hymni Christiani anonymi 122

Other sections


Deus, tuorum militum

Sors et corona, praemium,

Laudes canentes martyris

Absolue nexu criminis.

5

Hic nempe mundi gaudia

Et blandimenta noxia

Caduca rite deputans

Peruenit ad caelestia.

Poenas cucurrit fortiter

10

Et sustulit uiriliter;

Pro te effundens sanguinem

Aeterna dona possidet.

Ob hoc precatu supplici

Te poscimus, piissime,

15

In hoc triumpho martyris

Dimitte noxam seruulis.