam faciat aut uim Thaidi.
Nam postquam iste aduenit Chremes adulescens, frater uirginis,
Militem rogat ut illum admitti iubeat: ille continuo irasci,
Neque negare audere; Thais porro instare ut hominem inuitet.
620
Id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat
De sorore eius indicare ad eam rem tempus non erat.
Inuitat tristis: mansit. Ibi illa cum illo sermonem ilico;
Miles uero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
Voluit facere contra huic aegre: "heus" inquit "puere Pamphilam
625
Accerse ut delectet hic nos". Illa "minime gentium:
In conuiuium illam?" miles tendere: inde ad iurgium.
Interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
Hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.
Dum rus eo, coepi egomet mecum inter uias,
630
Ita ut fit ubi quid in animost molestiae,
Aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in
Peiorem partem. Quid opust uerbis? Dum haec puto,
Praeterii inprudens uillam. Longe iam abieram
Quom sensi: redeo rursum, male me uero habens.
635
Vbi ad ipsum ueni deuorticulum, constiti:
Occepi mecum cogitare "Hem biduom hic
Manendumst soli sine illa? Quid tum postea?
Nil est. Quid nil? Si non tangendi copiast,
Eho ne uidendi quidem erit? Si illud non licet,
640
Saltem hoc licebit. Certe extrema linea
Amare haud nil est". Villam praetereo sciens.
Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?
Vbi ego illum scelerosum misera atque inpium inueniam? Aut ubi quaeram?
Hoccin tam audax facinus facere esse ausum! Perii: hoc quid sit uereor.
645
Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatust uirginem,
Vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
Hem. Qui nunc si detur mihi,
Vt ego unguibus facile illi in oculos inuolem uenefico!
Nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
650
Adibo. Quid istuc? Quid festinas? Aut quem quaeris, Pythias?
Ehem Phaedria, egon? Quem quaeram? Ine hinc quo dignus cum donis tuis
Tam lepidis? Quid istuc est rei?
Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
Virginem quam erae dono dederat miles, uitiauit. Quid ais?
655
Perii. Temulenta es. Vtinam sic sint qui mihi male uolunt!
Au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit? Ego illum nescio
Qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
Virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
660
Ille autem bonus uir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor,
Aliquid domo abeuntem abstulisse. Nequeo mirari satis
Quo ille abire ignauos possit longius, nisi si domum
Forte ad nos rediit. Vise amabo num sit. Iam faxo scies.
Perii, obsecro! Tam infandum facinus, mea tu, ne audiui quidem.
665
At pol ego amatores audieram mulierum esse eos maxumos,
Sed nil potesse; uerum miserae non in mentem uenerat;
Nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem uirginem.
Exi foras, sceleste. At etiam restitas,
Fugitiue? Prodi, Male conciliate. Obsecro. Oh
670
Illud uide, os ut sibi distorsit carnufex!
Quid huc tibi reditiost? Quid uestis mutatio?
Quid narras? Paullum si cessassem, Pythias,
Domi non offendissem, ita iam ornarat fugam.
Haben hominem, amabo? Quidni habeam? O factum bene.
675
Istuc pol uero bene. Vbist? Rogitas? Non uides?
Videam? Obsecro quem? Hunc scilicet. Quis hic est homo?
Qui ad uos deductus hodiest. Hunc oculis suis
Nostrarum numquam quisquam uidit, Phaedria.
Non uidit? An tu hunc credidisti esse, obsecro,
680
Ad nos deductum? Namque alium habui neminem. Au
Ne comparandus hicquidem ad illumst: ille erat
Honesta facie et liberali. Ita uisus est
Dudum, quia uaria ueste exornatus fuit.
Nunc tibi uidetur foedus, quia illam non habet.
685
Tace obsecro: quasi uero paullum intersiet.
Ad nos deductus hodiest adulescentulus,
Quem tu uidere uero uelles, Phaedria.
Hic est uietus uetus ueternosus senex,
Colore mustelino. Hem quae haec est fabula?
690
Eo rediges me ut quid egerim egomet nesciam?
Eho tu, emin ego te? Emisti. Iube mi denuo
Respondeat. Roga. Venisti hodie ad nos? Negat.
At ille alter uenit annos natus sedecim,
Quem secum adduxit Parmeno. Agedum hoc mi expedi
695
Primum: istam quam habes unde habes uestem? Taces?
Monstrum hominis, non dicturus? Venit Chaerea.
