hymni Christiani anonymi 97

Other sections


Iam, Christe, sol iustitiae,

Mentis dehiscant tenebrae,

Virtutum ut lux redeat,

Terris diem cum reparas.

5

Das tempus acceptabile,

Et paenitens cor tribue,

Conuertat ut benignitas,

Quos longa suffert pietas.

Quiddamque paenitentiae

10

Da ferre, quamuis grandium

Maiore tui munere

Quo demptio sit criminum.

Dies uenit, dies tua,

Per quam reflorent omnia;

15

Laetemur in hac ut tuae

Per hanc reducti gratiae.

Te rerum uniuersitas

Clemens adoret Trinitas,

Et nos noui per ueniam

20

Nouum canamus canticum.