hymni Christiani anonymi 118

Other sections


Veni creator Spiritus,

Mentes tuorum uisita,

Imple superna gratia,

Quae tu creasti pectora:

5

Qui Paraclitus diceris,

Donum Dei altissimi,

Fons uiuus, ignis, caritas,

Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,

10

Dextrae Dei tu digitus.

Tu rite promisso Patris

Sermone ditas guttura.

Accende lumen sensibus,

Infunde amorem cordibus,

15

Infirma nostri corporis

Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,

Pacemque dones protinus,

Ductore sic te praeuio

20

Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,

Noscamus atque Filium,

Te utriusque Spiritum

Credamus omni tempore.