Fraterne? Ita. Quando? Hodie. Quam dudum? Modo.
Quicum? Cum Parmenone. Norasne eum prius?
Non. [Nec quis esset umquam audieram dicier].
700
Vnde igitur fratrem meum esse scibas? Parmeno
Dicebat eum esse. Is dedit mi hanc. Occidi.
Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
Iam satis credis sobriam esse me et nil mentitam tibi?
Iam satis certumst uirginem uitiatam esse? Age nunc, belua,
705
Credis huic quod dicat? Quid isti credam? Res ipsa indicat.
Concede istuc paullulum: audin? Etiam paullulum: sat est.
Dic dum hoc rursum: Chaerea tuam uestem detraxit tibi?
Factum. Et east indutus? Factum. Et pro te huc deductust? Ita.
Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! Vae mihi:
710
Etiam non credes indignis nos esse inrisas modis?
Mirum ni tu credas quod iste dicat. Quid agam nescio.
Heus negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere
Verum? Vidistine fratrem Chaeream? Non. Non potest
Sine malo fateri, uideo: sequere hac. Modo ait modo negat.
715
Ora me. Obsecro te uero, Phaedria. I intro nunciam.
Oiei. Alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio.
Actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.
Parmenonis tam scio esse hanc techinam quam me uiuere.
Sic est. Inueniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
720
Sed nunc quid faciundum censes, Dorias? De istac rogas
Virgine? Ita, utrum taceam an praedicemne? Tu pol, si sapis,
Quod scis nescis neque de eunucho neque de uitio uirginis.
Hac re et te omni turba euolues et illi gratum feceris.
Id modo dic, abisse Dorum. Ita faciam. Sed uideon Chremen?
725
Thais iam aderit. Quid ita? Quia, quom inde abeo, iam tum occeperat
Turba inter eos. Tu aufer aurum hoc. Ego scibo ex hoc quid siet.
Attat data hercle uerba mihi sunt: uicit uinum quod bibi.
At dum accubabam quam uidebar mi esse pulchre sobrius!
Postquam surrexi neque pes neque mens satis suom officium facit.
730
Chreme. Quis est? Ehem Pythias: uah quanto nunc formonsior
Videre mihi quam dudum! Certe tuquidem pol multo hilarior.
Verbum hercle hoc uerum erit "sine Cerere et Libero friget Venus".
Sed Thais multo ante uenit? Anne abiit iam a milite?
Iamdudum, aetatem. Lites factae sunt inter eos maxumae.
735
Nil dixit tu ut sequerere sese? Nil, nisi abiens mi innuit.
Eho nonne id sat erat? At nescibam id dicere illam, nisi quia
Correxit miles, quod intellexi minus; nam me extrusit foras
Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteuorterim.
Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam eripiat: sine ueniat.
740
Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur.
Vsque adeo ego illius ferre possum ineptiam et magnifica uerba,
Verba dum sint; uerum enim si ad rem conferentur, uapulabit.
Thais, ego iamdudum hic adsum. O mi Chreme, te ipsum exspectabam.
Scin tu turbam hanc propter te esse factam? Et adeo ad te attinere hanc
745
Omnem rem? Ad me? Qui? Quasi istuc ... Quia, dum tibi sororem studeo
Reddere ac restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.
Vbi east? Domi apud me. Hem. Quid est?
Educta ita uti teque illaque dignumst. Quid ais? Id quod res est.
Hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
750
Et habetur et referetur, Thais, ita uti merita es gratia.
At enim caue ne prius quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
Nam haec east quam miles a me ui nunc ereptum uenit.
Abi tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
Viden tu illum, Thais, ... Vbi sitast? In risco: odiosa cessas.
755
Militem secum ad te quantas copias adducere?
Attat ... Num formidulosus obsecro es, mi homo? Apage sis:
Egon formidulosus? Nemost hominum qui uiuat minus.
Atqui ita opust. Ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.
Immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
760
Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.
Scio istuc. Sed tu quod cauere possis stultum admittere est.
Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
Tu abi atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum:
Volo ego adesse hic aduocatos nobis in turba hac. Mane.
765
Meliust. Mane. Omitte: iam adero. Nil opus est istis, Chreme.
Hoc modo dic, sororem illam tuam esse et te paruam uirginem
Amisisse, nunc cognosse. Signa ostende. Adsunt. Cape.
Si uim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? Probe.
