hymni Christiani anonymi 117

Other sections


Hymnum canamus gloriae,

Hymni noui nunc personent,

Christus nouo cum tramite

Ad Patris ascendit thronum.

5

Transit triumpho gloriae

Poli potenter culmina,

Qui morte mortem absumpserat

Derisus a mortalibus.

Apostoli tunc mystico

10

In monte stantes chrismatis

Cum matre clara uirgine

Iesu uidebant gloriam.

Hunc prosecuti lumine

Laeto petentem sidera

15

Laetis per auras cordibus

Duxere regem saeculi.

Quos alloquentes angeli:

"Quid astra stantes cernitis?

Saluator hic est" inquiunt,

20

"Iesus, triumpho nobili

A uobis ad caelestia

Qui regna nunc adsumptus est,

Venturus inde saeculi

In fine iudex omnium."

25

Sicque uenturum asserunt,

Quem ad modum hunc uiderant

Summa polorum culmina

Scandere Iesum splendida.

Quo nos precamur tempore,

30

Iesu redemptor unice,

Inter tuos in aethera

Seruos benignus adgrega.

Da nobis illuc sedula

Deuotione tendere,

35

Quo te sedere cum Patre

In arce regni credimus.