hymni Christiani anonymi 96

Other sections


Iesu, quadragenariae

Dicator abstinentiae,

Qui ob salutem mentium

Hoc sanxeras ieiunium,

5

Quo paradiso redderes

Seruata parsimonia,

Quos inde gastrimargiae

Huc inlecebra depulit.

Adesto nunc ecclesiae,

10

Adesto paenitentiae,

Quae pro suis excessibus

Orat profusis fletibus.

Tu retro acta crimina

Tua remitte gratia,

15

Et a futuris adhibe

Custodiam, mitissime,

Vt expiati annuis

Ieiuniorum uictimis

Tendamus ad paschalia

20

Digne colenda gaudia.