hymni Christiani anonymi 121

Other sections


Rex gloriose martyrum,

Corona confitentium,

Qui respuentes terrea

Perducis ad caelestia,

5

Aurem benignam protinus

Adpone nostris uocibus;

Tropaea sacra pangimus,

Ignosce quod deliquimus.

Tu uincis in martyribus,

10

Parcendo confessoribus,

Tu uince nostra crimina

Donando indulgentiam.