Fac animo haec praesenti dicas. Faciam. Attolle pallium.
770
Perii, huic ipsist opus patrono, quem defensorem paro.
Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
Mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
Primum aedis expugnabo. Recte. Virginem eripiam. Probe.
Male mulcabo ipsam. Pulchre. In medium huc agmen cum uecti, Donax;
775
Tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum.
Cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? Eccum adest.
Quid ignaue? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?
Egon? Imperatoris uirtutem noueram et uim militum;
Sine sanguine hoc non posse fieri: qui abstergerem uolnera?
780
Vbi alii? Qui malum "alii"? Solus Sannio seruat domi.
Tu hosce instrue; ego hic ero post principia: inde omnibus signum dabo.
Illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsus sibi cauit loco.
Idem hoc iam Pyrrus factitauit. Viden tu Thais, quam hic rem agit?
Nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.
785
Sane quod tibi nunc uir uideatur esse hic, nebulo magnus est:
Ne metuas. Quid uidetur? Fundam tibi nunc nimis uellem dari,
Vt tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
Sed eccam Thaidem ipsam uideo. Quam mox inruimus? Mane:
Omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
790
Qui scis an quae iubeam sine ui faciat? Di uostram fidem,
Quantist sapere! Numquam accedo quin abs te abeam doctior.
Thais, primum hoc mihi responde: quom tibi do istam uirginem,
Dixtin hos dies mihi soli dare te? Quid tum postea?
Rogitas? Quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom ...
795
Quid cum illoc agas? Et cum eo clam te subduxti mihi?
Lubuit. Pamphilam ergo huc redde, nisi ui mauis eripi.
Tibi illam reddat aut tu eam tangas, omnium ...? Ah quid agis? Tace.
Quid tu tibi uis? Ego non tangam meam? Tuam autem, furcifer?
Caue sis: nescis quoi maledicas nunc uiro. Non tu hinc abis?
800
Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis,
Faciam ut huius loci dieique meique semper memineris.
Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. Ain uero, canis?
Sicin agis? Quis tu homo es? Quid tibi uis? Quid cum illa rei tibist?
805
Scibis: principio eam esse dico liberam. Hem Ciuem Atticam. Hui
Meam sororem. Os durum. Miles, nunc adeo edico tibi
Ne uim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
Nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. Tun me prohibeas
Meam ne tangam? Prohibebo inquam. Audin tu? Hic furti se adligat:
810
Sat hoc tibist. Idem hoc tu, Thais? Quaere qui respondeat.
Quid nunc agimus? Quin redeamus: iam haec tibi aderit supplicans
Vltro. Credin? Immo certe: noui ingenium mulierum:
Nolunt ubi uelis, ubi nolis cupiunt ultro. Bene putas.
Iam dimitto exercitum? Vbi uis. Sanga, ita ut fortis decet
815
Milites, domi focique fac uicissim ut memineris.
Iamdudum animus est in patinis. Frugi es. Vos me hac sequimini.
Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
"Scio nescio abiit audiui, ego non adfui".
Non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
820
Virgo conscissa ueste lacrumans opticet;
Eunuchus abiit: quam ob rem? Quid factumst? Taces?
Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant
Fuisse. Quis fuit igitur? Iste Chaerea.
Qui Chaerea? Iste ephebus frater Phaedriae.
825
Quid ais, uenefica? Atqui certe comperi.
Quid is obsecro ad nos? Quam ob rem adductust? Nescio;
Nisi amasse credo Pamphilam. Hem misera occidi,
Infelix, siquidem tu istaec uera praedicas.
Num id lacrumat uirgo? Id opinor. Quid ais, sacrilega?
830
Istucine interminata sum hinc abiens tibi?
Quid facerem? Ita ut tu iusti, soli creditast.
Scelesta, ouem lupo commisisti. Dispudet
Sic mihi data esse uerba. Quid illuc hominis est?
Era mea, tace tace obsecro, saluae sumus:
835
Habemus hominem ipsum. Vbi is est? Em ad sinisteram.
Vidin? Video. Conprendi iube, quantum potest.
Quid illo faciemus, stulta? Quid facias, rogas
Vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
Videtur! Non est? Tum quae eius confidentiast!
840
Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
Intro ire possem quin uiderent me. Interim
Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obuiam
Venit. Vbi uidi, ego me in pedes quantum queo
845
In angiportum quoddam desertum, inde item
In aliud, inde in aliud: ita miserrimus
Fui fugitando nequis me cognosceret.
