hymni Christiani anonymi 93

Other sections


Audi, benigne conditor,

Nostras preces cum fletibus,

In hoc sacro ieiunio,

Fusas quadragenario.

5

Scrutator alme cordium,

Infirma tu scis uirium,

Ad te reuersis exhibe

Remissionis gratiam.

Multum quidem peccauimus,

10

Sed parce confitentibus;

Ad laudem tui nominis

Confer medellam languidis.

Sic corpus extra conteri

Dona per abstinentiam,

15

Ieiunet ut mens sobria

A labe prorsus criminum.

Praesta, beata Trinitas,

Concede, simplex Vnitas,

Vt fructuosa sint tuis

20

Ieiuniorum munera.