hymni Christiani anonymi 126

Other sections


Aurea luce et decore roseo,

Lux lucis, omne perfudisti saeculum,

Decorans caelum inclito martyrio

Hac sacra die, quae dat reis ueniam.

5

Ianitor caeli, doctor orbis pariter,

Iudices saecli, uera mundi lumina,

Per crucem alter, alter ense triumphans,

Vitae senatum laureati possident.

Iam, bone pastor Petre, clemens accipe

10

Vota precantum, et peccati uincula

Resolue tibi potestate tradita,

Qua cunctis caelum uerbo claudis, aperis.

Doctor egregie Paule, mores instrue

Et mente polum nos transferre satage,

15

Donec perfectum largiatur plenius,

Euacuato quod ex parte gerimus.

Oliuae binae pietatis unicae,

Fide deuotos, spe robustos, maxime

Fonte repletos caritatis geminae

20

Post mortem carnis impetrate uiuere.

Sit Trinitati sempiterna gloria,

Honor, potestas atque iubilatio,

In unitate cui manet imperium

Extunc et modo per aeterna saecula.