Sed estne haec Thais quam uideo? Ipsast. Haereo
Quid faciam. Quid mea autem? Quid faciet mihi?
850
Adeamus, bone uir Dore, salue: dic mihi,
Aufugistin? Era, factum. Satine id tibi placet?
Non. Credin te inpune habiturum? Vnam hanc noxiam
Amitte: si aliam admisero umquam, occidito.
Num meam saeuitiam ueritus es? Non. Quid igitur?
855
Hanc metui ne me criminaretur tibi.
Quid feceras? Paullum quiddam. Eho "paullum", inpudens?
An paullum hoc esse tibi uidetur, uirginem
Vitiare ciuem? Conseruam esse credidi.
Conseruam! Vix me contineo quin inuolem in
860
Capillum, monstrum: etiam ultro derisum aduenit.
Abin hinc, insana? Quid ita? Vero debeam,
Credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;
Praesertim quom se seruom fateatur tuom.
Missa haec faciamus. Non te dignum, Chaerea,
865
Fecisti; nam si ego digna hac contumelia
Sum maxume, at tu indignus qui faceres tamen.
Neque edepol quid nunc consili capiam scio
De uirgine istac: ita conturbasti mihi
Rationes omnis, ut eam non possim suis
870
Ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,
Vt solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.
At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
Fore, Thai. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
Malo principio magna familiaritas
875
Conflatast. Quid si hoc quispiam uoluit deus?
Equidem pol in eam partem accipioque et uolo.
Immo ita quaeso. Vnum hoc scito, contumeliae
Me non fecisse causa, sed amoris. Scio,
Et pol propterea mage nunc ignosco tibi.
880
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
Neque ita inperita ut quid amor ualeat nesciam.
Te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.
Tum pol tibi ab istoc, era, cauendum intellego.
Non ausim. Nil tibi quicquam credo. Desinas.
885
Nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,
Ego me tuae commendo et committo fide,
Te mihi patronam capio, Thais, te obsecro.
Emoriar si non hanc uxorem duxero.
Tamen si pater ...? Quid? Ah uolet, certo scio,
890
Ciuis modo haec sit. Paullulum opperirier
Si uis, iam frater ipse hic aderit uirginis
Nutricem accersitum iit quae illam aluit paruolam
In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
Ego uero maneo. Vin interea, dum uenit,
895
Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
Immo percupio. Quam tu rem actura obsecro es?
Nam quid ita? Rogitas? Hunc tu in aedis cogitas
Recipere posthac? Quor non? Crede hoc meae fide,
Dabit hic pugnam aliquam denuo. Au tace obsecro.
900
Parum perspexisse eius uidere audaciam.
Non faciam, Pythias. Non credo, Chaerea,
Nisi si commissum non erit. Quin, Pythias,
Tu me seruato. Neque pol seruandum tibi
Quicquam dare ausim neque te seruare: apage te.
905
Adest optume ipse frater. Perii hercle: obsecro
Abeamus intro, Thais: nolo me in uia
Cum hac ueste uideat. Quam ob rem tandem? An quia pudet?
Id ipsum. Id ipsum? Virgo uero! I prae, sequor.
Tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.
910
Quid, quid uenire in mentem nunc possit mihi,
Quidnam qui referam sacrilego illi gratiam
Qui hunc supposiuit nobis? moue uero ocius
Te nutrix. Moueo. Video, sed nil promoues.
Iamne ostendisti signa nutrici? Omnia.
915
Amabo, quid ait? Cognoscitne? Ac memoriter.
Probe edepol narras; nam illi faueo uirgini.
Ite intro: iamdudum era uos exspectat domi.
Virum bonum eccum Parmenonem incedere
Video: uide ut otiosus it! Si dis placet,
920
Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
Ibo intro de cognitione ut certum sciam:
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
Reuiso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
Quod si astu rem tractauit, di uostram fidem,
925
Quantam et quam ueram laudem capiet Parmeno!
Nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et
Carissimum, a meretrice auara uirginem
Quam amabat, eam confeci sine molestia
Sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,
930
Id uerost quod ego mi puto palmarium,
Me repperisse quo modo adulescentulus
Meretricum ingenia et mores posset noscere
Mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
Quae dum foris sunt nil uidetur mundius,
935
Nec mage compositum quicquam nec magis elegans
Quae cum amatore quom cenant ligurriunt.
