hymni Christiani anonymi 116

Other sections


Iam Christus astra ascenderat,

Regressus unde uenerat,

Promisso Patris munere

Sanctum daturus Spiritum.

5

Sollemnis surgebat dies,

Quo mystico septemplici

Orbis uolutus septies

Signat beata tempora,

Cum hora cunctis tertia

10

Repente mundus intonat,

Apostolis orantibus

Deum uenisse nuntians.

De Patris ergo lumine

Decorus ignis almus est,

15

Qui fida Christi pectora

Calore uerbi compleat.

Impleta gaudent uiscera

Afflata sancto lumine,

Voces diuersae consonant,

20

Fantur Dei magnalia.

Ex omni gente cogitur

Graecus, Latinus, Barbarus;

Cunctisque admirantibus

Linguis locuntur omnium.

25

Iudaea tunc incredula,

Vesano turba spiritu,

Ructare musti crapulam

Alumnos Christi concrepat.

Sed signis et uirtutibus

30

Occurrit et docet Petrus

Falsa profari perfidos,

Iohele teste comprobans.