hymni Christiani anonymi 94

Altre sezioni


Ex more docti mystico

Seruemus en ieiunium

Denum dierum circulo

Ducto quater notissimo.

5

Lex et prophetae primitus

Hoc praetulerunt, postmodum

Christus sacrauit, omnium

Rex atque factor temporum.

Vtamur ergo parcius

10

Verbis, cibis et potibus,

Somno, iocis; et artius

Perstemus in custodia.

Vitemus autem pessima,

Quae subruunt mentes uagas,

15

Nullumque demus callido

Hosti locum tyrannidis.

Dicamus omnes cernui,

Clamemus atque singuli,

Ploremus ante iudicem,

20

Flectamus iram uindicem.

Nostris malis offendimus

Tuam, Deus, clementiam:

Effunde nobis desuper

Remissor indulgentiam.

25

Memento quod sumus tui

Licet caduci plasmatis:

Ne des honorem nominis

Tui, precamur, alteri.

Laxa mala quod fecimus,

30

Auge bonum quod poscimus,

Placere quo tandem tibi

Possimus hic et perpetim.