hymni Christiani anonymi 112

Altre sezioni


Optatus uotis omnium

Sacratus inluxit dies

Quo Christus, mundi spes, Deus

Conscendit caelos arduos.

5

Ascendens in altum Dominus,

Propriam ad sedem remeans,

Gauisa sunt caeli regna

Reditu unigeniti.

Magno triumpho proelii,

10

Mundi perempto principe,

Patris praesentans uultibus

Victricis carnis gloriam,

Est eleuatus in nubibus

Et spem fecit credentibus,

15

Aperiens paradisum,

Quem protoplasti clauserant.

O grande cunctis gaudium,

Quod partus nostrae uirginis

Post sputa, flagra, post crucem

20

Paternae sedi iungitur.

Agamus ergo gratias

Nostrae salutis uindici,

Nostrum quod corpus uexerit

Sublimem ad caeli regiam.

25

Sit nobis cum caelestibus

Commune manens gaudium:

Illis quod se praesentauit,

Nobis quod se non abstulit.

Nunc prouocatis actibus

30

Christum exspectare nos decet,

Vitaque tali uiuere,

Quae possit caelum scandere.