Harum uidere inluuiem sordes inopiam,
Quam inhonestae solae sint domi atque auidae cibi,
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum uorent,
940
Nosse omnia haec salus est adulescentulis.
Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
Vlciscar, ut ne inpune in nos inluseris.
Pro deum fidem, facinus foedum! O infelicem adulescentulum!
O scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! Quid est?
945
Miseret me: itaque ut ne uiderem, misera huc ecfugi foras.
Quae futura exempla dicunt in illum indigna! O Iuppiter,
Quae illaec turbast? Numnam ego perii? Adibo. Quid istuc, Pythias?
Quid ais? In quam exempla fient? Rogitas, audacissime?
Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
950
Dum studes dare uerba nobis. Quid ita? Aut quid factumst? Cedo.
Dicam: uirginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
Scis eam hinc ciuem esse? Et fratrem eius adprime nobilem?
Nescio. Atqui sic inuentast: eam istic uitiauit miser.
Ille ubi id resciuit factum frater uiolentissimus
955
Quidnam fecit? Conligauit primum eum miseris modis. Hem
Conligauit? Atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.
Quid ais? Nunc minatur porro sese id quod moechis solet:
Quod ego numquam uidi fieri neque uelim. Qui audacia
Tantum facinus audet? Quid ita "tantum"? An non tibi hoc maxumumst?
960
Quis homo pro moecho umquam uidit in domo meretricia
Prendi quemquam? Nescio. At ne hoc nesciatis, Pythias:
Dico edico uobis nostrum esse illum erilem filium. Hem
Obsecro, an is est? Nequam in illum Thais uim fieri sinat!
Atque adeo autem quor non egomet intro eo? Vide, Parmeno,
965
Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant
Quidquid factumst ex te esse ortum. Quid igitur faciam miser?
Quidue incipiam? Ecce autem uideo rure redeuntem senem.
Dicam huic an non? Ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum
Scio paratum; sed necessest huic ut subueniat. Sapis.
970
Ego abeo intro: tu isti narra omne ordine ut factum siet.
Ex meo propinquo rure hoc capio commodi:
Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
Vbi satias coepit fieri commuto locum.
Sed estne ille noster Parmeno? Et certe ipsus est.
975
Quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
Quis homost? Ehem saluom te aduenire, ere, gaudeo.
Quem praestolare? Perii: lingua haeret metu. Hem
Quid est? Quid trepidas? Satine salue? Dic mihi.
Ere, primum te arbitrari quod res est uelim:
980
Quidquid huius factumst, culpa non factumst mea.
Quid? Recte sane interrogasti: oportuit
Rem praenarrasse me. Emit quendam Phaedria
Eunuchum quem dono huic daret. Quoi? Thaidi.
Emit? Perii hercle. Quanti? Viginti minis.
985
Actumst. Tam quandam fidicinam amat hic Chaerea.
Hem quid? Amat? An scit ille iam quid meretrix siet?
An in astu uenit? Aliud ex alio malum!
Ere, ne me spectes: mi inpulsore haec non facit.
Omitte de te dicere. Ego te, furcifer,
990
Si uiuo ...! Sed istuc quidquid est primum expedi.
Is pro illo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.
Pro eunuchon? Sic est. Hunc pro moecho postea
Conprendere intus et constrinxere. Occidi.
Audaciam meretricum specta. Numquid est
995
Aliud mali damniue quod non dixeris
Relicuom? Tantumst. Cesso huc intro rumpere?
Non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;
Nisi, quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo
Propter me hisce aliquid esse euenturum mali.
1000
Nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex
Quam ob rem insigne aliquid faceret is: nunc repperit.
Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage uellem euenire
Mi euenit quam quod modo senex intro ad nos uenit errans.
Mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
1005
Quid hoc autemst? Nunc id prodeo ut conueniam Parmenonem.
Sed ubi obsecro est? Me quaerit haec. Atque eccum uideo: adibo.
Quid est, inepta? Quid tibi uis? Quid rides? Pergin? Perii:
Defessa iam sum misera te ridendo. Quid ita? Rogitas?
Numquam pol hominem stultiorem uidi nec uidebo. Ah
1010
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus
[De sene quem fecisti ingredi pulsantem uti senes solent].
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
Quid? Ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
An paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
1015
Adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi uestem uidit
Illam esse eum indutum pater? Quid est? Iam scis te perisse?
