hymni Christiani anonymi 123

Other sections


Iesu redemptor omnium,

Perpes corona praesulum,

In hac die clementius

Nostris faueto uocibus

5

Tui sacri qua nominis

Confessor almus claruit,

Cuius celebrat annua

Deuota plebs sollemnia.

Qui rite mundi gaudia

10

Huius caduca respuens,

Cum angelis caelestibus

Laetus potitur praemiis.

Huius benignus adnue

Nobis sequi uestigia,

15

Huius precatu seruulis

Dimitte noxam criminis.