Ehem quid dixti, pessuma? An mentita es? Etiam rides?
Itan lepidum tibi uisumst, scelus, nos inridere? Nimium.
1020
Siquidem istuc inpune habueris ...! Verum? Reddam hercle. Credo:
Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
Tu iam pendebis qui stultum adulescentulum nobilitas
Flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
Nullus sum. Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
1025
Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
Quid nunc? Qua spe aut quo consilio huc imus? Quid coeptas, Thraso?
Egone? Vt Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. Quid est?
Qui minus quam Hercules seruiuit Omphalae? Exemplum placet.
(Vtinam tibi conmitigari uideam sandalio caput!)
1030
Sed fores crepuerunt ab ea. Perii: quid hoc autemst mali?
Hunc ego numquam uideram etiam: quidnam hic properans prosilit?
O populares, ecquis me hodie uiuit fortunatior?
Nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
Omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
1035
Quid hic laetus est? O Parmeno mi, o mearum uoluptatum omnium
Inuentor inceptor perfector, scis me in quibus sim gaudiis?
Scis Pamphilam meam inuentam ciuem? Audiui. Scis sponsam mihi?
Bene, ita me di ament, factum. Audin tu, hic quid ait? Tum autem Phaedriae
Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
1040
Thais patri se commendauit, in clientelam et fidem
Nobis dedit se. Fratris igitur Thais totast? Scilicet.
Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pelletur foras.
Tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. Visam domum.
Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
1045
Sine dubio opinor. Quid commemorem primum aut laudem maxume?
Is illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausus sim
Incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
Quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
An mei patris festiuitatem et facilitatem? O Iuppiter,
1050
Serua obsecro haec bona nobis! Di uostram fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narrauit. Sed ubist frater? Praesto adest.
Gaudeo. Satis credo. Nil est Thaide hac, frater, tua
Dignius quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. Hui
Mihi illam laudas? Perii, quanto minus spei est tanto magis amo.
1055
Obsecro, Gnatho, in te spes est. Quid uis faciam? Perfice hoc
Precibus pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
Difficilest. Siquid conlubitum, noui te. Hoc si feceris,
Quoduis donum praemium a me optato: id optatum auferes.
Itane? Sic erit. Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
1060
Te praesente absente pateat, inuocato ut sit locus
Semper. Do fidem futurum. Adcingar. Quem ego hic audio?
O Thraso. Saluete. Tu fortasse quae facta hic sient
Nescis. Scio. Quor te ergo in his ego conspicor regionibus?
Vobis fretus. Scin quam fretus? Miles, edico tibi,
1065
Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi
"Alium quaerebam, iter hac habui": periisti. Heia haud sic decet.
Dictumst. Non cognosco uostrum tam superbum ... Sic ago.
Prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,
Facitote. Audiamus. Tu concede paullum istuc, Thraso.
1070
Principio ego uos ambos credere hoc mihi uehementer uelim,
Me huius quidquid facio id facere maxume causa mea;
Verum si idem uobis prodest, uos non facere inscitiast.
Quid id est? Militem riualem ego recipiundum censeo. Hem
Recipiundum? Cogita modo: tu hercle cum illa, Phaedria,
1075
Vt lubenter uiuis (etenim bene lubenter uictitas),
Quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.
Vt tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad
Omnia haec, magis opportunus nec magis ex usu tuo
Nemost. Principio et habet quod det et dat nemo largius.
1080
Fatuos est, insulsus tardus, stertit noctes et dies:
Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi uelis.
Quid agimus? Praeterea hoc etiam, quod ego uel primum puto,
Accipit homo nemo melius prorsus neque prolixius.
Mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. Idem ego arbitror.
1085
Recte facitis. Vnum etiam hoc uos oro, ut me in uostrum gregem
Is recipiat: satis diu hoc iam saxum uorso. Recipimus.
Ac lubenter. At ego pro istoc, Phaedria et tu Chaerea,
Hunc comedendum uobis propino et deridendum. Placet.
Dignus est. Thraso, ubi uis accede. Obsecro te, quid agimus?
1090
Quid? Isti te ignorabant: postquam is mores ostendi tuos
Et conlaudaui secundum facta et uirtutes tuas,
Impetraui. Bene fecisti: gratiam habeo maxumam.
Numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum
Dixin ego in hoc esse uobis Atticam elegantiam?
1095
Nil praeter promissum est. Ite hac. Vos ualete et plaudite!